Text List

III, D. 3, P. 2, A. 1, Q. 1

III, D. 3, P. 2, A. 1, Q. 1

Utrum aliquis possit decimari in parentibus

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum aliquis decimari habeat in parentibus.

Rationes principales

Et quod sic, probatur. Per illud Apostoli ad Hebraeos 7, 9 : "Per Abraham et Levi, qui decimas accepit, decimatus. est".

Item, hoc ipsum videtur per Augustinum, X Super Genesim ad litteram, et habetur in Glossa : "Sicut, Adam peccante, peccaverunt qui in lumbis eius erant, sic, Abraham dante decimas, qui in lumbis eius erant decimati sunt". Sed constat quod proies potuit peccare in Adam : ergo et decimari in Abraham.

Item, hoc ipsum videtur ratione, quia proles in parentibus potest liberari et in servitutem redigi, quia servus natus est servilis conditionis. Ergo pari ratione videtur quod in parentibus dantibus decimas filii habeant decimari.

Item, decimatio est actus figuralis ; sed figura non tantum est respectu praesentis, sed praeteriti et futuri : ergo videtur quod non tantum possit decimari in propria persona filius, sed etiam cum est in parente tamquam in causa et materia.

Sed contra : Augustinus, X Super Genesim ad litteram : "In lumbis Abrahae illud decimabatur quod curabatur". Sed filii Abrahae non sunt curati ab originali, immo nati sunt cum peccato originali : ergo non videtur quod in Abraham fuerint decimati.

Item, cum datur decima de frumento, non propter hoc datur decima de illo fru.mento quod debet nasci. Ergo pari ratione, cum datur decima pro homine, non videtur quod ille qui nasciturus est ex eo decimetur in eo ; sicut enim homo est in homine seminaliter sic granum in grano. Ergo ratio ista bona videtur.

Item, sicut circumcisio remedium est contra originale in Lege figurae et baptismus in Lege gratiae, sic decimatio in Lege naturae, ut dicit Hugo de Sancto Victore ; sed nullus in ventre matris potuit baptizari nec circumcidi : ergo nec decimari.

Item, aut decimari est per decimam curari aut decimari est ad decimam obligari aut decimari est de aliquo decimam partem dare aut decimari est per decimam praefigurari ; sed nullo istorum modorum fuit Levi in Abraham decimatus, quia nec per decimam curatus nec ad dandum decimas obligatus, cum potius reciperet, nec decimam dedit nec per decimam significatus fuit : ergo nullo modo videtur decimatus fuisse in Abraham ; et si ille non fuit decimatus, pari ratione nec aliqui alii.

Conclusio

Proles aliquo modo potest in parentibus decimari, secundum eum modum, quo decimatio nihil ponit in actu circa decimatos, sed est actus figuralis, significans futuram curationem.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod decimatio fuit actus moralis, sacramentalis et figuralis. Secundum quod fuit actus moralis, sic decimatio dicitur alicuius certae partis donatio ad sustentationem eorum qui serviunt Domino et deputati sunt cultui divino ; et hoc modo decimatio aliquo modo perseverat usque modo. Secundum autem quod decimatio est actus sacramentalis, sic decimatio est alicuius partis donatio ad curationem morbi originalis. Secundum autem quod decimatio est actus figuralis, sic decimatio est decimae partis donatio ad praefigurationem curationis universalis, quae futura erat per oblationem Christi.

Duobus primis modis accepta decimatio respicit tantum praesens, quia non datur decima nisi de hoc quod habetur, et non curatur nisi quod iam habet morbum. Tertio autem modo decimatio accepta non tantum est praesentis, sed etiam futuri, pro eo quod figuratio est significatio, et significatio non tantum extendit se ad praesentia, sed etiam ad futura ; et hoc modo dicuntur filii Abrahae decimati in Abraham, quia per illam decimationem praefigurati surit omnes filii Abraham curandi esse per eum qui significabatur per Melchisedech, id est per verum sacerdotem Christum. Et hoc est quod dicit Augustinus, X Super Genesim ad litteram : Cum ipsa decimatio ad praefigurandam medicinam pertinuerit, ille in Abraham decimabatur qui curabatur, non quando praefigurabatur, sed quando illius figurae veritas implebatur. Concedendae sunt igitur rationes ostendentes quod aliquo modo potest decimari proles in parente secundum eum modum quo decimatio nihil ponit in actit circa decimatos, sed solum secundum significationem, quae non tantum est praesentium, sed etiam futurorum.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur primo de auctoritate Augustini, dicendum quod, sicut patet ex verbo praecedenti decimabatur quod curabatur, non dicit concomitantiam secundum idem tempus ad hoc quod est decimari, immo potius se extendit ad omne tempus, et pro illo tempore reddit locutionem veram, in quo implebatur veritatis figura.

Ad illud quod obicitur, quod non datur decima de grano quod non est in re, sed solum in ratione seminali, dicendum quod non est simile quia decimatio, prout est actus figuralis, non se extendit ad significandum aliquid circa granum, sed ad significandum aliquid circa genus humanum ; unde granum respicit ut materiam circa quam habet exerceri, non circa illud quod per ipsum habet significari. Et quia exercitium requirit materiam praesentem, significatio se extendit ad futura, ideo non est simile.

Ad illud quod obicitur de baptismo et circumcisione, dicendum quod non est simile nisi in quantum decimatio est actus sacramentalis Legis naturae ad remedium originalis peccati ; hoc modo non est nisi circa praesens, sicut circumcisio et baptismus. Secundum autem quod est actus iiguralis, sic non est simile.

Si autem quaeratur, quare baptismus et circumcisio non potest esse actits figuralis sicut et decimatio, dicendum quod ratio huius est quia circumcisio et baptismus est actus in persona ; decimatio autem, cum sit decimae partis oblatio, est actus pro persona. Et quia oblatio potest fieri pro eo quod est et quod futurum est, circumcidi et baptizari non nisi quod iam est, hinc est quod actus decimandi potuit se extendere ad futuros, et non actus circumcidendi vel baptizandi.

Ad illud quod quaeritur, quomodo proles dicitur decimari in parente, dicendum quod decimatio idem est quod praefiguratio curationis. Unde nullo illorum modorum accipitur qui in opponendo assignabantur : et ideo insufficienter procedebat illa obiectio.

PrevBack to TopNext