III, D. 29, A. 1, Q. 1
III, D. 29, A. 1, Q. 1
Utrum ordo sit in caritate respectu diligibilium.
Rationes Principales
Et quod sic, videtur. Canticorum 2, 4 : "Ordinavit in me caritatem" ; sed ordo caritatis non attenditur nisi in diligendo : ergo etc.
Item, Augustinus, De doctrina christiana, dicit quod "primo diligendus est Deus, qui est supra nos ; secundo, quod nos sumus ; tertio, quod iuxta nos; quarto, quod infra nos." Ergo secundum hoc patet quod ordo est in caritate respectu diligendorum, constat enim quod illa non ordinantur ad invicem secundum ordinem temporis, sed secundum ordinem excellentiae et dignitatis.
Item, hoc ipsum ostenditur auctoritate Ambrosii, qui assignat in littera ordinem caritatis in diligendo. Si ergo recte, videtur quod ordo sit ponendus in caritate respectu eorum quae ex caritate diliguntur.
Item, hoc videtur ratione. Caritatis est rectificare affectum ; sed affectus non est rectus, nisi praeponat maius bonum minori bono, et hoc dicit ordinem : ergo in caritate ponendus est ordo.
Item, caritas diligit plura diligibilia ; aut ergo aeque primo aut non aeque primo. Non aeque primo, hoc constat, cum caritas habitus sit unus, et unus habitus unum principale habet obiectum. Si non aeque primo, ergo unum per prius et alterum per posterius : ergo est ibi necessarius ordo.
Item, magis competit ordo amori deliberativo quam natutali ; sed vidmus amorem naturalem ordinatum esse respectu diligibilium : ergo multo fortius videtur esse circa amorem deliberativum. Sed talis est amor caritatis : ergo etc.
Sed contra : Ordo praesupponit distinctionem : ergo ubi non est distinctio, ibi non est ordo ; sed caritas respectu diversorum diligibilium non est distincta nec multiplicata : ergo nec respectu eorumdem erit ordinata.
Item, ubicumque est ordo, ibi est proportio ; sed diligibilium ex caritate nulla est proportio, quia nulla . est proportio creati ad increatum, modica vel nulla. est pro portio corporis ad spiritum : ergo, si non est ordo vel proportio inter diligibilia, videtur quod caritas respectu eorum non sit ordinata.
Item, ordo maxime spectat ad cognitionem, quia "sapientis est ordinare". Ergo, si non ponitur ordo in cognitione respectu cognoscen dorum, multo minus debet poni ordo in caritate respectu diligendorum. Si tu dicas quod immo ordo est in scientiis, obicitur de ipsa fide, quae est habitus cognitivus, qua etiam creduntur diversi articuli se invicem excedentes secundum gradum et dignitatem, sicut illi qui sunt de divinitate excellentiores sunt quam illi qui sunt de humanitate. Si ergo non ponitur ordo in fide respectu credibilium, non debet poni ordo in caritate respectu diligibilium.
Item, sicut in fide una est ratio credendi, scilicet summa Veritas, sic in caritate una est ratio diligendi, videlicet summa Bonitas ; sed propter unicam rationem credendi fides omnibus articulis assentit aequaliter : ergo pari ratione videtur de caritate quod et ipsa omnia diligenda debeat aequaliter diligere.
Item, caritas naturali quadam inclinatione inclinat ad diligendum bbnum. Si ergo ipsa est habitus unus et idem, et "idem, manens idem, semper est natum facere idem" in his quae naturaliter inclinant ad aliquid, videtur ergo quod caritas omnino uniformiter et aequaliter moveat ad amandum omne diligibile.
Item, si ordo attenditur in caritate, aut attenditur quantum ad habitum aut quantum ad actum. Quantum ad habitum non, constat, cum ille sit unus et idem. Si quantum ad actum, ergo videtur quod in dormiente non sit caritas ordinata, cum in eo non exerceat actum suum. Est igitur quaestio, penes quid attendatur ordo in caritate et quare magis attendatur ordo in ipsa quam in alia virtute, cum omnis virtus, sicut dicit Augustinus, in libro De moribus Ecclesiae, sit amor ordinatus ; et rursus, cum circa omne bonum sit modus, species et ordo, cur potius caritas dicitur ordinata quam modificata ?
Conclusio
Caritas ordinata est respectu eorum quae sunt ex caritate diligenda.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod caritas est vinculum ligans, iuxta illud quod dicit Apostolus ad Colossenses 3, 14, ubi vocat eam vinculum perfectionis ; et Dionysius, in capitulo 4 De divinis nomini bus, dicit quod amor est virtus unitiva. Unde, cum amor caritatis sit amor maxime liberalis, multa circumplectitur et in unum colligit. Unde caritas non tantum unit fini eum in quo est, sed etiam quodam modo ligat ei quod natum est ad eumdem finem pervenire.
Nec tantum est caritas vinculum ligans, sed etiam pondus inclinans : "quod enim est pondus in corporibus, hoc est amor in spiritibus". Quoniam igitur unumquodque per suum pondus habet ordinari, et caritas pondus est et aequa ponderatrix, hinc est quod ipsi caritati maxime competit ratio ordinis. Et quoniam ipsa est vinculum ligans et circumplectens multa, ideo non tantum ordinat ipsum diligentem in finem, sed etiam ad ipsa dilecta, secundum quod ratio diligendi et ipse habitus caritatis diversimode comparatur ad illa. Concedendae igitur sunt rationes ostendentes caritatem esse ordinatam respectu eorum quae sunt ex caritate diligenda.
Ad Rationes
Ad illud autem quod primo obicitur, quod ordo praesupponit distinctionem, dicendum quod ordo attenditur in caritate ratione habitus relati ad actum et obiectum. Quamvis autem in caritate non sit distinctio ex parte habitus, est tamen distinctio ex parte ipsorum diligendorum et ex parte actuum, ratione cuius diversitatis mandata caritatis habent multiplicari et ipsa caritas habet ordinari.
Ad illud quod obicitur, quod ubi est ordo, ibi est proportio, dicendum quod proportio dupliciter accipitur : stricte et large. Si stricte dicatur proportio, sic dicit quamdam commensurationem et est rerum eiusdem generis ; et hoc modo non habet veritatem praedicta propositio, quod ubicumque est ordo, ibi sit proportio. Si vero accipiatur large, ut dicatur proportio quaecumque habitudo quae attenditur secundum convenientiam analogiae, hoc modo proportio est boni creati ad increatum et etiam ordo secundum rationem causalitatis et primitatis. Finis enim dignior est et excellentior et. praeponitur his quae sunt ad finem, et quantum ad hoc attenditur ordo in caritate.
Ad illud quod obicitur, quod ordo maxime videtur spectare ad actum cognitivae, cum sapientis sit ordinare, responderi potest primo distinguendo, quod duplex est ordo : quidam partium in toto et rerttm in universo, quidam vero eorum quae sunt in finem ad ipsum finem. Et quamvis primus ordo principaliter sit circa cognitionem, secundus tamen principalius consistit circa affectionem et dilectionem, cuius est in finem inclinare. Ordo autem caritatis attenditur per comparationem ad finem ; et ideo non est simile de ipsa et de habitu cognitivae. Aliter potest dici quod ordo in habitu attenditur per comparationem ad actum et obiectum, sicut prius dictum est. Quoniam igitur summa Bonitas aliter et aliter habet comparari diversis diligibilibus et ab eis habet participari secundum plus et minus, ut patet in corpore et spiritu, hinc est quod amor caritatis dicitur ordinatus. Per hunc etiam modum, si quis habitus cognitivus consideret aliqua, in quibus sit maior et minor veritatis evidentia, utique in tali habet reperiri ordo, sicut prior est scientia principiorum quam conclusionum ; et sic potest ad illud responderi per interemptionem. Et si obiciat de fide, dicendum quod non est simile : omnes enim articuli ad summam Veritatem uniformiter comparantur secundum quod a fide creduntur. Fides enim in credendo omnes articulos assentit primae Veritati tamquam dictanti et asserenti ; ideo uniformiter et aequaliter omnes illos credit.
Ad illud quod obicitur, quod una est ratio diligendi in caritate, sicut una ratio credendi in fide, dicendum quod, etsi una sit, non tamen sic uniformiter habet comparari ipsa Caritas ad diligibilia sicut ipsa Veritas ad credibilia ; plus enim est optabilis ipsa summa Bonitas Deo quam nobis, et spiritui nostro quam corpori ; ideo non est simile hinc et inde.
Ad illud quod obicitur, quod idem, manerts idem, natum est facere idem, dicendum quod illud habet veritatem de eo quod naturaliter inclinatur, tam ratione sui quam ratione sibi adiuncti, et hoc respectu eiusdem obiecti. Nam secundum diversitatem obiectorum fit diversificatio operationum ; unde sol amplius illuminat crystallum quam illuminet lapidem vel lignum utrumque autem horum deficit in caritate : nam ipsa caritas regitiva est ipsius voluntatis et simul cum illa habet moveri, quae quidem voluntas voluntarie inclinatur ad ipsa volita. Praeterea, unum obiectorum est magis amabile quam reliquum, sicut unum corpus est magis illuminabile quam aliud et ab eodem lumine magis illustratur.
Ad illud quod ultimo obicitur, utrum attendatur quantum ad habitum aut quantum ad actum, dicendum quod attenditur quantum ad habitum comparatum. Unde quamvis habitus caritatis sit unus, tamen dicitur ordinatus, etiam si non sit in actu, quia habilitat animam ad hoc ut ordinate moveatur ; unde iustus dormiens dicitur habere caritatem ordinatam. Ex his antem quae dicta sunt patet quare caritas magis dicitur ordinata quam virtus alia, magis etiam dicitur ordinata quam modificata. Hoc enim est quia proprium est ipsius simul habere rationem vinculi ligantis et ponderis inclinantis ; pondus autem ordini correspondet.