Text List

III, D. 31, A. 3, Q. 2

III, D. 31, A. 3, Q. 2

Utrum caritas habeat in patria dilatari.

Secundo quaeritur, utrum caritas habeat in patria dilatari.

Et quod sic, videtur. De perfectione caritatis est latitudo. Si igitur caritas in patria efficietur perfectior, necessario sequitur quod efficietur latior.

Item, quanto Deus magis habitat in corde, tanto magis cor hominis dilatatur ad bona ; sed excellentiori modo habitabit Deus in homine in statu patriae, quam in statu viae : igitur habitus caritatis in patria plus habet de latitudine.

Item, quanta virtus et bonitas est maior, tanto eius diffusio est amplior et liberalior ; sed in patria crescet caritas secundum virtutem et bonitatem : igitur et per consequens crescet secundum communicationis amplitudinem.

Item, affectio sequitur cognitionem ; sed in patria cognitio dilatabitur et ampliabitur : ergo necesse est caritatis affectionem similiter dilatari.

Sed contra : "Quanto virtus magis est unita, tanto magis est infinita" ; sed in. patria vfrtus caritatis erit potentissima ; ergo erit unitissima. Sed quod maxime accedit ad unitatem, maxime. recedit a latitudine : si igitur caritas in patria habet magis uniri, videtur quod potius ibi habeat arctari quam dilatari.

Item, in via diligimus praescitos et praedestinatos ex caritate, in patria vero tantum praedestinatos. Ergo ad plures se extendit dilectio viae quam dilectio patriae ; sed dilectio quae ad plures se extendit est latior : ergo etc.

Item, latitudo caritatis maxime attenditur in dilectione inimicorum ; sed in via non solum diligimus amicos, sed etiam inimicos, in gloria autem non diligeritur inimici : ergo videtur quod caritas in patria potius habeat arctari qitam dilatari.

Item, caritas viae diligit omne diligibile, et quod supra est et quod infra est et quod iuxta est et quod intra est, secundum quod dicit Augustinus, in libro De doctrina christiana ; sed non possunt esse plura diligibilia nec magis ab invicem distantia : si ergo latitudo caritatis attenditur penes diligendorum multitudinem et distantiam, videtur quod caritas non possit esse magis ampla in patria quam sit in via.

Conclusio

Caritas in patria dilatabitur quoad liberalitatis magniludinem, non quoad diligendorum multitudinem, quae quadam ralione reslringetur.

Respondeo : Dicendum quod latitudo caritatis dupliciter habet attendi, videlicet in liberalitatis magnitudine et diligendorum multitudine. Prima latitudo est caritati essentialis, sed secunda est eidem accidentalis. Quantum ad primam latitudinem, concedendum est caritatem in patria dilatari, quia crescit eius bonitas et communicationis liberalitas et virtuositatis laudabilitas. Quantum autem ad secundam latitudinem, caritas in patria non dilatabitur, quin. potius restringetur, non ratione ipsius caritatis secundum se, sed ex parte diligibilium ; pauciora enim erunt diligibilia. Nunc enim ex caritate diligendi stint sive qui sunt in statu patriae sive qui sunt in statu viae, qui ordinati sunt ut possint ad illum statum pervenire ; sed post consummationem numeri electorum solum illi, ex caritate diligendi erunt qui erunt in statu patriae, quia alii non erunt potentes pervenire ad illius summi Boni participationem.

Concedendum est igitur quod caritas in patria dilatabitur quantum ad liberalitatis magnitudinem. Ampliori enim affectu diligetur Deus in se et in creaturis sui, adeo ut ille, qui modo videtur esse remotus, in patria sit amantissimus ; et amplius inviscerabit sibi tunc caritas omnes Beatos quam modo possit homo etiam unum amicissimum sibi affectuose diligere. Et quia hoc ostendunt rationes ad primm partem, ideo sunt concedendae.

Ad Rationes

Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod virtus magis unita plus est infinita, dicendum quod diligere multa est dupliciter : aut multa ut multa aut multa relata ad unum. Quoniam igitur in patria Deus erit omnia in omnibus et in omnibus diligetur Deus, hinc est quod caritas ex conversione. sui ad multa et dilatatione non dispergetur, sed potius colligetur. Unde talis dilatatio et virtutis unio non habent repugnantiam, immo potius una istarum conditionum sequitur ad reliquam.

Ad illud quod obicitur, quod nunc diligimus praescitos et praedestinatos, in patria tantum praedestinatos, iam patet responsio, quia loquitur de latitudine ex parte numerositatis diligibilium. Praeterea, cum erit completus numerus electorum et collectus in unum, ita quod quilibet eorum notus erit cuilibet, plures habebit tunc caritas, erga quos possit et habeat affici specialiter et distincte, quam habeat in statu viae.

Ad illud quod obicitur de inimicis, similiter respondendum est. Hoc enim accidit, quia illi qui sunt in patria inimicos non habent, quin sint beatificabiles ; vel non habebunt post diem iudicii alios inimicos quam damnatos ; si tamen haberent, amplius eos diligerent quam faciebant, cum essent in statu viae.

Ad illud quod ultimo obicitur de numero diligendorum, iam responsurn est, quia non dicimus caritatem dilatari propter diligendoritm. numerositatem, sed propter maiorem affectus liberalitatem. Praeterea, ratio illa non cogit, quia, quamvis non sint plura diligenda in generalitate quam quatuor, in speciali tamen et in particulari nihil impdit diligendorum numerum augmentari ; ad quae omnia, cum caritas familiariter et intense convertitur, non immerito dicitur dilatari.

PrevBack to TopNext