Text List

III, D. 32, A. 1, Q. 2

III, D. 32, A. 1, Q. 2

Utrum Deus omnes creaturas diligat generaliter.

Secundo quaeritur, utrum Deus omnes diligat generaliter.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Sapientiae 11, 25 : "Diligis omnia, Domine, et nihil odisti eorum quae fecisti". Nihil hoc expressius dici potest.

Item, Genesis 1, 31 : "Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona" ; sed summum Bonum non potest non diligere bona : ergo Deus diligit omnem creaturam.

Item, omne quod factum est, a Deo factum est, Deus autem nihil facit nisi volens ; sed velle bonum, hoc est amare : ergo nihil procedit a Deo quod non ametur ab ipso : si ergo omnia a Deo exeunt, videtur quod omnia a Deo diligantur.

Item, amor est donum, in quo omnia alia donantur ; sed nullum creatum est quod non suscipiat influentiam divinae liberalitatis : si igitur huiusmodi influentiae communicatio non est nisi mediante dilectione, videtur quod dilectio Dei sit respectu omnis creaturae.

Item, omnia exoptant summum Bonum, secundum quod dicit Boethius et Dionysius, sed tunc Deus dicitur diligere creaturam aliquam, quando illam ad se convertit per dilectionem : magis enim dicitur diligere effectu quam affectu : ergo videtur quod dilectio Dei se extendat ad omne creatum.

Sed contra : Cum Deus sit summa caritas, omne quod diligit, ex caritate diligit ; sed ex caritate non sunt diligenda nisi tria diligibilium genera, videlicet Deus et spiritus rationalis et corpus humanum, secundum quod dicit Augustinus: ergo non videtur quod Deus diligat omnem creaturam.

Item, "amor, sicut dicit Hugo de Sancto Victore, transformat amantem in amatum" ; et quanto perfectior est amor, tanto magis conformat unum alteri. Cum igitur amor Dei sit perfectissimus, nihil diligit nisi quod est ei conformabile per se ; hoc autem non est nisi creatura rationalis, quae facta. est ad imaginem suam : ergo videtur quod Deus non diligat omnem creaturam, sed solum rationalem.

Item, videtur quod non omnem rationalem diligat, quia quidam sunt reprobi et quidam electi, quidam boni et quidam mali ; sed impios et reprobos non diligit, secundum quod scribitur Malachiae 1, 2 : "Iacob dilexi, Esau autem odio habui" ; et Sapientiae 14, 9 : "Similiter abominabilis est Deo impius et impietas eius". Si ergo Deus non diligit impietatem, videtur quod non diligat impios : non ergo diligit omnes et singulos.

Item, dilectio est ratio electionis, ergo illos solum Deus diligit quos ab aeterno elegit ; sed non elegit omnes indifferenter : ergo non dilexit omnes generaliter.

Item, diligere est velle bonum, ergo illos tantum diligit quibus vult bonum ; sed cuicumque vult bonum. facit bonum : ergo illos tantum diligit Deus quibus bona facit. Sed damnatis facit multa mala : ergo videtur quod potius eos odiat quam diligat : non ergo diligit generaliter omnem creaturam.

Conclusio

Dilectio Dei quoad effectum naturae est omnibus communis et generalis, sed quoad effectum gratiae est specialis.

Respondeo : Ad huius intelligentiam est notandum quod Deus non dicitur creaturam diligere ratione affectionis animi, sed ratione communicationis alicuius boni, ita quod dilectio Dei potius dicitur esse dilectio effectus quam affectus. Communicatio autem bonitatis divinae attenditur in duplici genere effectus, videlicet in effectibus naturae et effectibus gratiae ; et effectus naturae omnibus est communis, effectus vero gratiae non. Hinc est quod dilectio Dei, quantum ad effectum naturae, est omnibus communis et generalis ; et secundum hanc dicitur diligere omnem creaturam. Quantum autem ad effectum gratiae est specialis ; et quantum ad istum quosdam diligit, quosdam odit, quia quidam habent in se effectum gratiae, quidam defectum culpae et poenae. Rationes ergo omnes, quae inducuntur ad primam partem et probant Deum omnem creaturam diligere, quia probant de dilectione communi, quae attenditur quantum ad communicationem boni generalis, utpote bonitatis naturalis, verum concludunt ; et ideo concedendae sunt.

Ad Rationes

Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod Deus omnia quae diligit, ex caritate diligit, dicendum quod hoc dupliciter potest intelligi : aut ita quod haec praepositio ex dicat habitudinem principii motivi et productivi respectu effectus creati : et sic omnia quae diligit, ex caritate diligit : caritas enim Dei principium est omnium effectuum, quos producit ; aut ita quod non solum dicat habitudinem principii producentis, verum etiam exemplaris repraesentantis, et sic solum illos ex caritate diligit quibus communicat caritatem creatam, cuius illa suprema caritas est exemplar. Nam caritas increata est exemplar caritatis creatae sub ratione caritatis ; aliorum vero non est exemplar sub hac ratione. Cum ergo dicitur quod solum tria sunt diligenda ex caritate, hoc non dicitur secundum quod ex dicit solum habitudinem principii moventis et imperantis ; sed prout dicit habitudinem formalis et elicientis ; et sic non potest concludi quod Deus non diligat omnem treaturam se ipso, qui est caritas summa, ex qua procedunt omnia bona creata.

Ad illud quod obicitur, quod amor transformat amantem in amatum, dicendum quod illud verum est de amore affectionis, qui facit in alterum tendere ; sed amor divinus non est amor affectionis inclinans ad alterum, sed potius alia inclinans et trahens ad se ipsum. Unde amor divinus potius transformat et conformat amata ipsi amanti quam e converso. Secundo autem quod duplex est conformatio ipsarum rerum ad Deum, videlicet secundum similitudinem vestigii et secundum similitudinem expressam, quae est ratio imaginis, sic dilectio Dei potest dupliciter accipi, ut praedictum fuit, videlicet generaliter, et sic non connotat ibi nisi quamdam generalem assimilationem ; et specialiter, et sic connotat quamdam expressam unitionem. Et ideo prima dilectio est respectu omnis creaturae ; secunda vero non est nisi eius creaturae cui Deus communicat caritatem, ita quod per caritatem illam adhaeret Deo unione permaxima, ut sic per caritatem in Deo maneat, et Deus in eo.

Ad tria vero sequentia quae opponuntur, quibus ostenditur quod Deus non diligit malos, unica est responsio, quia procedunt de dilectione speciali, non de generali. Et quantum ad illam dilectionem specialem verum est quod Deus non diligit malos et reprobos, immo potius odit, quia non habent in se gratiam, sed culpam ; quantum vero ad naturam non odit, sed diligit, quia solem suum super bonos et malos oriri facit. Et per hoc potest ad tria ultima responderi.

PrevBack to TopNext