Text List

III, D. 31, Dubia Dub. III.

III, D. 31, Dubia

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram : Et primo quaeritur de hoc quod dicit : Caritas, quae deseri potest, nunquam vera fuit ; quoniam secun.dumhoc videtur quod immutabilitas sit de veritate caritatis : ergo, si homo in via semper mutabilis est a malo in bonum, videtur quod nunquam habeat veram caritatem. Si dicas quod Magister dicit inferius quod veritas illa non refertur ad caritatis essentiam, sed ad eius efficaciam, hoc non solvit ; primum, quia multi viatores habent caritatem, quae perducit eos ad veram beatitudinem ; et tamen, quamdiu viatores sunt ; possunt caritatem deserere : igitur ista duo possunt simul stare, quod caritas possit deseri et quod fuerit vera. Item, caritas viae et patriae sunt unius rationis : ergo, si de veritate caritatis patriae est ut sit immutabilis, videtur similiter quod sit de veritate caritatis viae. Et sic videtur simpliciter sentire Augustinus quod caritas vera nunquam amittatur ; sed hoc est simpliciter falsum, sicut manifeste scitur per experimentum : ergo etc.

Respondeo : Dicendum quod verbum illud sane potest intelligi, ut fiat vis in duplici verbo : primo, ut fiat vis in verbo ex parte subiecti, in hoc quod dicitur : caritas, quae deseri potest. Aliqua enim proprietas sive qualitas deseritur propter hoc quod non potest resistere impellenti ; aliqua deseritur ex mera voluntate habentis. Cum ergo dicit Augustinus quod caritas non est vera quae potest deseri, hoc intelligit de illo amore qui non habet efficaciam resistendi ; talis enim amor, qui potest a superveniente tentatione violentia quadam expelli, non meretur dici amor caritatis, cuius est Deum carissimum habere et propter se et super omnia diligere et propter amatum omnia faciliter tolerare. Aliter potest intelligi, ut fiat vis in hoc quod dicit : nunquam vera fuit, quod virtus vera dicitur dupliciter : aut quia habet operationem sibi debitam aut quia perducit ad finem propter quem est. Et in verbo proposito dicitur caritas non esse vera quae deseri potest, quia, si deseritur ; finis debitus non acquiritur ; ideo potius vana quam vera est reputanda. Nec loquitur hic Augustinus de quacumque potentia deserendi caritatem, sed de potentia quae est actui coniuncta.

Ad illud quod obicitur, quod mutabilis et immutabilis non est eadem ratio, dicendum quod illud intelligitur de eo quod est immutabile per naturam, non de illo quod est immutabile per divinae largitatis beneficentiam et continuae bonitatis influentiam, sicut est caritas perfecta in patria.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Quorumdam nomina Christus dicit esse scripta in libro vitae, qui postea abierunt retro. Quod enim scriptum est in libro vitae, cum ille liber sit immutabilis, deleri non potest : ergo videtur quod non sit possibile ut aliqui, qui scripti sunt, postea vadant retro et deleantur de illo libro. Est igitur quaestio utrum aliquis de illo libro possit deleri. Et quod sic, videtur per illud quod dicitur in Psalmo [68, 29] : "Deleantur de libro viventium" ; et Exodi 32, 31 : "Aut dimitte eis hanc noxam aut dele me de libro vitae". Sed in contrarium est quod dicitur super illud Apocalypsis 3, 5 : Non delebo eum, Glossa : Liber vitae st praescientia Dei, in qua omnia sunt constantia.

Iuxta hoc quaeritur de libro vitae, quid sit et quis eius usus.

Respondeo : Ad hoc breviter dicendum est - quantum spectat ad propositum, quia quaestio ista determinatur in quarto libro, in tractatu. de resurrectione quod, cum liber vitae sit divina dispositio, secundum quam aliquis ordinatur ad vitam et reputatur esse dignus vita, aliquis potest dici dupliciter scribi in illo libro : vel secundum praesentis iustitiae reputationem vel secundum finalis gratiae praevisionem. Et primo modo dicitur scribi in libro vitae, quia scribuntur eius merita ; secundo autem modo, non solum quia scribuntur eius merita, sed etiam quia ipse ordinatur ad vitam secundum praedestinationem divinam. Qui primo modo scribitur, deletur quantum ad praesentem iustitiam, quia iam non reputatur dignus vita ; qui secundo modo scribitur, nunquam deletur. Deletio autem illa non dicit aliquam immutationem factam circa ipsum Deum, sed solum circa meritum immutatum. Et sic patet responsio ad obiecta.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Christus tantum electos dilexit et eorum salutem optavit. Sed contra : latior fuit caritas in Christo quam in nobis ; sed nos non diligimus solummodo electos, verum etiam praescitos : ergo et Christus. Item, illos dilexit Christus quos voluit salvos fieri ; sed, secundum quod dicitur I ad Timotheum 2, 4, "ipse vult omnes homines salvos fieri": ergo videtur quod tam electos quam reprobos dilexerit. Item, angeli non tantum serviunt electis, immo etiam malis, et eos quibus serviunt volunt perducere ad vitam : ergo diligunt eos ex caritate : ergo multo fortius videtur quod Christus ex caritate omnes dilexerit ; et si hoc verum est, tune non est verum quod Magister dicit.

Respondeo : Dicendum. quod, sicut in primo libro dictum fuit, voluntas in Deo distinguitur secundum duplicem modum. Est enim voluntas in Deo antecedens et voluntas consequens. Voluntas antecedens est solummodo ex ipso, voluntas vero consequens pendet ex causa nostra. Per hunc modum dupliciter distinguenda est dilectio in Christo, videlicet dilectio quae est secundum voluntatem antecedentem, et hac quidem omnes diligebat, quia omnes ad salutem pervenire cupiebat, quantum est ex se ; et dilectio secundum voluntatem consequentem, et hac, quia respicit merita finalia, non omnes diligebat nec omnes ad salutem pervenire cupiebat. Et de hac ultima intelligit Magister, ipse autem opponit de prima. Et per hoc patet responsio ad obiecta.

PrevBack to TopNext