Text List

III, D. 32, Divisio Textus

III, D. 32, Divisio Textus

Supra egit Magister de caritate quantum ad definitionem et quantum ad diligibilium distinctionem et quantum ad diligendi ordinem et quantum ad meriti perfectionem et etiam quantum ad durationem. In hac parte agit de eadem per comparationem ad divinam dilectionem. Dividitur autem pars ista in partes tres. In quarum prima determinat de ipsa dilectione Dei, quid sit ipsa Dei dilectio. In secunda vero determinat quantum diligit ; ibi : Cumque eius dilectio sit immutabilis et aeterna. In tertia vero determinat quos diligit, ibi : De reprobis vero, qui non sunt praeparati ad vitam aeternam. Prima et ultima parte remanentibus indivisis, media pars dividitur in tres partes.

In quarum prima Magister proponit quod Deus non omnia aequaliter diligit. In secunda vero ostendit pro quanto dicatur unum diligere magis quam alterum, ibi : Cum autem dilectio Dei immutabilis sit etc. In tertia vero determinat quare unum et eumdem hominem secundum diversa tempora dicitur diligere plus et minus, ibi : Si vero quaeratur de aliquo uno etc. Subdivisiones autem partium satis manifestae sunt in littera.

PrevBack to TopNext