Text List

III, D. 31, A. 2, Q. 1

III, D. 31, A. 2, Q. 1

Utrum fides in gloria evacuetur.

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum fides in gloria evacuetur.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur : Quia, secundum quod dicit Apostolus, "fides est argumentum rerum non apparentium" ; super quod dicit Gregorius quod "quae apparent fidem non habent, sed agnitionem". Si ergo in patria cuncta quae nunc credimus erunt manifesta, videtur quod fides simplicitet erit evacuanda.

Item, Augustinus, XIV De Trinitate : "Mens quippe humana, cum fidem suam videt, qua credit quod non videt, non aliquid sempiternum videt. Quando enim ad speciem nos per fidem perductos esse gaudebimus, non iam fides erit, qua credantur quae non videntur, sed species, qua videantur quae credebantur". Ergo etc.

Item, ratio evacuationis, quam assignat Apostolus, est imperfectio. Ait enim : "Cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est" ; sed constans est quod cognitio fidei est ex parte, cum sit per speculum et in aenigmate : ergo necesse est ipsam evacuari, superveniente visione speciei.

Item, credere manifestum non spectat ad habitum alicuius virtutis, cum simpliciter sit necessitatis ; sed in patria cuncta quae credimus manifestabuntur : ergo credere ibi non erit ab aliquo virtutis habitu. Sed habitus ipsius fidei, essentialiter loquendo, virtus est : si ergo ibi auferetur ratio virtutis, necesse est ipsum quantum ad essentiam suam evacuari et tolli.

Sed in contrarium arguitur primo a parte ipsius fidei evacuandae, deinde a parte eius per quod fides habet evacuari.

Ex parte ipsius fidei arguitur : Primo, ratione sui generis sic. Fides est in genere virtutis simpliciter, et, quod amplius est, in genere virtutis theologicae ; sed virtus est perfectio potentiae, et theologica virtus est maior perfectio quam cardinalis ; sed perfectio gloriae non tollit perfectionem potentiae nec evacuat eas quae sunt in genere virtutis cardinalis, quia virtutes illae, sicut dicit Augustinus, manebunt in patria : ergo, cum fides non solum sit virtus, sed etiam virtus theologica, videtur quod nullo modo sit per gloriam evacuanda.

Item, hoc ipsum ostenditur a parte essentiae et definitionis ipsius fidei, quia fides, secundum Apostolum, "est fundamentum rerum sperandarum", secundum Augustinum est "illuminatio mentis ad videndum Deum". Sed, gloria adveniente, fundamentum spiritualis aedificii non destruitur, sed potius stabilitur, illuminatio non excluditur, sed potius perficitur et completur : ergo videtur quod habitus fidei per gloriam non evacuetur.

Item, hoc ipsum ostenditur a parte actus principalis. Actus enim ipsius fidei principalis est assentire primae Veritati propter se et super omnia et velle ei credere sive credidisse, quia eiusdem habitus est velle credere et velle credidisse ; sed in patria assentiemus primae Veritati propter se et super omnia, volemus etiam credidisse Deo : habebimus igitur actum fidei principalem : ergo et ipsam fidem.

Item, hoc ostenditur a parte eius per quod dicitur fides evacuari.

Plus enim repugnat ipse habitus fidei deformitati peccati quam perfectioni gloriae ; sed habitus fidei non tollitur nec evacuatur per tenebram peccati ergo nec per completionem gloriae.

Item, cognitio matutina in angelis non excludit cognitionem vespertinam, immo simul cognoscunt res in Verbo et in proprio genere. Ergo visio Dei in propria essentia et natura non excludit visionem ipsius in speculo et in creatura ; sed visio fidei est visio specularis : ergo per visionem gloriae non habet evacuari.

Item, lumen cum lumine non habet oppositionem nec in corporalibus nec in spiritualibus, sicut patet, quia in eodem medio plura possunt esse lumina impermixta, sicut dicit Dionysius, in libro De divinis nominibus ; similiter et in spiritualibus lumen cognitionis per causam non excludit lumen cognitionis per effectum. Ergo non videtur quod lumen fidei evacuetur per lumen gloriosum ; nec per aliud habet evacuari : restat igitur quod habitus fidei non evacuatur.

Conclusio

Habitus fidei per visionem gloriae simpliciter tolletur.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod hic est duplex modus dicendi.

Aliquibus enim videtur esse dicendum quod cum quaeritur utrum fides evacuetur, non est shrlpliciter respondendum affirmando vel negando : quantum enim ad aliquid evacuatur et quantum ad aliquid non. In ipsa enim fide duo est reperire, videlicet illuminationis habilitatem et aenigmatis obscuritatem. Quantum ad luminis habitum fides non evacuatur, sed perficitur et consummatur ; quantum vero ad aenigmatis obscuritatem, cum sit ex parte, simpliciter tollitur. Et iste modus dicendi confirmari posse videtur per illud quod dicitur in Glossa super illud I ad Corinthios 13, 10 : Cum venerit quod perfectum est etc., Glossa : Destruetur imperfectio, non id quod verum est evacuabitur ; desitio imperfectionis est quando id quod imperfectionis est impletur. Et secundum istum modum dicendi facile est declinare rationes ad utramque partem. Nam primae, quae probant quod habitus fidei evacuatur, concludunt ratione aenigmatis et imperfectionis ; rationes vero ad oppositum concludunt de ipsa fide quantum ad perfectionem habitus et complementum luminis.

Licet autem hic modus dicendi satis videatur esse probabilis, non tamen consonat verbis Augustini. Augustinus enim dicit, in XIV De Trinitate : "Fides, quae nunc in animo nostro est velut corpus in loco, dum tenetur, aspicitur et amatur, quamdam efficit trinitatem. Sed non ipsa erit, quando fides haec in animo non erit ; quae vero tunc erit, quando iam recordabimur in nobis fuisse et non esse, alia perfectio erit". In quibus verbis vult dicere, sicut patet per exemplum, quod praemittit paulo ante hoc, quod sicut corrumpitur aliquod corpus, quod homo sensibiliter intuetur, et, ipso corrupto, memoratur ipsius corporis, non per ipsius corporis veritatem, sed per similitudinem in animo remanentem, sic et in ipsa fide. Unde vult quod habitum fidei nostrae, quem interius intuemur, inter temporalia computemus ; et quia aliquando deficit, non potest quantum ad illius intuitum ratio imaginis, quae perpetua est in anima, attendi. Constat autem quod de ipso habitu fidei loquitur, secundum id quod habet positionis et perfectionis, quia secundum illud intra se ipsam anima ilium habitum intuetur ; aliter non valeret tota ratiocinatio illa quam ibidem facit satis prolixe. Non etiam videtur consonare verbis Glossae et Apostoli, quia, si fides evacuaretur solummodo secundum id quod habet imperfectionis et maneret secundum id quod est in ea complementi et positionis, sicut non dicuntur evacuari virtutes cardinales nec habitus caritatis, sic nec diceretur evacuari habitus fidei, quin potius perfici et compleri.

Et propterea est alius modus dicendi magis communis et usitatus, quod si loquamur de habitu fidei secundum quod fides est virtus specialis ; sic per gloriam habet simpliciter evacuari ; pro eo quod fides est habitus virtutis, in quantum intellectus inclinatur ab affectu : sicut in praecedentibus fuit ostensum ; hoc autem non potest esse, nisi quamdiu intellectus de se incertus est de his quae credere debet. Et quoniam in patria illuminatio et claritas visionis praecedet motum affectionis, nec ab ipsa inclinabitur intellectus propter ipsius summi luminis claritatem, a qua intellectus nullo modo poterit dissentire : hinc est quod habitus fidei simpliciter per visionem gloriae habet tolli, secundum quod. auctoritates Sanctorum et Glossa dicunt satis expresse. Unde concedendae sunt rationes quae sunt ad istam partem.

Ad Rationes

Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium ex parte generis, quia est virtus theologica, quae perficit potentiam animae secundum digniorem eius partem, dicendum quod fides est perfectio potentiae, non qualiscumque, sed secundum statum imperfectionis et viae, in quo intellectus potest aberrare a veritate et in via captivari. Unde non evacuatur, quia perfectio simpliciter, sed quia perfectio secundum talem statum. Nec est simile de virtutibus cardinalibus, quia actus earum principaliores non solum perficiunt ipsas potentias secundum statum viae, sed etiam secundum statum patriae.

Ad illud quod obicitur ex parte definitionis, dicendum quod fides non est substantia sive fundamentum simpliciter rerum sperandarum, sed solum secundum illum statum in quo aeterna bona exspectantur ; similiter non est illuminatio ad videndum Deum simpliciter, sed ad videndum Deum per speculum. Et quoniam huic statui succedet alius status, in quo erit stabilius fundamentum et perfectior illuminatio, hinc est quod fides evacuatur, non propter fundamenti destructionem, sed propter stabilioris constructionem ; non propter luminis privationem, sed propter luminis perfectionem, quae excludit specularem et imperfectam cognitionem.

Ad illud quod obicitur de actu fidei, qui est assentire primae Veritati et velle credere sive credidisse, dicendum quod neuter est actus fidei, nisi in quantum homo assentit veritati non visae, in quo quidem assensu et credulitate intellectus iriclinatur a voluntate ; quod quia non est in patria reperire, non sunt illi actus in patria ab habitu fidei, sed a virtute excellentiori.

Ad illud quod obicitur, quod magis repugnat ipsi fidei tenebra peccati quam excellentia praemii, dicendum quod de habitu fidei est dupliciter loqui : aut in quantum est habitus ab aliis virtutibus distinctus aut in quantum est gratia informatus. Si in quantum est gratia informatus, sic veritatem hbet verbum propositum ; gratia enim ipsius habitus informativa tollitur per culpam, non autem per gloriam. Si vero loquamur de ipsa fide secundum quod est habitus distinctus, habilitans ad credendum non visum, sic propter suam imperfectionem maiorem oppositionem habet ad statum gloriae quam ad statum peccati ; et ideo per gloriam habet evacuari ; quamvis non habeat per peccatum tolli.

Ad illud quod obicitur, quod cognitio matutina non excludit vespertinam nec visio in specie excludit visionem in speculo, dicendum quod differt dicere videre rem in speculo et per speculum. Per speculum enim dicitur videre Deum qui ascendit a cognitione creaturae ad cognitionem Creatoris ; in speculo vero videt qui Deum in ipsa creatura clare intuetur. Prima visio non erit in gloria, quia non erit ibi necessaria scala ; secunda vero erit, quia Deus videbitur aperte in omnibus creaturis, ut dicit Augustinus, in libro ultimo De civitate Dei. Et illa visio quae est per speculum spectat ad ipsam fidem ; illa vero quae est in speculo creaturae spectat ad cognitionem vespertinam, quae bene poterit servari in patria. Et ideo non est simile de fide et de cognitione illa.

Et attendendum est hic quod plus differt visio per speciem a visione per speculum quantum ad cognitionem ipsius Dei quam quantum ad cognitionem alicuius creaturae sensibilis. Si enim aliqua creatura sensibilis videatur in propria natura et videatur per aliquod speculum, in quo resultat, non est differentia inter istam visionem et illam nisi in hoc quod una est per speciem secundum directionem simplicem, alia est per speciem secundum directionem reflexam ; et ideo ab uno et eodem oculo et secundum omnem statum de eadem re visa visio haberi potest. In visione autem ipsius Dei quae est per speciem et per speculum maior est differentia, tum a parte videntis, quia in una illarum est cognitiva potentia obumbrata, in altera vero illuminata ; similiter a parte medii, quia in una videtur Deus per sui essentiam, in altera vero per effectum creatum. Et ideo una istarum cognitionum est in quiete et statu, altera vero in progressu, secundum quod dicit Apostolus : Per fidem ambulamus ; et ideo una per alteram tollitur.

Ad lllud quod obicitur, quod lumen lumini non repugnat, dicendum quod illud verum est quantum est de luminis natura. Verumtamen bene contingit unum lumen per alterum evacuari ratione alicuius annexi inseparabilis vel dispositionis praecedentis vel effectus consequentis. Et sic est in lumine fidei, quod habet aenigma annexum ; et ex hoc oritur quod intellectus inclinatur ab affectu et dirigit hominem ad cognoscendum non visum. Et quoniam tollitur illius aenigmatis interpositio, tollitur etiam et illa inclinatio, tollitur nihilominus habilitatio ad agnoscendum non visa, quoniam impossibile erit ab illa superna luce absentari : hinc est lumen fidei, quod est proprium illius habitus, licet non ratione sui, ratione tamen annexorum a superveniente gloria habet evacuari. Hoc autem dico de lumine quod est proprium fidei ; nam de lumine gratiae gratum facientis tenendum est quod non habet per gloriam evacuari, sed potius consummari.

PrevBack to TopNext