Text List

III, D. 33, A. 1, Q. 1

III, D. 33, A. 1, Q. 1

Utrum opportunum sit praeter virtutes theologicas cardinales ponere.

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum opportunum sit praeter virtutes th.eologicas cardinales ponere.

Et quod sic, videtur. Sapientiae 8, 1 dicitur in commendationem sapientiae quod "sobrietatem et prudentiam et iustitiam et virtutem docet, quibus utilius in vita nihil est hominibus". Sed per illa quatuor intelliguntur quatuor viitutes cardinales : ergo sunt nobis maxime utiles et opportunae.

Item, privationes harum virtutum sive vitia eis opposita perducunt ad mortem, sicut gula, luxuria et avaritia ; sed sicut privationes sunt perniciosae, sic positiones sunt utiles et opportunae : ergo videtur quod magna sit necessitas habendi virtutes cardinales.

Item, nullus potest pertingere ad regnum caelorum nisi per impletionem mandatorum Dei ; sed quaedam sunt mandata, ad quorum impletionem virtutes cardinales habilitant, utpote sunt mandata secundae tabulae : ergo videtur quod ad obtinendam salutem valde sunt nobis necessariae.

Item, sicut perdit quis vitam per peccatum in Deum, ita etiam potest perdere per peccatum in proximum. Ergo sicut necessarium est habere virtutes ordinantes ad Deum, ita necessarium est habere virtutes ordinantes ad proximum et ad se ipsum ; sed virtutes ordinantes ad Deum sunt theologicae, ordinantes ad se et ad proximum sunt cardinales : ergo virtutes cardinales sunt necessariae.

Sed contra : Ad Romanos 13, 8 : "Qui diligit proximum Legem implevit" ; sed qui Legem implet habet omne illud quod sibi necessarium est ad salutem : ergo qui habet caritatem non indiget alia virtute ad proximum ordinante : habitis ergo virtutibus theologicis, videtur quod. superfluant cardinales.

Item, virtutes sunt necessariae principaliter ad ordinandum animae affectionis, secundum quod dicit Augustinus, in libro De spiritu et anima ; sed omnium affectionum principium est amor, secundum quod dicitur, in XIV De civitate Dei : cum ergo caritas sufficienter ordinet amorem, videtur quod qui habet rectitudinem caritatis non indiget rectitudine alterius virtutis.

Item, virtutes sunt ad reformandum potentias animae ; sed potentiae animae reformantur per gratiam et tres virtutes theologicas, in quibus attenditur imago reformationis ? per gratiam : ergo videtur quod, illis habitis, nulla sit necessitas vel utilitas cardinalis virtutis.

Item, virtutes sunt ad dirigendum in actionibus et passionibus ; sed per fidem sufficienter dirigitur intellectus et per cartitatem dirigitur affectus : ergo, virtutibus theologicis habitis, videtur quod cardinales superfluant.

Conclusio

Praeter habitus virtutum theologicarum ponendi sunt habitus virtutum cardinalium.

Respondeo : Dicendum quod generalis necessitas virtutis est ad rectificandum potentias animae contra obliquitatem et ad vigorandum contra difficultatem. Virtus enim facit potentiam rectam et vigorosam. Et quoniam contingit hominem ordinari ad Deum, contingit nihilominus hominem ordinari ad proximum et se ipsum, et in his eisdem potest obliquari et impediri sive retardari : hinc est quod non solum indiget habitibus ipsum vigorantibus et rectificantibus, prout directe tendit in Deum, cuiusmodi sunt habitus virtutum theologicarum, sed etiam indiget habitibus : ipsum regulantibus et rectificantibus, prout ordinatur ad se ipsum et ad proximum. Et tales sunt habitus virtutum cardinalium. Unde sicut praeter praecepta primae tabulae, quae directe ordinant in Deum, opportunum fuit ponere praecepta secundae tabulae, quae ordinant ad proximum, sic etiam in habitibus est intelligendum. Et propterea praeter habitus virtutum theologicarum necessarium est ad salutem ponere habitus virtutum cardinalium, sicut rationes ad primam partem inductae ostendunt, quae concedendae sunt, quoniam verum concludunt.

Ad Rationes

Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod qui diligit proximum Legem implevit, dicendum quod hoc non dicitur propter hoc quod implere Legem sit ipsius dilectionis tantum ratione sui, sed hoc est quia habet alios habitus annexos, qui, ad ipsius dilectionis et caritatis imperium quodam modo moti, dirigunt et habilitant ad observanda opera mandatorum, sicut mandatum de non fornicando observat quis per castitatem elicitive, sed per caritatem imperative. Hoc autem attribuit Apostolus dilectioni et caritati, quoniam ipsa est mater, forma et finis omnium virtutum, sicut superius fuit tactum et in sequentibus suo loco melius explanabitur.

Ad illud quod obicitur, quod omnis affectio ortum habet ab amore, dicendum quod, etsi omnis affectio ortum habeat ab amore tamquam ex affectione principali ipsius animae, amor tamen non est tota causa aliarum affectionum ; ideo nec regula ipsius amoris in se sufficit ad rectificationem animae, nisi sint virtutes in ea alios affectus regulantes et dirigentes. Et propterea illa ratio potest dissolvi, quia procedit ab insuffic.ienti.

Ad illud quod obicitur, quod virtutes sunt ad reformandum potentias, dicendum quod verum est ; sed facies potentiarum animae duplex est secundum duplicem portionem et duplicem eius conversionem, videlicet ad inferius et ad superius, ad bonum creatum et ad bonum increatum, et ad finem et ad id quod est ad finem. Ideo, cum dicit quod anima sufficienter formatur et reformatur per virtutes theologicas, dicendum quod verum est per comparationem ad superius ; sed ex hoc non sequitur quod cardinales virtutes superfluant, quia ipsam animam informant et reformant per comparationem ad creatum et ad id quod est ad finem ordinatum. Et si tu obicias, quod virtutes theologicae non tantum in finem, sed etiam in his quae sunt ad finem ordinant, sicut patet in caritate, dicendum quod illud non est principaliter, sed ex consequenti.

Ad illud quod obicitur, quod virtutes sunt ad dirigendum actus potentiarum, dicendum quod vires animae quosdam actus habent ordinatos ad vitam contemplativam, quosdam ad vitam activam ; et utrosque actus necessarium est ordinare, quia uterque modus vivendi necessarius est ad hoc quod possit quis beatitudinem promereri. Cum ergo dicit quod fides et caritas dirigunt actus potentiarum animae, dicendum quod, etsi hoc possit concedi in actibus qui spectant ad vitam contemplativam, non tamen verum est in agendis sive in actibus qui spectant ad vitam activam ; et ideo non sequitur quod virtutes cardinales superfluant.

PrevBack to TopNext