III, D. 28, Dubia
III, D. 28, Dubia
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit : Nec speciali praecepto opus erat hoc tradi, ut quisque se vel corpus suum diligat etc. Hoc enim non videtur verum, quia, si praecepta data sunt ad dirigendum affectiones nostras, cum maxime contingat unumquemque errare circa dilectionem sui, videtur quod de hoc maxime debuit praeceptum dari. Item, in praeceptis caritatis non praecipitur amor carnalis, sed spiritualis ; sed difficillimum est se ipsum spiritualiter diligere : si hoc ergo necessarium est ad salutem, videtur quod hoc debuerit specialiter praecipi. Si dicas quod non oportuit praecipere, quia in aliis duobus praeceptis includitur, tunc quaeritur : quare dilectio proximi non includitur, sed exprimitur ?
Respondeo : Dicendum quod triplex est ratio quare non oportet speciale mandatum dari de dilectione sui vel corporis : una est, quam reddit Augustinus, et habetur in littera, quia satis intelligiur per hoc quod dicitur : Sicut te ipsum. Alia ratio est, quia ad hoc ipsum inclinat natura. Tertia ratio est, quia diligere Deum ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente, hoc est se ipsum spiritualiter amare. Ille enim se spiritualiter amat qui cor et corpus ad honorem Dei totaliter exponit ; et sic dilectio sui implicatur in illis duobus mandatis, et qui bene exsequitur primum mandatum facilitatem habet et rectitudinem ad diligendum se ipsum ; et propterea non oportuit tertium mndatum addi, secundum quod dicit Augustinus.
Et per hoc patet determinatio obiectorum. Nam illud quod obicit, quod circa dilectionem sui est obliquatio et difficultas, iam patet, quia satis instruitur homo per illa duo mandata ad obliquitatis ei difficultatis illius remotionem.
Ad illud quod ultimo quaeritur : quare non sic implicite datur mandatum de dilectione proximi, sicut de dilectione sui ? Dicendum quod ratio huius est, quia non est ita in inclinatione et appetitu naturae converti ad alterum, sicut converti ad se ipsum ; et praeterea, difficillimum est proximum diligere, maxime quando est ei adversarius : ideo congruum fuit de hoc speciale mandatum dari.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Manifestum est omnem hominem proximum esse deputandum. Obicitur enim de beata Virgine : si enim proximus est ille qui est iuxta nos, et beata Virgo non tantum supra nos, sed supra angelos exaltata est, non videtur quod tantum diligenda sit ut proxima, sed magis ut domina. Item, honoranda est beata Virgo speciali honore, qui dicitur hyperdulia : ergo speciali amore amanda : non ergo videtur quod sub nomine proximi intelligatur, per quem intelligimus illud quod est iuxta.
Respondeo : Dicendum quod nomine proximi intelligitur omnis homo cuiuscumque sexus, cuiuscumque dignitatis, cuiuscumque virtutis. Unde et dilectio gloriosae Virginis includitur sub dilectione proximi.
Ad illud vero quod obicitur, quod non est iuxta nos, sed magis supra, dicendum quod, licet sit supra nos ratione dignitatis gratiae et conceptionis nobilissimae, est tamen iuxta nos secundum conformitatem naturae ; et quoniam dilectio respicit similitudinem, honor autem respicit dignitatem, hinc est quod dilectio eius generaliter sub dilectione proximi continetur, quamvis veneratio ipsius aliis superponatur. Verum est tamen quod ipsa speciali affectu ab omnibus debet diligi ; sed ex hoc non sequitur quod dilectio eius non debeat sub dilectione proximi contineri, quia, quantumcumque aliqua creatura magno affectu sit amanda, per prius ipsa caritas ordinat animum ad diligendam salutem propriam, sicut melius infra manifestabitur. Per hoc patet responsio ad obiecta, quoniam ipse arguit de dignitatis sublimitate, cum obicit, quod beata Virgo est supra nos, secundum quam est veneranda ; sub nomine vero proximi continetur quantum ad naturae conformitatem, secundum quam est diligenda.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Manifestum est praecepto dilectionis proximi etiam sanctos angelos contineri. Sed contra : sancti angeli quantum ad dignitatem naturae et quantum ad eminentiam gratiae et quantum ad excellentiam gloriae supra nos sunt. Ergo videtur quod non debant proximi nostri, sed domini reputari. Item, Christus dominus noster est, qui fuit paulo minus ab angelis minoratus, secundum quod dicitur in Psalmo [8, 6] : ergo videtur quod ipsi angeli sint sicut domini nostri, non sicut proximi reputandi.
Respondeo : Dicendum quod, quamvis angeli supra nos sint sive quantum ad dignitatem naturae sive quantum ad sublimitatem gratiae, tamen quantum ad actum dilectionis non sunt supra nos diligendi, pro eo quod caritas nostra principaliter respicit summum Bonum, in quod facit tendere et ad quod inclinat ; secundo vero respicit subiectum, quod informat ; tertio vero respicit aliud subiectum consimile, cum quo ligat ; unde quantumcumque creatura sit in se ipsa excellens, tamen secundum legem caritatis iuxta est, et ideo sub nomine proximi debet contineri.
Ad illud ergo quod obicit, quod supra nos sunt sub ratione naturae, gratiae et gloriae, iam patet responsio, quia, quamvis sint supra nos secundum ordinem universi, non tamen sunt supra nos secundum ordinem caritatis. Potest etiam aliter dici quod, quamvis sint supra nos ratione simplicitatis ; spiritualitatis et incorruptibilitatis sunt tamen iuxta nos ratione imaginis, secundum quam nos et ipsi habemus immediate in Deum ordinari ; et ratione huius possunt nostri proximi appellari.
Dub. IV.
Item : quaeritur de hoc quod dicit : Christum, in quantum homo est, sicut nos diligere debemus. Contra : Christus est caput nostrum secundum conformitatem naturae assumptae sed caput magis est diligendum quam aliud membrum : ergo plus debemus diligere Christum secund um quod homo quam nos. Item, tantum debemus diligere Redemptorem, quantum et Creatorem ; sed Creator est diligendus plus quam nos : ergo et Redemptor. Sed Christus, in quantum homo, est Redemptor : ergo Christum, in quantum est homo, debemus diligere plus quam nos.
Respondeo : Dicendum quod, cum dicitur : Christus, in quantum homo, diligendus est quantum nos vel plus quam nos, haec determinatio in quantum potest importare unitatem personae vel conditionem naturae, iuxta illud quod dictum fuit supra, distinctione undecima. Et si importet unitatem personae, sic diligendus est supra nos, quia sic est noster creator, redemptor et salvator. Si vero importet conditionem naturae assumptae, sic diligendus est iuxta nos, et sic est proximus noster. Unde si consideremus Christum solum ratione humanitatis, hoc est pure ratione naturae creatae, non debetur ei principalitas dilectionis sicut nec adoratio latriae ; nec hoc modo dicitur redemptor noster vel caput, quia tam ratio redemptoris quam capitis respicit personam secundum utramque naturam. Et per hoc patet responsio ad obiecta.