III, D. 33, Divisio Textus
III, D. 33, Divisio Textus
Pars ista, in qua Magister determinat de habitibus gratuitis prout ab invicem distinguuntur, divisa fuit in tres partes. In quarum prima determinat de habitibus virtutum theologicarum ; in secunda de habitibus virtutum cardinalium ; in tertia de habitibus donorum.
Prima parte terminata, hic incipit secunda pars, quae continet distinctionem praesentem. Dividitur autem pars ista in partes quatuor secundum quatuor quae determinat de ipsis virtutibus cardinalibus. In quarum prima determinat de ipsis quantum ad numerum et distinctionem. In secunda vero quantum ad nominis rationem, ibi : Hae virtutes cardinales dicuntur etc. In tertia vero movet quaestionem de ipsarum virtutum evacuatione, ibi : Verumtamen, an hae virtutes etc. In quarta vero subiungit quaestionis determinationem, ibi : Quibusdam visum est, desituras etc.
Et illa ultima pars subdividi posset in partes quatuor. In quarum prima respondet ad quaestionem propositam quantum ad iustitiae habitum. In secunda vero quantum ad habitus aliarum trium, ostendens secundum quos actus in patria remanebunt, ibi : Forfasse et aliae virtutes. In tertia vero praedeterminata epilogat, ibi : Ecce aperte Augustinus. In quarta vero auctoritatem confirmat, ibi : Cui Beda consentit, super Exodum etc.
On this page