Text List

III, D. 3, P. 2, Divisio Textus

III, D. 3, P. 2, Divisio Textus

Supra ostendit Magister qualiter beata Virgo fuerit sanctificata, ex qua caro Christi est assumta. In hac vero parte ad maiorem intelligentiam inquirit, utrum caro Christi in Abraham fuerit decimata. Dividitur autem pars ista in tres partes : In quarum prima inquirit Magister, utrum caro Christi potuerit decimari vel debuerit in Abraham. Secundo vero, post huius determinationem, elicit quamdam conclusionem, scilicet quod caro Christi non fuit caro peccati, ibi : Quocirca primitiam nostrae massae recte assumsisse dicitur. In tertia vero et ultima dissolvit quamdam dubitationem de formatione corporis dominici, ibi : Illi autem sententiae. Subdivisiones autem partium manifestae sunt in littera.

PrevBack to TopNext