Text List

III, D. 32, A. 1, Q. 1

III, D. 32, A. 1, Q. 1

Utrum Deus dilexerit creaturas aeternaliter.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum Deus dilexerit creaturas aeternaliter.

Ad Ephesios 1, 4 : "Elegit nos ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in ipso" ; sed nemo eligit nisi quod diligit : si ergo ab aeterno ante mundi constitutionem nos elegit, videtur quod ab aeterno nos dilexerit.

Item, Augustinus, V De Trinitate : "Absit ut Deus aliquid temporaliter diligat". Si ergo quod diligit, diligit aut temporaliter aut aeternaliter ; et non temporaliter, constat : ergo quod diligit, diligit aeternaliter.

Item, Magister dicit in littera quod "dilectio est usia" sive substantia. Si ergo substantia Dei non potest non esse aeterna, videtur quod dilectio Dei similiter aeterna sit : ergo quidquid diligit, aeternaliter diligit.

Item, aut dilectio Dei praecedit ipsas res aut sequitur. Si praecedit ergo ante fuit quam res essent : ergo Deus dilexit res ante earum productionem, ergo non ex tempore, sed ab aeterno. Si sequitur ergo videtur quod dilectio Dei causetur ab ipsis rebus. Quodsi hoc est inconveniens, restat quod Deus ea quae diligit, diligit aeternaliter.

Item, si Deus de non-potente efficeretur potens et de non-sapiente sapiens, mutatus esset et imperfectus. Ergo pari ratione, si de non amante fieret amans, cum amor respiciat quod intra est, esset in eo mutatio et imperfectio ; quodsi hoc est impossibile, necesse est Deum ea quae diligit, aeternaliter diligere.

Sed contra : Dilectio est amor boni ; sed "bonum et ens convertuntur". Ergo quod non : est ens non est amabile : ergo, si res, antequam producerentur, non fuerunt, videtur quod, antequam producerentur, a Deo non diligerentur.

Item, amor est copula amantis et amati ; sed si copula est, necesse est esse extrema : ergo impossibile est quod Deus creaturam diligat quousque creatura habet actualem existentiam. Sed hoc est solum ex tempore : ergo videtur quod Deus non dilexerit creaturam aliquam aeternaliter.

Item, Deus non dicitur aliquem diligere affectu : ergo, si diligit, hoc est quia diligit effectu ; sed effectus divinae bonitatis est solum ex tempore : ergo Deus neminem diligit nisi temporaliter.

Item, dilectio Dei est causa sufficiens et proxima et immediata boni creati ; sed, posita causa efficiente proxima et immediata et sufficiente, ponitur effectus : ergo, si res creatae solum sunt ex tempore, videtur quod Deus solum modo diligat eas temporaliter.

Item, si Deus diligit creaturas, aut diligit fruens aut utens ; sed constat quod non diligit fruens, quoniam non est creatura fruendum, sicut in primo libro fuit ostensum, cum illud quo fruendum est sit summum Bonum : restat ergo quod, si creaturam diligat, diligit ut utens. Sed constat quod non contingit uti nisi eo quod est actu : ergo nunquam Deus diligit creaturam nisi actu entem : non ergo diligit aliquam creaturam aeternaliter.

Conclusio

Creaturae non solum temporaliter, sed etiam aeternaliter a Deo diliguntur.

Respondeo : Dicendum quod quaedam verba dicuntur de Deo respectu creaturae, quae connotant effectum in actu, sicut verbum creandi ; quaedam, quae connotant effectum in habitu, sicut vocabulum praedestinandi ; quaedam, quae indifferenter utroque modo, sicut vocabulum diligendi. Dicitur enim Deus aliquem diligere vel quia actu communicat ei bonum vel quia proponit communicare. Et quoniam communicatio est effectus in tempore, propositum vero com municandi est ab aeterno, hinc est quod diligere de Deo aliquando dicitur aeternaliter, aliquando dicitur temporaliter. Unde bene concedi potest quod creaturae non solum temporaliter, sed etiam aeternaliter a Deo diliguntur, sicut rationes ad primam partem inductae ostendunt. Verumtamen illa ratio, quam adducit quasi per simile de potentia et sapientia, non valet, quoniam non est simile. Posse enim et scire, quantum est de vi vocabuli, non ita connotat effectum in actu secundum quod diligere. Nam verbum diligendi impositum est ab ipsa liberalitate affectionis se ipsam alteri communicantis.

Ad Rationes

Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod bonum et ens convertuntur, dicendum quod verum est de bono in actu et ente in actu. Sed cum dicitur quod dilectio est solummodo boni, dicendum quod non est verum solummodo de bono quod est in actu, sed etiam de bono quod est in causa. Sicut enim ad cognitionem : sufficit veritas rei in sua causa, sic ad diligendum sufficit bonitas secundum quod res habet esse in suo principio producente, etiam antequam exterius producatur. Unde artifex non solummodo diligit bonum quod fecit, sed etiam bonum quod proponit et disponit facere.

Ad illud quod obicitur, quod amor est copula amantis et amati, dicendum quod illud est verum secundum quod amor est quaedam affectio et vinculum amicitiae quo aliqui ad invicem colligantur ; sed hoc modo non accipitur in proposito, cum dicitur quod Deus diligit creaturam ; dilectio enim Dei est eius usia , non est affectio aliqua unitiva, sicut dicit Magister in littera : et ideo non cogit illa ratio.

Ad illud quod obicitur quod Deus non dicitur diligere affectu, sed effectu, dicendum quod diligere effectu potest esse dupliciter, secundum quod effectus potest dupliciter connotari : actu vel habitu. Et quia res est in habitu et in potentia, antequam sit in actu, hinc est quod dilectio Dei, quae connotat effectum in habitu, potest esse ante productionem ipsarum rerum. Et propterea ex hoc non habetur, si Deus dicitur diligere effectu, quod tunc solum incipiat diligere quando effectus in esse producitur.

Ad illud quod obicitur, quod dilectio Dei est causa sufficiens, proxima et immediata boni creati dicendum quod verum est ; sed quemadmodum voluntas divina dicitur causa immediata, quia non intervenit alia causa, non tamen quod semper ponat effectum, sed solum pro tempore pro quo vult sicut ab aeterno voluit ; sed statim fecit, cum venit tempus pro quo voluit : sic et in ipsa dilectione Dei oportet intelligi.

Ad illud quod obicitur, quod si diligit, aut ut fruens aut ut utens, dicendum quod dilectio Dei una est qua diligit se et qua diligit creaturam ; et haec quidem, relata ad ipsum Deum, est fruitio, comparata vero ad creaturam est usus. Cum ergo dicit quod, non contingit uti nisi eo quod est, dicendum quod, si usus accipiatur pro exteriori actione, verum est ; sed si accipiatur pro interiori et habituali ordinatione in finem alicuius effectus producendi, sic non habet veritatem, quia efficiens longe ante refert ad finem illud quod intendit facere quam etiam producat in re.

PrevBack to TopNext