Text List

Utrum habitus scientiae evacuetur in patria.

Tertio quaeritur de evacuatione scientiae, et est quaestio, utrum habitus scientiae evacuetur in patria.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Per auctoritatem Apostoli, I ad Corinthios 13, 8 : "Sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur" ; sed quod destruitur simpliciter evacuatur : ergo etc.

Item, secundum quod vult Magister Hugo de Sancto Victore, in Didascaleo, "scientiae inventae sunt propter indigentias ei necessitates supplendas ex parte animae vel ex parte corporis". Si ergo in patria tolletur omnis indigentia, videtur quod evacuetur omnis scientia.

Item, anima beata omnia cognoscit in Verbo et aperte et continue, ita quod ab illo aspectu non potest separari. Ergo videtur quod nullus alius habitus cognitionis vel aspectus beatae animae conveniat. Videtur ergo quod habitus cognitionis, qui est in via, simpliciter tollatur in patria, alioquin erit ibi frustra.

Item, quod plus habet de lumine et veritate minus est evacuabile ; sed in habitu fidei plus est de ratione veritatis et luminis quam in habitu scientiae acquisitae : ipsa enim fides innititur primae Veritati propter se, et in ipsa etiam est lumen gratiae divinitus ei datae et infusae : ergo multo minus est evacuabilis habitus fidei quam habitus scientiae. Si ergo habitus fidei evacuabitur in statu patriae, videtur similiter quod et habitus scientiae.

Item, habitus scientiae est per collationem causae ad effectum et per quamdam ratiocinationem et decursum ; sed impossibile est in patria huiusmodi decursum reperire : ergo necesse est habitum scientiae simpliciter tolli et evacuari.

Sed contra : Anselmus, in libro De similitudinibus : "Tunc iusti cuncta scient quae Deus fecit scienda ; ibi a singulis omnes, ibi ab omnibus singuli cognoscentur, nec unquam omnino latebit qua patria, qua gente, qua stirpe quis editus sit". Si ergo notitia talium manebit, multo fortius manebit scientia, quae est habitus cognitivus universalium. Ergo non videtur quod scientia philosophica habeat evacuari in patria,

Item, sicut dicit Philosophus: "Scientia non destruitur nisi aut propter corruptionem a parte scibilis aut ex parte medii aut propter oblivionem a parte scientis" ; sed nullum horum erit in patria : ergo nullo modo videtur quod ibi destruatur et evacuetur scientia.

Item, Christus erat comprehensor, et tamen nihilominus habuit scientiam competentem statui viae ; angeli etiam sunt comprehensores, et tamen nihilominus habent habitum scientiae ; quo cognoscunt res in proprio genere. Ergo gloria secum compatitur scientiam : ergo nec destruit nec evacuat ipsam.

Item, maioris dignitatis est scire syllogizare et aliquid demonstrare quam posse localiter moveri atque discurrere ; sed ab ipsis Beatis non tolletur agilitas ad motum : igitur nec habitus disponens ad syllogizandum et demonstrative aliquid cognoscendum : ergo non videtur quod scientia evacuetur.

Item, si scientia evacuaretur et tolleretur in transitu de hac vita, igitur esset computanda inter bona transitoria. Igitur sicut reprehensibiles sunt et stulti qui laborant esse divites, sic videntur omnes esse stulti qui laborant esse scientes, cum aequalis conditionis sit vetula et unus rusticellus, sicut est unus magnus clericus ; quodsi hoc minus convenienter dicitur, videtur quod scientia non evacuetur.

Conclusio

Scientia in patria quoad habitum non perditu, sed completur; quoad usum vero mutatur et quoad modum omnino tollitur.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod hic est triplex modus dicendi. Quibusdam enim videtur quod habitus harum scientiarum acquisitarum, sive liberalium sive aliarum, omnino evacuentur et simpliciter destruantur. Hic enim habitus habet imperfectionem sibi iunctam inseparabiliter ; et ideo ei alius habitus longe perfectior succedet, non solum ille quo quis cognoscet omnia in Verbo limpide et aperte, sed etiam habitus qui erit per species et similitudines universi ordinis causarum mundi, qui datus fuit ipsis spiritibus angelicis et dabitur omnibus glorificatis, per quam cetera cognoscent, etiam eadem ipsa quae modo cognoscunt, multo excellenti us atque nobilius. Alioquin, si non daretur eis alius habitus novus ab isto, non esset in Beatis rerum creatarum secundum proprium genus perfecta cognitio ; quod contra veritatem est et contra Anselmum. Et sic concedunt in patria tolli istum habitum scientiae propter nobiliorem habitum supervenientem. Et licet haec scentia destruatur, non tamen frustra laborat qui eam acquirit, quoniam per ipsam manuducitur homo ad cognitionem Dei et ad promotionem fidei, et ita ad augmentum meriti et per consequens ad complementum praemii. Et propterea, sicut non frustra credit aliquis, licet fides evacuetur in patria, sic etiam non frustra addiscit, licet ibi, ut dicunt, simpliciter evacuetur ista scientia.

Aliis autem aliter videtur dicendum esse, videlicet quod scientia non omnino evacuetur. Est enim ibi considerare habitum et usum. In patria autem tollitur quantum ad usum, qui imperfectionis est, et manet quantum ad habitum, qui facit ad ipsius animae decorem et pulcritudinem. Si enim manebunt ibi cicatrices vulnerum et notae cogitationum ad commendationem meriti et decorationem merentium, magis rationabile videtur quod maneant ibi habitus scientiarum, quae faciunt ad ipsius animae decorem et ornatum.

Tertiis autem aliter videtur esse dicendum quod, cum tria sit considerare in ipsa scientia, videlicet habitum et usum et modum, scientia quantum ad habitum manet et completur ; quantum vero ad usum mutatur, sed non tollitur ; quantum autem ad modum simpliciter evacuatur et destruitur. Habitus enim non tollitur, quia perfectioni non repugnat. Non enim repugnant ista duo : Deum videre et scire propositiones et conclusiones et principia geometriae et alicuius alterius scientiae. Usus vero non tollitur omnino, quia, si esset habitus absque usu et actu, esset incompletus sive minus completus, quod nequaquam competit secundum statum illum pedectissimum et completissimum ; mutatur tamen propter annexam imperfectionem. Modus vero, qui attenditur in decursu et inquisitione et quadam successiva ratiocinatione et collatione, simpliciter destruitur, pro eo quod in patria modus cognoscendi erit per simplicem aspectum, cum ibi habeatur deiformis intellectus per gloriae complementum. Et sic secundum istam opinionem scientia quodam modo salvatur et quodam modo mutatur et quodam modo destruitur et evacuatur. Hic autem tertius modus dicendi magis consonat ipsi Glossae, I ad Corinthios 13, 10, et auctoritati Magistri, magis etiam consonat rectae rationi ; ideo magis debet poni et communius sustineri. Igitur iuxta hune modum dicendi concedi possunt rationes quae ostendunt quod scientia non omnino evacuetur. Manet enim, sicut ostendunt, quantum ad habitum secundum statum magis perfectum, manet etiam quantum ad actum, videlicet quantum ad simplicem aspectum.

Ad Rationes

Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium de auctoritate Apostoli ; iam patet responsio, quia dicitur scientia destrui, non quia habitus destruatur et evacuetur, sed quia tollitur et destruitur iste sciendi modus, qui, ut dictum est, habet fieri per decursum.

Ad illud quod obicitur de Hugone, quod scientiae inventae sunt propter indigentiam, dicendum quod Hugo non assignat totam causam, sed assignat causam quae movit homines secundum statum praesentis vitae ad inventionem scientiae. Quamvis enim homines moti concessum est scientiam evacuari, fuerint propter indigentias amovendas, huiusmodi habitus magis ordinari habent ad intelligentias nostras perficiendas ; quod quidem non tantum competit statui viae, sed etiam patriae.

Ad illud quod obicitur, quod anima omnia cognoscit in Verbo actu etc. ; dicendum quod, sicut fuit dictum de Christo, quod anima Christi non solummodo habuit cognitionem rerum in Verbo, sed etiam secundum se per habitum sibi innatum, et beatis angelis convenit idem propter perfectionem cognitionis, non solum respectu diversitatis cognoscibilium, sed etiam quantum ad varium cognoscendi modum : ita etiam in Beatis intelligendum est esse, quia cognitio rerum in Verbo et in proprio genere simul se compati possunt quantum ad habitum et quantum ad actum, quia una ad alteram ordinatur.

Ad illud quod obicitur, quod fides plus habet de veritate et lumine quam habitus scientiae, dicendum quod, etsi illud possit concedi, tamen ex hoc non sequitur quod habeat evacuari ; quia lumen fidei, in quantum huiusmodi. est, habet sibi inseparabiliter adiunctum aliquid, quod non est compossibile cum statu gloriae, sicut in praecedentibus ostensum fuit. Non sic autem est de habitu scientiae, qui, quantum est de sua ratione, tanto perfectior est, quanto certior et clarior ; ideo non sic habet tolli quantum ad habitum sicut fides ad praesentiam gloriae.

Ad illud quod obicitur, quod scientia est per collationem causae ad effectum et per quemdam decursum collativum, dicendum quod ipse arguit de scientia quantum ad modum quem in praesenti habet, de quo dictum est, ratione cuius concessum est scientiam evacuari, et ratione cuius Apostoli eam in futuro asserit destruendam.

PrevBack to TopNext