III, D. 33, A. 1, Q. 2
III, D. 33, A. 1, Q. 2
Utum omnes virtutes cardinates sint una virtus an diversae.
Secundo quaeritur de virtutibus cardinalibus quantum ad ipsarum diversitatem, et quaeritur, utrum omnes virtutes cardinales sint una virtus an diversae.
Rationes Principales
Et quod sint diversae, ostenditur. Primo, per potentias quas dirigunt, quia prudentia dirigit rationalem, temperantia concupiscibilem, fortitudo irascibilem. Cum ergo potentiae sint propria subiecta habituum, et, propriis subiectis diversificatis formaliter, necesse est ipsarum habitus formaliter diversificari, et praedictae potentiae animae sunt diversae, videtur quod necesse sit cardinales virtutes esse distinctas et essentialiter diversas.
Item, hoc ipsum videtur per actus quos eliciunt, quoniam alius est actus ipsius prudentiae, formaliter loquendo, alius temperantiae, sicut patet. Cum ergo habitus diversificentur per actus diversificatione formali et essentiali, videtur quod necessarium sit habitus cardinalium virtutum essentialiter distingui.
Item, hoc ipsum ostenditur per obiecta, quia temperantia est circa delectationes et fortitudo circa passiones. Cum ergo prima distinctio habituum ortum habeat ab obiectis, videtur ergo idem quod prius.
Item, hoc ipsum quarto loco ostenditur per vitia contra quae sunt. Si enim vitia, quibus opponuntur huiusmodi virtutes, simpliciter sunt diversorum generum, et privationes distinguuntur et diversificantur secundum ipsos habitus, videtur ergo quod necessarium sit habitus virtutum cardinalium formaliter et essentialiter ab invicem distingui.
Item, hoc ipsum ostenditur per medietates, secundum quas huiusmodi virtutes attenduntur. Si enim huiusmodi virtutes cardinales habent medietates forinaliter differentes, cum medietates respiciant virtutes secundum ipsarum rationem formalem, videtur ergo quod necesse sit ipsas virtutes cardinales essentialiter et formaliter esse differentes.
Sed contra : Augustinus, De moribus Ecclesiae : "Illud quod quadripartita dicitur virtus, ex ipsius amoris vario quodam affectu, quantum intelligo, dicitur". Sed hoc non dicit diversitatem secundum essentiam, sed solum secundum relationem : ergo videtur quod virtutes cardinales solummodo secundum eomparationem habeant distingui, non secundum essentiam absolutam.
Item, Augustinus, in libro De quantitate animae : "Virtus est aequalitas vitae undique rationi consentiens". Sed aequalitas vitae undique non potest esse secundum unam solam comparationem, sed secundum comparationem ad omnem actum et ad omne obiectum : ergo, si haec est definitio virtutis recte assignata, videtur quod quaelibet virtus ad omnem actum et ad omne obiectum habeat animam ordinare. Sed hoc non esset, si virtutes distinguerentur penes actus et obiecta : ergo videtur quod virtutes cardinales non habeant aliquam essentialem differentiam.
Item, nullae formae ad invicem disparatae et diversae se ipsas denominant : quamvis enim vere dicatur quod musicum sit album, tamen nullo modo conceditur quod musica sit alba ; sed virtutes cardinales, secundum quod vult Bernardus et Augustinus, se ipsas denominant, quia fortitudo est prudens et prudentia fortis : ergo videtur quod non habeant essentialem differentiam.
Item, "iustitia, secundum quod dicit Anselmus, est rectitudo voluntatis" ; sed omnis cardinalis virtus est rectitudo voluntatis : ergo omnis cardinalis virtus est iustitia. Si ergo iustitia nominat unam speciem virtutis, videtur quod cal.dinales virtutes non habeant essentialem diversitatem sive formalem.
Item, cuilibet virtuti essentiale est inspicere medium, cuilibet etiam essentiale est medium servare, cuilibet etiam essentiale est aggredi difficile, cujuslibet etiam est ordinare. Si ergo medium inspicere est ipsius prudentiae, medium servare temperantiae, aggredi difficile fortitudinis, ordinar ipsius iustitiae, videtur quod quaelibet istarum virtutum intret essentiam alterius : non ergo formaliter distinguuntur.
Conclusio
Virtutes cardinales formaliter distinguuntur, quatenus ordinantur ad speciales actus, minus tamen distinguuntur, quatenus sunt gratia informatae et caritate meritoriae.
Respondeo : Dicendum quod est loqui de virtutibus cardinalibus quantum ad formam per quam sunt gratuitae et quantum ad formam per quam sunt meritoriae et quantum ad formam per quam sunt ad speciales actuum differentias ordinatae.
Si loquamur de forma per quam sunt gratuitae, sic in illa potius uniuntur quam distinguuntur, quia illa forma est gratia gratum faciens, quae, licet sit una, tamen gratam reddit Deo animam cum universis eius potentiis et habitibus virtuosis, sicut in secundo libro ostensum fuit, distinctione vigesima septima. Similiter, si loquamur de ipsis virtutibus cardinalibus quantum ad formam per quam sunt meritoriae et habent rationem merendi perfecte, sic magis connectuntur et uniuntur quam distinguantur, quia illa forma est caritas, per quam virtutes ceterae tamquam pondere unico ad unum finem ultimum inclinantur quasi ad locum proprium : et hoc infra melius ostendetur, in tractatu de connexione virtutum. Si vero loquamur de ipsis virtutibus secundum formam per quam sunt ad speciales actuum differentias ordinatae, sic dico quod virtutes cardinales essentialiter et formaliter distinguuntur. Et earum diversitas colligitur ex quinque comparationibus, sicut in obiciendo fuit ostensum, videlicet ex diversitate potentiarum quas informant et perficiunt et ex diversitate actuum quos eliciunt et ex diversitate obiectorum ad quae ordinantur et ex diversitate medietatum circa quas consistunt et ex diversitate vitiorum oppositorum quae excludunt. Et ideo rationes quae ad hanc partem inducuntur concedendae sunt, quia verum concludunt.
Ad Rationes
Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod virtus non est aliud quam varius affectus amoris, dicendum quod Augustinus loquitur ibi de virtutibus cardinalibus secundum quod reduci habent ad unam radicem caritatis, per quam habent perfecta ordinatione ad ipsum Deum ordinare, et ex hoc sortiuntur quamdam connexionem et unitatem. Et hoc patet per litteram sequentem, qua definiens temperantiam dicit : "Temperantiam dicainus esse amorem Deo sese integrum incorruptumque servantem, fortitudinem amorem omnia propter Deum facile perferentem", et sic de aliis. Talis autem relatio temperantiae et fortitudinis in Deum per amorem non est virtutum cardinalium, nisi in quantum a caritate reguntur et informantur et imperantur. Et hoc modo verum est quod habent quamdam unitatem ratione unius motoris ; sed propter hoc non sequitur quod non diversificentur propriis formis.
Ad illud quod obicitur, quod virtus est aequalitas vitae undique rationi consentiens, dicendum quod per hoc quod est undique dupliciter potest intelligi quod fiat distributio. Aut ita quod hoc quod est undique distribuat pro duabus extremitatibus consistentibus circa medietatem ; et sic convenit cuilibet virtuti cardinali per se, quia nec declinat ad superfluum nec ad diminutum. Alio modo hoc quod est undique potest distribuere pro omnibus partibus potentialibus animae ; et sic non competit alicui virtuti cardinali absolute, sed in quantum habet connexionem cum alia. Et ex hoc non potest concludi quod omnes virtutes sint una virtus essentialiter, sed quod possunt dici una per quamdam connexionem et aggregationem. Sicut omnes potentiae anima, quamvis sint diversae, dant tamen ipsi animae unum integrum posse, ita quod una sine altera non posset animam facere potentem ; sic intelligendum est de aequalitate vita, quae consistit penes unam virtutem partialiter, penes autem omnes consistit integre et perfecte.
Ad illud quod obicitur, quod una virtus denominat aliam, dicendum quod est praedicatio multiplex, videlicet per causam et per essentiam et per concomitantiam. Et cum dicitur quod una virtus denominat alteram, hoc non est propter essentialem convenientiam, sed hoc est propter hoc quod concomitantur se circa unum animae subiectum et circa potentias quae se mutuo circumincedunt. Et si tu obicias, quod concomitantia non sufficit, quia non conceditur quod musica sit alba, dicendum quod concomitantia non sufficit simpliciter, sed concomitantia cum simplicitate subiecti, per quam subiectum potest reflectere se super se et super omne illud quod est in se ; sicut patet quod anima intellectiva simpliciter potest se convertere super se per actuin intelligendi et similiter per actum diligendi. Et hinc est quod virtutes in talibus potentiis existentes possunt se mutuo denominare ; et ideo non est simile de omnibus actibus, etiam si circa idem subiectum habeant consistere.
Ad illud quod obicitur, quod omnis cardinalis virtus est quaedam voluntatis rectitudo, ita quod omnis virtus cardinalis est iustitia, dicendum quod iustitia dupliciter accipitur, quia est iustitia generalis et est iustitia specialis. Et iustitia generalis complectitur omnes virtutes, non solum. cardinales, sed etiam theologicas iustitia vero specialis non est simpliciter rectitudo voluntatis, sed rectitudo voluntatis ordinans ad alterum ; et hoc non competit cuilibet virtuti cardinali ; et propterea non sequitur quod crdinales virtutes non habeant ad invicem distingui.
Adillud quod obicitur de illis quatuor conditionibus quae sunt in qualibet virtute, responderi potest quod verum est ; sed tamen ex hoc non sequitur quod virtutes non sint distinctae, quia quod quaelibet illarum conditionum attribuatur alicui virtuti speciali hoc non est per proprietatem, sed magis per appropriationem. Cuiuslibet enim virtutis est medium tenere ; sed hoc appropriatur temperantiae, quia maxime opportunum est circa delectationes medium custodire ; sic et de aliis conditionibus intelligendum est. Si tamen obiciat, quod inspicere medium hoc est proprium ipsius prudentiae, et ita videtur quod prudentia sit de essentia aliarum virtutum cardinalium, dicendum quod inspectio medii est duobus modis : vel per modum considerationis discretae vel per modum inclinationis determinatae. Primo modo medium inspicere est proprium ipsius prudentiae, quae perficit potentiam rationalem, cuius est considerare et discernere : et hoc modo inspicere medium non convenit virtuti cardinali per sui essentiam, sed per concomitantiam, quia habet prudentiam directivam. Unde sicut oculus videt sibi et aliis membris, sic prudentia inspicit sibi et virtuti bus ceteris. Alio modo inspicere medium est per modum inclinationis determinatae ; et sic non tantum est prudentiae, sed etiam cuiuslibet virtutis, quia quaelibet virtus est quoddam pondus recte inclinans et movens ad medium circa quod habet consistere. Unde sicut gravitas lapidis recte dicitur inspicere locum deorsum sive medium mundi, sic quaelibet virtus rationabiliter potest dici inspicere medium recte vivendi ; et ex hoc non potest concludi quod prudentia ab aliis virtutibus non habeat diversificari.