Text List

III, D. 31, A. 3, Q. 1

III, D. 31, A. 3, Q. 1

Utrum contingat catitatis habitum in patria evacuari.

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum contingat caritatis habitum in patria evacuari.

Rationes Principales

Et quod non, videtur. I ad Corinthios 13, 8 : "Caritas nunquam excidit", ibi Glossa : "Nec in hoc saeculo nec in futuro, etsi opera eius cessent".

Item, actus caritatis est diligere Deum propter se et super omni "et ex toto corde et ex tota anima ex tota mente" ; sed iste actus magis competit statui gloriae quam viae : ergo habitus caritatis maxime competit statui glorioso ; et si hoc, tunc non evacuatur in illo.

Item, ipsius caritatis sive amoris est unire, iuxta illud quod dicit beatus Dionysius : "Amorem dicimus unitivam vim" ; sed magis unimur in patria quam in via : ergo etc.

Item, amoris est assimilare, iuxta illud quod dicit Hugo de Sancto Victore, quod "anima in eius quod diligit imaginem transformatur" ; sed magis erimus similes in patria quam nunc, secundum illud Ioannis 3, 2 : "Cum apparuerit, similes ei erimus": si ergo statui gloriae maxime competit perfectio assimilationis, videtur quod et maxime competat illi statui habere habitum caritatis.

Sed contra : I ad Corinthios 13, 10 : "Cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est" ; illud autem est ex parte, quod est imperfectum ; sed caritas viae est imperfecta, quia "ignis est in Sion et caminus in Ierusalem", secundum quod dicitur in Isaia [31, 9] : ergo videtur quod habitus caritatis evacuetur in patria.

Item, cessante causa, cessat effectus, ergo, evacuata causa, evacuatur effectus ; sed "fides generat spem, spes generat caritatem". Cum igitur in patria evacuetur habitus fidei et spei, ut supra ostensum fuit, videtur similiter quod evacuetur habitus caritatis.

Item, quod ordinat ad aliquem finem et terminum cessat, cum perventum est ad illum ; sed caritas est pondus inclinans animam et elevans eam, ut tendat sursum : cum igitur anima sursum per gloriam fuerit collocata, videtur quod iam amplius non habeat caritatis habitum.

Item, quanto maior est unio animae ad Deum, tanto anima perfectius beatificatur ; sed magis unitur quod unitur immediate quam quod unitur per medium : ergo, si anima perfecte beatificatur in gloria, videtur quod inter animam et Deum non sit ponere caritatem mediam : videtur ergo quod cesset habitus caritatis, superveniente complemento habitudinis.

Conclusio

Habitus caritatis in patria non evacuatur, sed consummatur.

Respondeo : Dicendum quod absque dubio caritas in patria non evacuatur, sed consumniatur, secundum quod expresse dicit Apostolus.

Ad cuius intelligentiam est notandum quod quaedam est dispositio quae respectu dispositi habet oppositionem, quaedam vero est quae simpliciter disponit. Et prima quidem per adventum eius ad quod disponit evacuatur ; secunda vero perficitur et consummatur. Et huiusmodi est evidens exemplum. Nam primo modo disponit medius color ad extremos et tepiditas ad frigiditatem ; et, superveniente extremo, medius color tollitur, propter hoc quod medium non tantum ad extremum disponebat, sed etiam repugnabat. Secundo modo disponit transparentia ad lumen. Nam, superveniente lumine, transparentia et pervietas non tollitur, sed magis perficitur et decoratur.

Per hunc etiam modum intelligendum est in ipsarum virtutum habitibus, quae disponunt ad gloriae complementum. Nam quaedam disponunt sic quod habent aliquo modo oppositionem, sicut fides et spes, quae dicunt ipsius crediti et sperati absentiam et carentiam, quorum opposita sunt in gloria, scilicet visio aperta et tentio firma ; et ideo necesse est hos habitus tolli et evacuari per adventum gloriae. Et est alia dispositio, quae non habet rationem oppositionis, sed tantum dispositionis ; et talis dispositio est caritas, quae ad gloriam disponit sicut imperfectum ad perfectum, non tamen habet repugnantiam ad ipsam, immo conformitatem expressam. Et ideo quantum ad habitum non evacuatur, sed, dum tollitur imperfectio, ipse habitus perficitur et consummatur.

Si autem quaeratur ratio huius, quare caritas magis conformatur complemento gloriae quam alius habitus virtutis theologicae, huius potest triplex ratio assignari quarum una attenditur penes qualitatem ipsorum habituum, altera vero penes dignitatem potentiarum, tertia vero penes largitatem divinorum munerum. Quantum ad differentem qualitatem habituum ratio sumitur talis, quia dilectio est respectu absentis et praesentis, visio vero et tentio non est nisi respectu habiti et praesentis, exspectatio vero et credulitas est tantummodo respectu non habiti et absentis : et ideo tam actus quam habitus ipsius caritatis statui patriae et viae est communis ; et per hoc magis conformis est caritas viae caritati patriae quam habitus credendi habitui videndi vel quam exspectatio tentioni.

Penes dignitatem ipsarum potentiarum attendittir ratio sic, quia, sicut vult Bernardus, De amore Dei, ubi deficit intellectus, ibi proficit affectus. Et Dionysius, VII De divinis nominibus, capitulo De sapientia, dicit quod multo altius ascendit affectus noster et vis affectiva quam vis cognitiva. Ait enim sic : Oportet agnoscere nostrum intellectum quamdam habere potentiam ad intelligendum, per quam videt intelligibilia, unitionem vero excedentem intellectus naturam, per quam coniungitur ad ea quae sunt ultra se. Et quoniam altius elevatur ipsa vis unitiva in homine, ideo habet quamdam praecipuam excellentiam dignitatis, et habitus ipsam perficiens est aliis habitibus maior et excellentior ac per hoc statui gloriae conformior.

Penes largitatem divinorum etiam munerum ratio sumitur, quia viris sanctis Dominus largitatem suae benignitatis quodam modo communicat et praegustare facit dulcedinem aeternae refectionis, ut in tribulationibus non succumbant et in vastitate eremi prae ariditate et inopia refectionis non deficiant. Cum ergo sapere caelestia non possit nisi gustus dispositus secundum dispositionem illi statui convenientem, divinae largitatis munus hoc requisivit ut gustui nostro daretur habitus et dispositio, secundum quam statui gloriae esset conformis. Haec autem dispositio est habitus caritatis, per quam dispositi sumus ad spiritualia degustanda, secundum quod vult magister Hugo. Ideo caritatis habitus non evacuatur, sed magis consummatur in patria. Et concedendae sunt rationes quae sunt ad partem istam.

Ad Rationes

Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod perfectum evacuat illud quod est ex parte, dicendum quod ex parte dicitur esse aliquid dupliciter, secundum quod dupliciter dicitur esse aliguid secundum quid uno modo dicitur aliquid secundum quid, quod tantum deficit ab eo quod est simpliciter, sicut albus secundum pedem est albus secundum quid. Alio modo dicitur aliquid secundum quid, quod non tantum deficit, sed etiam repugnat, sicut horpo mortuus respectu hominis. Sic et aliquid dicitur ex parte dupliciter : uno modo, secundum quod sonat in imperfectionem ; alio modo secundum quod sonat in imperfectionem et oppositionem. Et primo modo potest dici caritas ex parte ; et quod sic est ex parte non evacuatur, sed consummatur et quodam modo integratur, ut quasi totum ex partibus conficiatur. Secundo autem modo habitus fidei et spei est ex parte ; et hoc modo dicit Apostolos illud, quod est ex parte, fore evacuandum, cum venerit id quod perfectum est.

Ad illud quod obicitur, quod, cessante causa, cessat effectus, dicendum quod fides et spes non dicuntur esse causa caritatis nisi quia disponunt ad actum eius, et hoc non simpliciter, sed secundum statum viae ; nam in statu patriae ipsa visio disponit ad diligendum perfecte. Et ideo ratio illa non valet, quia nec proprie est causa nec secundum omnem statum.

Ad illud quod obicitur, quod ordinans ad aliquid cessat, obtento eo, ad quod disponebat et inclinabat, dicendum quod illud est verum de eo quod solum habet rationem viae ; caritas autem non tantummodo est dispositio ad tendendum et eundum in caelum, sed etiam ad quiescenduni. Sicut enim lapis eodem pondere, quo movetur ad terram, quiescit ibi, cum ad terram pervenerit, sic et suo modo intelligendum est in pondere amoris sive in habitu caritatis ; et de eo quod isto modo ordinat et inclinat aliquid in finem, nec oportet ipsum cessare in finis et termini assecutione.

Ad illud quod obicitur, quod maior est beatificatio, ubi perfectior est unio, dicendum quod verum est. Sed quod obicit, quod perfectius uniretur Deus animae, si uniretur absque caritate, dicendum quod falsum est, quia anima non est disposita ad hoc quod uniatur Deo per gloriam, nisi interveniat habitus quo ipsi conformetur et quo elevetur et quodam modo fortiter alligetur : unio enim beatitudinis est per cognitionem et amorem. Unde sicut habitus diligendi non facit ad dilectionis diminutionem, immo potius ad perfectionem, sic etiam non facit ad illius unionis imperfectionem, sed potius ad perfectionem et complementum. Unde quod dicit quod magis unitur quod unitur sine medio quam cum medio, dicendum quod illud habet veritatem de medio quod facit distare, non autem de eo quod facit approximare et ad unionem magis reddit habilem, cuiusmodi est vinculum caritatis.

PrevBack to TopNext