Text List

III, D. 29, A. 1, Q. 2

III, D. 29, A. 1, Q. 2

Utrum caritas in diligendo praeponat Deum nobis.

Secundo quaeritur de ordine caritatis per comparationem nostri ad Deum, et est quaestio, utrum caritas in diligendo praeponat Deum. nobis.

Rationes Principales

Et quod sic videtur. Primo, per illud mandatum Deuteronomii 6, 5 : "Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua" ; hoc dicitur esse primum et summum mandatum. Si ergo nulli alii praecipitur ut impendamus totum affectum nisi soli Deo, videtur quod in dilectione caritatis Deus teneat primum et summum locum.

Item, hoc ipsum ostenditur per Augustinum et Ambrosium, quorum uterque, sicut in littera ponitur, in ordine diligendi Deum nobis praeponit.

Item, hoc ipsum videtur per ratiortem, quoniam "propter quod unumquodque, et illud magis" ; sed caritas, quidquid diligit, diligit propter Deunr : ergo primo et principaliter et maxime diligit ipsum Deum : ergo secundum ordinem caritatis Deus praeponitur nobis.

Item, secundum quod vult philosophicum documentum, "finis magis est eligendus quam ea quae sunt ad finem" ; sed ad ordinem caritatis spectat ut magis diligat ea quae sunt magis eligenda : si ergo Bonum increatum est finis, et bonum creatum est quod est ad finem, videtur quod in ordine caritatis semper bonum increatum, quod est Deus, praeponatur bono creato, quod nos sumus.

Sed contra : Gratia est perfectio naturae, natura autem carens gratia magis diligit se ipsam quam Deum. Si ergo perfectio non pervertit ordinem sui perfectibilis, videtur quod idem ordo in caritate habeat salvari : igitur caritate magis debemus diligere nosmetipsos quam Deum.

Item, "si aliquod unum addatur aliquibus aequalibus, necesse est illa post additionem esse aequalia". Ergo pari ratione, si addatur inaequalibus, post additionem erunt inaequalia ; sed amor nostri ante adventum caritatis praeponderat amori Dei, ergo et post ipsius adventum : igifur secundum ordinem caritatis magis debemus nos diligere quam Deum.

Item, affectus amoris sequitur notitiam cognitionis, incognita enim non possumus diligere ; sed magis cognoscimus nosmetipsos quam cognoscamus Deum, quamdiu sumus in statu viae : videtur ergo quod ad ordinem caritatis spectet plus nos quam Deum diligere secundum statum praesentem.

Item, videtur quod saltem aequaliter, quia quantum aliquis diligit Deum, tantum appetit frui Deo et beatificari in ipso ; et quantum appetit frui Deo, tantum appetit suam beatitudinem ; et quantum suam beatitudinem appetit, tantum se diligit : ergo videtur quod quantum quis diligit Deum, tantum diligat semetipsum.

Item, motus caritatis in Deum finitus est, cum sit a virtute finita ; similiter motus caritatis in se ipsum ; et possibile est motum caritatis in Deum remitti et motum caritatis in se ipsum intendi ; sed quando aliqua duo sunt finita, quorum unum intenditur et aliud remittitur, possibile est illa pervenire ad aequalitatem : ergo videtur quod ex caritate possumus nos et Deum aequaliter diligere ; et sic redit idem quod prius.

Item, amor est vis unitiva ; sed impossibile est quod aliquis uniatur alii magis quam sibi ; ergo impossibile est magis alium amare quam se : igitur non videtur quod in caritatis ordine Deus nobis ipsis sit praeponendus.

Conclusio

Seeundum ordinem caritatis Deus praeponendus est nobis in tantum , ut amor respectu nostri nec aequari possit nec praeponi amori Dei, salva substantia habitus caritatis.

Respondeo : Dicendum quod secundum ordinem caritatis Deus praeponendus est nobis in tantum ut amor respectu nostri nec aequari possit nec praeponi amori Dei, salva substantia habitus caritatis.

Ratio autem huius est ista, quoniam caritas facit Deum diligi tamquam finem ultimum et tamquam summum bonum ; et quia finis ultimus est unus solus, et summum bonum similiter non habens aliquid superius se vel sibi aequale, hinc est quod secundum caritatis legem impossibile est aliquid plus Deo vel aequaliter ipsi Deo amare. Caritas enim, quia diligit Deum sicut summum bonum, diligit eum super omnia ; quia diligit ipsum sicut finem ultimum, diligit eum propter se. Quod autem diligitur propter se et super omnia diligitur dilectione fruitionis ; quod vero propter aliud diligitur, diligitur dilectione usus. Cum ergo caritatis sit omriia ad Deum tamquam ad finem ultimum referre, sicut ponderis est corpus ad locum proprium inclinare, hinc est quod caritas facit nos Deum plus quam nosmetipsos diligere. : Unde concedendae sunt ationes quae sunt ad partem illam.

Ad Rationes

Ad illud quod obicitur, quod gratia est perfectio naturae, dicendum quod in natura est considerare aliquid per modum positionis et aliquid per modum privationis et defectus et corruptionis. Illud autem quod est in natura per modum positionis a gratia habet perfici et salvari ; quod autem est ibi per modum corruptionis et privationis a gratia habet corrigi et suppleri. Cum ergo dicitur quod naturae est plus se ipsam quam Deum diligere, dicendum quod haec non est conditio reperta in natura, spectans ad ipsius perfectionem, sed potius ad ipsius corruptionem ; ideo non seqitur quod per gratiam habeat salvari, immo potius sequitur quod per gratiam habeat amoveri.

Ad illud quod obicitur, quod si unum addatur inaequalibus, adhuc erunt inaequalia eadem inaequalitate qua prius, dicendum quod illud habet veritatem quando illud additum aequaliter respicit utrumque illorum inaequalium. Sic autem non est in proposito : nam caritas principalius respicit illum affectum hominis qui est in Deum quam illum qui es in semetipsum ; unde in adventu caritatis minuitur amor sui et intenditur amor Dei.

Ad illud quod obicitur, quod affectio sequitur cognitionem, dicendum quod affectio dicitur sequi cognitionem, non solum a parte claritatis in cognoscendo, sed etiam a parte bonitatis consideratae in ipso cognito. Licet autem clarius cognoscat se ipsum homo quam Deum, tamen nullus habens caritatem aestimat se tam bonum et tam amabilem, quantum aestiat Deum. Et ideo dilectio sequens cognition.em praeponit ipsum Deum nobis in diligendo magis quam e converso.

Ad illud quod obicitur, quod quantum quis diligit Deum, tantum desiderat frui Deo, dicendum quod duplici motu dilectionis contingit Deum diligere, videlicet affectu amicitiae et affectu concupiscentiae sive desiderii. Cum ergo dicitur : quantum quis diligit Deum, tantum desiderat frui Deo, diligere potest aicere motum amicitiae vel motum concupiscentiae. Si dicat motum concupiscentiae, absque dubio veri tatem habet ; sed hic motus non ponit in numerum cum dilectione nostri : et ideo non sequitur ex hoc quod aequaliter Deum et nos diligamus. Diligere enim nos ex caritate non staliud quam summum Bonnm nobis optare. Si vero diligere Deum dicat motum amicitiae, tunc hoc quod est tantum et quantum possunt importare proportionalitatem, ut sit sensus : si multum vis Deo bonum, multum desideras Deo frui ; vel potest importare proportionis commensurationem sive aequalitatem. Primo modo habet veritatem, secundo vero modo veritatem non habet. Per caritatem enim diligo summum bonum Deo et summum bonum mihi, ita quod volo quod Deus habeat summum bonum et sit summum bon um per essentiam, mihi vero per participationem, et multo magis opto sibi quam mihi. Et ideo non sequitur ex hoc quod amor Dei possit aequari amori nostri, salva caritate, vel etiam amori alicuius creaturae, utpote amori gloriae et fruitionis Dei sive beatitudinis creatae.

Posset etiam responderi aliter per interemptionem ad iliam : quantum desideras frui Deo, tantum diligis temetipsum, secundum quod tantum et quantum dicunt commensurationem, quia potest quis desiderare frui Deo propter se et super omnia, quamvis nullo modo concedendum sit quod ex caitate diligat se propter se et super omnia.

Ad illud quod obicitur, quod motus caritatis in Deum est finitus et in nos ipsos similiter, et ita per intensionem et remissionem possunt aequari, dicendum quod, licet uterque sit finitus, quia a virtute finita procedit, tamen ratione ipsius obiecti unum excedit reliquum in infinitum. Nec hoc est inconveniens, quia finitum potest aliud finitum excedere in infinitum ; sicut linea punctum et superficies lineam. Unde sicut infinita puncta non possunt lineae aequari, sic nec amor ipsarum creaturarum secundum legem caritatis potest aequari amori Creatoris. Sicut enim ex punctis nunquam potest constitui linea, sic nec ex infinitis bonis creatis potest constitui summum bonum animae rationalis. Amor autem Dei, salva caritate, nunquam potest sic remitti quin Deus diligatur ut finis et ut summum bonum ; nec amor creaturae potest ita intendi quin creatura diligatur ut bonum ad summum Bonum ordinatum : et ideo non sequitur quod motus illi ad aequalitatem venire possint.

Ad illud quod obicitur, quod nihil potest alii magis uniri quam sibi, resporideri potest dupliciter : primum, quod hoc potest intelligi de unione quantum ad naturalem convenientiam vel quantum ad amoris inhaerentiam Primo modo verum est, secundo modo falsum, quia hoc secundo modo amor dicitur virtus unitiva.

Aliter potest dici quod Deus magis est intimus unicuique rei quam ipsa sibi, et plus pendet esse rei a Deo conservante quam ab ipsis principiis intrinsecis ; et complementum beatitudinis Spiritus rationalis habet a Deo, non a se ipso. Et ideo, cum dicitur quod nihil potest alteri magis uniri quam sibi ipsi, si hoc intelligatur de ipsis creaturis, veritatem habere potest ; si vero intelligatur de ipso Deo, veritatem non habet. Deus enim intime illabitur ipsi animae ; et ideo anima ex intimis medullis affectionis habet Deo adhaerere ; et cum habet caritatem, amplius tendit in ipsum quam in se et in eo requiescit amplius quam in se, quia melius est Deus ei quam ipsa sibi.

PrevBack to TopNext