Text List

III, D. 31, A. 1, Q. 2

III, D. 31, A. 1, Q. 2

Utrum cadens a caritate possit resurgere in aequali.

Secundo quaeritur, utrum a caritate cadens possit resurgere in aequali.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Primo, per Vetus Testamentum. Malachiae 3, 4 : "Placebit Deo sacrificium Iuda et Ierusalem sicut dies saeculi et sicut anni antiqui", Glossa : "Quo modo in principio placuerunt, ita post peccatum per poenitentiam placere coeperunt". Et hoc ipsum habetur expresse in Glossa, super illud Levitici 7, 1 : "Haec est hostia pro delicto", Glossa : "Aeque placet Deo virtus iustorum et digna poenitentia peccatorum, quae restituit in gradum pristinum". Ergo potest homo resurgere in aequali caritate.

Item, hoc ipsum probatur per Novum Testamentum. Scribitur enim ad Romanos 5, 20 : "Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia" ; et Lucae 15, 22 : "Cito proferte ei stolam primam" ; ibi Glossa : "Pristinae dignitati filium restituit" ; sed non restituitur in pristinam dignitatem, nisi habeat aequalem caritatem : ergo etc.

Item, hoc ipsum ostenditur per exemplum, quia David post peccatum homicidii resurtexit devotior, et Petrus post negationem resurrexit fortior, secundum quod dicunt auctoritates Sanctorum et Scriptura innuit : ergo videtur quod similiter in aliis esse possit.

Item, hoc ipsum ostenditur ratione, quia, cum gratia infunditur homini peccafori, peccatum deletur secundum veritatem et secundum Dei reputationem. Ergo nullum praestat infusioni ipsius gratiae impedimentum ; nec est aliud quod impediat quare non possit dari tanta gratia homini, quanta prius : ergo videtur quod homo possit in aequali caritate resurgere

Sed contra : Amos 5, 1 : "Non adiiciet, ut resurgat virgo Israel", Glossa : "Non negat quin possit resurgere, sed ne possit resurgere virgo, quia semel aberrans, etsi reportetur humeris pii Pastoris, non habet tantam gloriam cum eo qui nunquam erravit".

Item, Ezechielis 44, 10 : "Levitae, qui longe recesserunt a me, non approximabunt ad me, ut sacerdotio fungantur mihi". Si ergo Deus peccatores et poenitentes non recipit ad dignitatem sacerdotalem, videtur quod resurgentes non possint habere caritatem aequalem.

Item, gratia gratis data nunquam tantum potest disponere ad susceptionem divinae influentiae et capacitatem divinae bonitatis sicut gratia gratum faciens ; sed iustus, antequam cadat, habet gratiam gratum facientem ; peccator, antequam resurgat, non habet nisi gratiam gratis datam : ergo amplius dispositus est homo ad susceptionem divinae gratiae, antequam cadat, quam postquam cecidit. Si ergo Deus communicat homini gratiam et caritatem secundum quod homo est dispositus, videtur quod maiorem habeat homo caritatem quando stat quam quando resurgit. Ergo videtur quod non possit resurgere in caritate aequali.

Item, cum sit triplex status continentiae, scilicet virginalis, vidualis et coniugali, cadens a primo statu nunquam potest ad primum statum resurgere. Ergo, si innocentia baptismalis est sicut continentia virginalis, videtur quod cadens ab illo statu nunquam poterit in aequali resurgere. Ergo non potest homo resurgere in aequali caritate.

Conclusio

Possibile est, quod homo post amissionem caritatis resurgat in aequali caritate.

Respondeo : Dicendum quod possibile est hominem in aequali caritate resurgere, sicut monstrari potest auctoritatibus et exemplis et rationibus congruis, secundum quod in opponendo tactum fuit. Sive enim dicamus quantitatem gratiae mensurari secundum divinam largitatem sive secundum suscipientis idoneitatem, recte contingit intelligere quod caritas in qua quis resurgit potest esse aequalis illi caritati a qua prius cecidit. Nam ex parte divinae largitatis planum est. Ad eius enim commendationem spectat ut non minus larga dona tribuat homini quam ante tribuebat, secundum quod dicit Augustinus, nisi ineptitudo suscipientis impediat. Ex parte vero hominis se disponentis satis planum est. Possibile est enim ut homo post peccatum amplius detestetur malum et abhorreat peccatum quam prius, sicut multi corrupti amplius detestantur peccatum carnis quam multi qui nunquam fuerunt lapsi. Et sic rationabiliter poni potest et debet quod contingat hominem resurgere in aequali caritate ; et rationes quae hoc ostendunt concedendae sunt.

Ad Rationes

Ad illud quod primo obicitur, quod nunquam resurgit virgo nec habet tantam gloriam cum eo qui nunquam peccavit, dicendum quod est gloria quaedam accidentalis et gloria praemii substantialis. Si loquamur de gloria accidentali, sic Glossa illa habet vertatem. Quaedam enim gloria est qua quis gloriatur se nunquam peccasse, in quam non poterit resurgere qui aliquando peccavit. Si loquamur de gloria praemii substantialis, quae consistit in videndo et amando Deum, non habet veritatem ; et penes hanc attenditur quantitas caritatis, non penes aliam. Et ideo ratio illa non cogit.

Ad illud quod obicitur, quod Levitae recedentes a Domino inepti erant ad dignitatem sacerdotalem, dicendum quod sacerdotalis dignitas non tantum respicit rectitudinem voluntatis, sed etiam dignitatem exterioris decotis, propter quam contingit hominem etiam non peccantem fieri irregularem. Caritas vero rectitudinem voluntatis respicit proprie et praecise. Et propterea ratio illa non valet, quia non est simile hinc inde.

Ad illud quod obicitur, quod nunquam disponitur homo per gratiam gratis datam sicut per gratiam gratum facientem, dicendum quod ad hoc quod quis se disponat, duo concurrunt, scilicet adiutorium gratiae et cooperatio liberi arbitrii. Loquendo de dispositione, quantum est ex parte ipsius gratiae, magis est dispositus ad susceptionem omnis boni qui est in gratia gratum faciente quam qui illa caret. Sed loquendo de cooperatione liberi arbitrii, non semper habet veritatem, quia in cadente a caritate liberum arbitrium caritati et gratiae non cooperatur, immo potius adversatur et adversando potius disponit ad caritatis defectionem quam ad eius susceptionem ; sed in resurgente est e contrario, sicut patet. Et ideo ratio illa non valet.

Ad illud quod obicitur de continentia virginali, dicendum quod meritum illius continentiae respicit praemium accidentale de se, et simul cum hoc respicit quamdam dispositionem in carne, quae, cum amissa est, recuperari non potest ; caritas vero praemium substantiale respicit et rectitudinem voluntatis, quae, cum obliquata est, ita bene ut prius cum adiutorio gratiae Dei potest rectificari. Et sic patet quod non est simile. Et si obiciat ulterius, quod innocentia baptismalis similis est statui continentiae virginalis, dicendum quod quantum ad quamdam gloriam accidentalem quodam modo similis est ; et de illa potest concedi quod homo in tanta gloria non resurgit ; ex hoc tamen non oportet quod caritas non sit aequalis. De hoc autem eodem problemate habetur in libro quarto, distinctione decima quarta, ubi quaeritur utrum perfecta poenitentia in statum pristinum hominem restituat.

PrevBack to TopNext