III, D. 31, A. 1, Q. 3
III, D. 31, A. 1, Q. 3
Utrum homo possit resurgere in caritate minori.
Rationes Principales
Et quod sic, videtur : Quia quantitas caritatis in ipso homine attenditur secundum liberalitatem Dei ; sed Dei liberalitas non est arctata ipsi peccatori ad dandum tantum, nec plus nec minus : ergo sicut potest resurgere in maiori, ita et in minori.
Item, Deus dat homini gratiam secundum quod se praeparat et disponit ; sed possibile est quod peccator, cum resurgit, minus se praeparet ad gratiam quam ante se praeparaverat : ergo possibile est quod in minori caritate et gratia resurgat.
Item, caritas praecedens nihil meretur respectu caritatis subsequentis ; item culpa, quantum est de se, expelli potest per quantulamcumque gratiam. Igitur nec caritas praecedens nec culpa subsequens exigit quod homo in aequali caritate vel gratia resurgat. Ergo possibile est ipsum resurgere in minori.
Item, si homo non posset resurgere in minori caritate, tunc cadens a caritate perfecta non posset resurgere nisi in caritate perfecta ; sed caritas, cum resurgit, est incipiens : ergo simul est incipiens et perfecta ; quod manifeste falsum est, cum nemo repente fiat summus et ante statum perfectionis necessario praecurrat status imperfectus et inceptionis.
Sed contra : Ezechielis 18, 21 : "Si impius egerit poenitentiam, omnium iniquitatum eius, quas operatus est, non recordabor". Constat quod non intelligit de oblivione quantum ad actum cogitandi, sed quantum ad actum puniendi ; sed homo non punitur solum per inflictionem mali, sed etiam per subtractionem boni : si ergo Dominus non recordatur illorum peccatorum ad poenam aeternam, cum diminutio caritatis faciat ad diminutionem praemii substantialis et ita ad damnum aeternum, videtur quod necessarium sit hominem in aequali caritate vel in maiori resurgere.
Item, ad Romanos 8, 28 : "Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum", Glossa : "Ipse etiam casus in mortale". Sed casus in mortale peccatum non cooperaretur in bonum, nisi homo resurgeret in aequali vel in maiori caritate : videtur ergo quod necessarium sit hominem in aequali caritate vel maiori resurgere.
Conclusio
Possibile est, quod homo, amissa caritate, resurgat et in maiori et in aequali caritate.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod aliquorum aliquando fuit opinio quod necesse erat hominem resurgere in aequali vel maiori caritate. Et ad hoc ponendum moti sunt tum ex consideratione divinae dispositionis sive praedestinationis, tum ex consideratione divinae retributionis, tum ex consideratione nostrae praeparationis. Ex consideratione namque divinae praedestinationis moti sunt quia dixerunt quod diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt Sancti ; ideo divinae praedestinationis immutabilitas nequaquam sineret hominem labi a caritate, nisi ex lapsu illo videret subsequentem utilitatem ; nec regimen divinae providentiae filium regni permitteret cadere, nisi ex hoc simul praevideret maius bonum ex ipso casu elicere. Ex parte vero retributionis rationem sumpserunt, quia Deus opera remunerat secundum quantitatem caritatis ex qua sunt facta. Si ergo caritas, in qua quis resurgit, vivificat opera prius mortua et facit ea remuneratione digna, cum remuneratio adaequetur quantitati caritatis ex qua opera facta sunt, nec possit excedere quantitatem caritatis in qua quis resurgit, ratiocinantur ex hoc quod impossibile sit minorem caritatem esse in resurgente quam prius fuerit in cadente. Ex parte nostrae praeparationis ratiocinantur sic : quia, quanta homo magis est ineptus ad gratiam, tanto maiori indiget praeparatione ad hoc ut ipsam suscipiat ; sed quanto a maiori gratia cecidit, tanto magis peccavit et magis ad gratiam. ineptus fuit. Restat igitur, ut asserunt, quod quantitas praeparationis debeat proportionari quantitati caritatis a qua quis cecidit ; et quantitas caritatis sequentis mensuratur secundum quantitatem praeparationis ; propter quod consequi videtur quod caritas subsequens adaequetur praecedenti vel eam excedat. Et hoc confirmant per illud Baruch 4, 28 : "Sicut fuit sensus vester, ut erraretis a Domino, decies tantum iterum revertentes invenietis eum" ; et Isaiae 31, 6 : "Convertimini, filii Israel, sicut in profundum recessistis".
Sed hic modus dicendi est contra rationem et sensibile experimentum nec habet stabile fundamentum. Contra rationem enim est dicere quod perfectus, si cadat a caritate, non possit resurgere nisi in statu et complemento perfectionis suae ; et de multis apparet quod cadentes non resurgunt ad illam perfectionem, a qua ceciderunt. Stabile etiam fundamentum non habet, quia divinae praedestinationis dispositio non exigit quod homo semper procedat in bono, sed quod sit finaliter bonus. Dei etim retributio non pensat quantum ad meriti efficaciam caritatem initialem, sed caritatem finalem. Nostra etiam praeparatio ad gratiam potest esse maior in eo qui minus peccavit et minor in eo qui magis peccavit. Et verba. illa prophetica non intelliguntur de quacumque praeparatione, sed de praeparatione perfecta et poenitentia consummata, quae restituit omnia ablata, sicut in quarto libro explanatur, distinctione decima quarta ; non autem habent veritatem de qualicumque poenitentia et conversione sive praeparatione. Unde, cum homo se praeparare possit ad maiorem et ad minorem et ad aequalem caritatem, communis tenet opinio quod homo potest et in maiori et in minori et in aequali caritate resurgere. Et concedendae sunt rationes quae sunt ad itam partem.
Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod Dominus non recordatur peccatorum post poenitentiam peccatoris, dicendum quod hoc intelligitur quantum ad punitionem aeternam. Et quod gratia minor detur homini quam fuerat praecedens, hoc non est propter peccatorum praecedentium punitionem, sed hoc est propter ipsius negligentem et tepidam praeparationem.
Ad illud quod obicitur, quod diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, dicendum quod illud non intelligitur quia semper cooperentur in bonum quantum ad augmentum praemii substantialis, sed hoc potest esse quantum ad quamdam humiliationem et diligentiorem boni conservationem et cautiorem mali vitationem, quae adiuvant hominem ad hoc quod perseveret usque in finem. Et utilius est homini habere parvam caritatem usque in finem perseverantem quam magnam et in media via deficientem.