III, D. 31, A. 1, Q. 2
III, D. 31, A. 1, Q. 2
Utrum spes evacuetur per adventuin gloriae.
Rationes Principales
Et quod sic, videtur. Ad Romanos 8, 24 : "Spes, quae videtur, non est spes", Glossa : "Res sperata, quae videtur, non est spes, id est, non est subiecta spei-virtuti, quae non est nisi de non apparentibus". Si ergo per adventum gloriae quod erat latens efficitur patens, necesse est habitum spei evacuari ad praesentiam praemii.
Item, "spes est exspectatio futurae beatitudinis", secundum quod dicitur in Glossa ad Romanos 5, 4 ; sed quando de futuro fit praesens, futurum desinit esse futurum : cum ergo in gloria semper habeatur beatitudo praesens, videtur quod nullo modo contingat ibi esse spem.
Item, I ad Coririthios 13, 13 : "Nunc manent fides, spes, caritas, tria haec" etc., Glossa : "Caritas, fide et spe discedentibus, permanebit aucta, cui fides et spes hic non possunt deesse". Si ergo deerunt sibi in patria, videtur quod evacuentur per gloriam.
Item, sicut se habet fides respectu non visi, sic se habet spes respectu non habiti ; sed fides necessario evacuatur, superveniente clara visione : ergo et spes, superveniente comprehensione sive certissima tentione.
Sed contra : Sapientiae 3, 4 : "Spes illorum immortalitate plena est", Glossa : "Id est indefectiva". Ergo, si spes Beatorum non deficit, videtur quod spes non habeat evacuari in Beatis. Si tu dicas quod ibi accipitur spes pro ipsa re sperata, obicitur tunc de ipso actu sperandi, qui fuit in Christo, secundum quod dicit Glossa super illud Psalmi [30, 1] : "In te, Domine, speravi". Si ergo Christus simul fuit comprehensor et viator, videtur quod simul possit stare actus et habitus spei cum complemento praemii.
Item, ubicumque potest esse desiderium, ibi potest esse spes ; sed in aeterna beatitudine est summum desiderium, secundum quod scribitur I Petri 1, 12 : "In quem desiderant angeli prospicere": ergo videtur, quod in ipsa superna beatitudine contingat reperire spem quantum ad habitum et motum : ergo etc.
Item, animae beatae in patria exspectant ipsam stolam secundam et per consequens suam gloriam augendam et perficiendam ; sed certa exspectatio gloriae procedens ab instinctu gratiae est ipsius spei-virtutis : ergo spes-virtus est in animabus beatis.
Item, sicut se habet desperatio ad damnatos, sic se habet spes ad Beatos per commulatam proportionem, quia sicut status damnatorum repugnat statui Beatorum, sic spes repugnat desperationi. Ergo sicut necesse est ponere desperationem in damnatis, ita necesse videtur quod sit ponere spem in Beatis.
Item, actus ipsius spei est confidere in Domino ; sed Beati maxime habent istum actum, quia maxime confidunt in Domino et ei innituntur : ergo videtur quod in eis potissime sit reperire ipsius spei habitum et usum.
Item, ad spem pertinet certitudo et exspectatio ; sed constat quod certitudo in gloria non tolletur, immo perficietur : ergo videtur quod habitus spei secundum aliquid sui habeat in gloria salvari, videlicet quantum ad certitudinem ; similiter videtur quod quantum ad exspectationem, quia, sicut vult Anselmus, ponere est durationem in participatione beatitudinis : ergo qui modo participant beatitudinem in A, nondum participant eam in B, et certitudinaliter eam exspectant. Si ergo spes quantum ad exspectatio nem manet et quantum ad certitudinem consummatur, videtur quod nullo modo in gloria evacuetur.
Conclusio
Habitus spei in patria simpliciter evacuatur.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod sicut duplex est modus dicendi circa evacuationem fidei, similiter et circa evacuationem spei. Nam et in ipso habitu spei est reperire aliquid imperfectionis et aliquid perfectionis et complementi. Ad imperfectionem enim spectat illud spei quod est exspectatio quaedam et protensio ad ea quae realiter non habentur ; ad complemenum autem eius spectat confidentia et certitudo, qua facit confidere et inniti ipsi summae largitati. Et quantum ad primum tollitur ipsa spes et evacuatur ; quantum vero ad secundum perficitur et salvatur. Sed quoniam, sicut in praecedentibus dictum est, spes non diceretur evacuari, si solum quod est imperfectionis tolleretur ab ipsa, illo salvo quod est in ea perfectionis et complementi - sicut patet, quia liberum arbitriuni in patria non dicitur evacuari in gloria, quamvis tollatur sibi vertibilitas, et hoc quia vertibilitas potius spectat ad liberi arbitrii defectum quam ad complementum si sic igitur esset in proposito reperire, nunquam deberet dici evacuari propter adventum gloriae.
Et propterea communis modus dicendi est, et hunc innuit ipsa Glossa, quod habitus ipsius spei simpliciter evacuatur in gloria et ei succedit habitus novus. Et ratio huius est, quia habitus spei habilitat ad confidendum et innitendum Deo cum quadam protensione et erectione et exspectatione ; et quoniam statui gloriae repugnat exspectatio substantialis praemii, cum ibi habeatur, et protensio et illa erectio et inhiatio, cum ibi affectus omnino quietetur : hinc est quod habitus ipsius spei simpliciter evacuari dicitur, secundum quod spei nominat habitum virtutis theologicae, qui habilitat ipsam animam ad exspectandum substantiale praemium. Et concedendae sunt rationes, quae hoc ostendunt.
Ad Rationes
Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod spes Beatorum est immortalitate plena, dicendum quod spes sumitur ibi pro re sperata. Et si obiciat, quod Christus speravit actu, secundum illud Psalmi [30, 1] : "In te, Domine, speravi", dicendum quod illud intelligitur de Christo ratione membrorum ; vel extenditur ibi nomen spei ad exspectationem cuiuscumque spiritualis beneficii.
Ad illud quod obicitur, quod ibi est spes, ubi est desiderium, dicendum quod est desiderium de acquirendo et est desiderium de continuando. Ubi autem est desiderium de acquirendo, ibi bene potest esse spes ; sed ubi est desiderium de continuando bonum iam habitum, spes non est, quia non est ibi exspectatio non habiti. Et sic est in patria ponere desiderium, non per aliquam anhelationem ad obtinendum non habitum, sed propter infatigabilitatem et indeficientiam delectationis, quae nullo modo ibi parit fastidium.
Ad illud quod obicitur, quod animae beatae exspectant stolam secundam, dicendum quod in ratione illa est duplex defectus. Primus defectus est, quia non quaecumque exspectatio ponit virtutem spei, sed exspectatio summae beatitudinis sive summi boni et summe ardui assequendi. Praeterea, non exspectant certitudine spei, sed certitudine comprehensionis, quae non ponit protensionem nec inhiationem ad assequendum illud quod exspectatur ; alioquin ex sua dilatione affligeret exspectantem, iuxta illud quod dicitur in Proverbiis [13, 12] : Spes, quae differtur, affligit animam ; hoc autem nullo modo est ponere circa animam beatam.
Ad illud quod obicitur, quod sic se habet spes ad Beatos sicut desperatio ad damnatos, dicendum quod non est simile, quia desperatio facit ad cumulum mali ; sed spes de sua ratione oppositionem habet cum summa completione boni, quia dicit absentiam boni exspectati. Et ideo non sic se compatitur cum summa beatitudine habitus spei sicut desperatio cum extrema calamitate.
Ad illud quod obicitur, quod actus spei est confidere in Domino et eidem inniti, dicendum quod non quaecumque confidentia est actus spei, sed ea quae est cum quadam protensione et inhiatione et erectione, quae omnia incompossibilia sunt statui gloriae. Et ideo, quamvis in gloria sit quaedam confidentia, non tamen sequitur quod ibi sit virtus spei, quia est alterius habitus et excellentioris, videlicet dotis succedentis ipsi virtuti spei.
Ad illud quod obicitur, quod ibi salvatur exspectatio et consummatur certitudo, dicendum quod non est ibi exspectatio proprie, quia nihil novum augetur Beatis respectu cuius sit exspectatio in eis. Praeterea, certitudo ista non completur, sed est ibi aliud genus certitudinis : ista enim est ex promissione, illa vero est ex rei exhibitione et perfectissima tentione. Ideo non sequitur quod habitus spei habeat salvari in gloria, quin potiu ipsa spes ex hoc magis ostenditur evacuanda.