Text List

III, D. 3, P. 1, Dubia

III, D. 3, P. 1, Dubia

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicitur in littera : Spiritus Sanctus Mariam a fomite peccati purgavit. Si enim fomes relinquitur in nobis ad exercitium et meritum, et beata Virgo fuit maximi metiti, non videtur quod debuerit a fomite liberari. Item, stimulus carnis datus fuit Apostolo ad gratiae divinae conservationem : ergo non videtur quod debuerit auferri beatae Virgini.

Respondeo : Dicendum quod aliquid est promotivum ad bonum dupliciter, scilicet secundum omnem statum, aliquid vero secundum statum naturae lapsae et aegrae ; sicut aliquid est promotivum ad sanitatem dupliciter, videlicet communiter, sicut cibus bonae compositionis, aliquid vero secundum statum aegritudinis, sicut huius medicinalia. Dicendum est igitur quod fomes est ad promotionem, non simpliciter, sed secundum statum naturae lapsae, in quo homo facilis est ad desidiam et ad superbiam ; et ideo est ei utilis talis stimulus per exercitationem ad expellendam pigritiam et propter humiliationem ad expellendam superbiam. Quoniam igitur beata Virgo erat repleta caritate et humilitate et confirmata in utroque, ideo fomitis stimulo non egebat. Ideo non est simile de aliis et de ipsa.

Dub. II.

Item quaeritur de illo verbo : Et virtus Altissimi obumbrabit tibi, quaeritur enim pro quanto dicit eum Altissjmum, cum potius sit nuntius divinae humiliationis quam altitudinis ? Item, quaeritur de hoc quod subiungit : Obumbrabit tibi, quia, cum Deus Filius sit candor lucis aeternae, ei non congruit obumbrare, sed potius illuminare.

Respondeo : Dicendum quod nomine Altissimi intelligitur Pater per appropriationem ; Patri enim appropriatur potentia, et in persona Patris principaliter est auctoritas. Per virtutem autem intelligimus Filium, quia Christum dicimus Dei virtutem et Dei sapientiam. Quoniam igitur sermo praecesserat de Spiritu Sancto, subiungitur de Patre et Filio, ut sicut illi tres mundum fabricaverant, sic intelligantur mundum reparasse opere indivisibili, et hoc per fabricam constitutam uteri virginalis.

Ratio autem, quare magis Patrem vocavit Altissimum quam Patrem appellaret, est, ut ostendatur in opere incarnationis mira fuisse Dei dignatio, in hoc quod nostram humilitatem suae celsitudini voluit copulare. Virtus Altissimi Virginem potius dicitur obumbrare quam illuminare. Obutnbratio enim visum adiuvat et calorem refrigerat, et in adventu Filii Dei Virgo Maria refrigerata fuit fomitis exstinctione ; fuit etiam ad Dei contuitum adiuta per carnis coniunctionem cum Verbo, ut quae non poterat Deum sentire in se propter suae lucis immensitatem, sentiret et cognosceret intra se per assumtam carnis humilitatem.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit Damascenus: Copulavit sibi ex purissimis sanguinibus animatam carnem. Ex hoc videtur quod conceptus fuit Christus ex sanguine Virginis. Sed contra hoc est illud Augustini, quod sequitur, quod assumsit sibi carnem de carne Virginis. Item, proximior est caro carni quam sanguis : ergo prius debuit assumere carnem de carne quam de sanguine.

Respondeo : Dicendum quod purissimos sanguines intelligit humores, qui propinqui sunt ad corporis fortnationem ; ex quibus caro Christi formata fuit. Ille autem humor aliquando vocatur caro, aliquando sanguis, aliquando semen, et hoc secundum diversam comparationem. Sanguis enim dicitur in comparatione ad illud unde processit ; caro in comparatione ad illud quod ex ipso fit ; semen vero quantum ad formam quam habet.

Ad illud quod obicitur, quod caro est carni propinquior, dicendum quod verum est in via speciei, sed non in via generationis, quia caro nunquam convertitur in carnem, nisi prius convertatur in humorem.

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod subiungit : Copulavit sibi carnem animatam nostrae antiquae conspersionis, non seminans ; sed per Spiritum Sanctum creans. Videtur enim primum esse falsum, quia antiqua conspersio sonat in vitium, sicut dicit Apostolus, 1 ad Corinthios 5, 7 : "Expurgate vetus fermentum" ; sed caro Christi nunquam fuit vitiata : ergo etc. Item, obicitur de hoc quod subiungitur per Spiritum Sanctum creans quia falsum videtur dicere ; creare enim est de nihilo aliquid facere. Caro autem Christi non fuit de nihilo, sed de carne Virginis assumta.

Respondeo : Dicendum quod antiqua conspersio dicitur hic propter poenarum vetustatem et rugositatem. Apostolus autem fermentum vocat malae consuetudinis corruptionem, quae attenditur in vitiosa pronitate ; Christus autem assumsit carnem poenalem, sed non peccatricem ; et hoc vult Damascenus dicere.

Ad illud quod obicitur de hoc verbo creare, dicendum quod creare dicitur hic actus qui proprie convenit Deo, non quia sit omnino ex nihilo ; unde accipitur ibi creatio pro conditione, et Creator tantum valet ibi quantum Conditor ; et hoc ipsum vult dicere Damascenus quod caro illa creata est non seminaliter, sed conditive.

Dub. V

Item quaeritur de hoc quod dicit : Si omnes Sancti et Sanctae congregari possent, quod dicere non possent quod peccatum non habemus, excepta sola Virgine. Contra hoc est de infantibus recenter baptizatis, qui nullum habent peccatum, nec actuale nec originale. Item, obicitur de adultis statim post baptismum, quia de his, qui sunt statim absolti ab omnibus peccatis, videtur quod possint dici peccatum non habere.

Respondeo : Dicendum quod circa verbum illud tripliciter potest fieri vis, ut sanus ex eo capiatur intellectus. Primo ex hoc quod dicit quod non possumus dicere, quia nemo certus est utrum omni peccato canat, sicut dicit Apostolus, I ad Corinthios 4, 4 : Nihil mihi conscius sum ; hoc autem dicere potuit Virgo ex speciali dono gratiae. Aliter potest intelligi, ut fiat vis in hoc quod dicitur peccatum. Peccatum enim dicitur actus peccati et macula et causa peccati. Et beatus Ioannes non tantum accipit peccatum pro macula, sed etiam pro causa sive sequela. Nullus autem a Christo praeter Virginem dicere potuit quod causam, id est fomitem, non haberet. In ipsa enim sola exstincta fuit concupiscentia. Tertio potest fieri vis in hoc quod dicit habemus, quia potest dicere praesens ut nunc vel praesens simpliciter. Si dicat praesens ut nunc ; non videtur esse impossibile quin possint esse immunes in aliqua hora ab omni actuali. Si vero dicat praesens simpliciter, sic soli competit Virgini, quae per totum tempus vitae suae nullum actuale peccatum commisit ; hoc autem de nullo aliorum Sanctorum veraciter dici potest, qui in hac vita aliquamdiu permanserunt.

PrevBack to TopNext