III, D. 3, P. 2, A. 1, Q. 2
III, D. 3, P. 2, A. 1, Q. 2
Utrum Christus in Abraham fuerit decimatus.
Rationes principales
Et quod sic, videtur. Auctoritate Apostoli ad Hebraeos 7, 9 : "Per Abraham et Levi decimatus est ; adhuc in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech". Sed Christus fuit in lumbis Abrahae, quando decimas illas dedit : ergo fuit decimatus sicut et Levi.
Item, sicut dicit Hugo de Sancto Victore, "per decimas significatur ipse Christus". Ergo videtur quod ipsa decimatio, in quantum est actus figuralis, principalius respiciat Christum quam alios filios Abrahae : ergo magis videtur quod debeat dici decimatus quam alii.
Item, nihil plus requiritur ad decimationem nisi quod illud realiter impleatur in prole quod significatum fuit in decimatione Abrahae ; sed hoc fuit maxime impletum in Christo, qui se ipsum obtulit hostiam Deo et Patri per oblationem corporis et sanguinis sui.
Item, tota caro Christi fuit in carne beatae Virginis ; sed caro Virginis habuit decimari in Abraham : ergo et caro Christi.
Sed contra : Augustinus, X Super Genesim ad litteram : "Ille non est decimatus, cuius caro non fervorem vulneris, sed materiam medicaminis traxit" ; Christus autem fuit huiusmodi : ergo etc.
Item, sicut se habet Adam peccans ad posteros, ita Abraham in dando decimas ; sed, quamvis Christus esset in Adam peccante, non dicitur Christus peccasse in Adam : ergo pari ratione in Abraham dante decimas non dicitur decimatus.
Item, decimatio vel erat curatio vel curationis praefiguratio ; sed Christus nec ibi curabatur nec curari praefigurabatur : ergo videtur quod ibi decimatus non fuerit.
Item, si Christus decimatus fuit in lumbis Abrahae sicut et Levi, ergo nulla est argumentatio Apostoli qua probat maius esse sacerdotium Melchisedech sacerdotio levitico per hoc quod Levi decimatus fuit ; quodsi ratiocinatio Apostoli recta est, restat igitur quod Christus non decimatus fuit in Abraham.
Est igitur quaestio iuxta hoc : unde tenet illa consequentia, qua probat Apostolus maius esse sacerdotium Melchisedech sacerdotio levitico, pro eo quod Levi obtulit decimas Melchisedech ? Videtur quod non cogat, quia secundum illam rationem posset argui quod maior est dignitas unius sacerdotis pauperis quam Papae, esto quod pater Papae dederit decimas simplici sacerdoti.
Conclusio
Christus in lumbis Abrahae non fuit decimatus
Respondeo : Dicendum quod, sicut determinat Magister in littera, immo Augustinus, Super Genesim ad litteram X, Christus in lumbis Abrahae non fuit decimatus.
Et ratio huius est quia decimatio praefigurabat futuram curationem. Quoniam igitur Christus in lumbis Abrahae non erat sicut curatione indigens, sed potius sicut medicina, hinc est quod decimatio ad ipsum non pertinebat. Sicut enim in Adam illi soli peccaverunt qui secundum carnalem generationem et concupiscentiain seminalem ab ipso procedunt, et ideo ab illa generalitate excluditur Christus, qua dicitur : Omnes in Adam peccaverunt, quia non processit ab ipso secundum libidinis ardorem, sed secundum Spiritus Sancti operationem : sic in proposito intelligendum est de decimatione.
Ad rationes
Et per hoc patet responsio ad illud quod primo obicitur in contrarium, quoniam Christus in lumbis Abrahae fuit et Levi ; sed non eodem modo. Et propterea non sequitur quod sicut uni competit decimari, ita conveniat alteri. Decimatio autem non tantum respicit esse in lumbis, sed etiam modum essendi secundum traductionem originalis peccati.
Ad illud quod obicitur, quod Christus significatur per decimam oblatam, dicendum quod decima oblata non decimabatur, sed decimatio potius respicit illud quod temanet in alio, sicut dicit Hugo, quia remanet imperfectio ablata unitate, quae est perfectio denarii, per quod significatur futura curatio. Unde sicut alii figurantur in illa decimatione curari, sic Christus figuratur esse ratio medicamenti.
Ad illud quod obicitur, quod in illa decimatione significabatur oblatio Christi, dicendum quod verum est, sed non significatur Christi oblatio tamquam pro quo fieret oblatio, sed tamquam qui. offertur pro aliis. Et quoniam decimari dicitur me pro quo offertur oblatio decimae, hinc est quod actus decimationis non debet Christo attribui ; aliter enim praefigurabatur Christus, aliter alii.
Ad illud quod obicitur, quod caro Christi fuit in beata Virgine et caro Virginis in Abraham, dicendum quod ibi est sophisma secundum accidens, quia variatur modus essendi hinc inde. Alio enim modo fuit caro beatae Virginis in Abraham, aliter caro Christi in Matre sua, quia beata Virgo processit secundum legem concupiscentiae, Christus vero minime.
Ad illud quod quaerebatur de auctoritate Apostoli et ratione, dici potest quod ratio Apostoli bona est ad illos contra quos arguit, scilicet Iudaeos, qui supponebant Abraham digniorem esse in suo genere. Si ergo Abraham benedictus fuit a Melchisedech et ei decimas obtulit tamquam superiori, sequitur ex hoc quod non tantum maior fuit Melchisedech Abraham, sed etiam maior omnibus qui processerunt secundum legem carnis ab eo ; et ideo dignior fuit Levi et Aaron.
Sed quoniam illud non videtur esse verum quod excellentior fuerit Melchisedech quam Moyses et David et beata Virgo, qui processerunt ex Abraham, et Apostolus non procedit ex falsis suppositionibus, ideo oportet aliter dicere, videlicet quod Apostolus arguit ex veritate et significatione illius figurae necessaria argumentatione. Decimatio pro illo tempore significabat curationem. Cum ergo Abraham obtulit decimas Melchisedech et ab eo benedictus est, significavit se indigere curatione et benedictione per illum sacerdotem qui significabatur per Melchisedech. Sed ille qui curat et benedicit maior est absque ulla contradictione. Cum ergo sacerdotium Christi fuerit illud quod praefigurabatur per illud Melchisedech, sicut in Psalmo [109, 4] legitur : "Tu es sacerdos in aeternam secundum ordinem Melchisedech" ; restat igitur quod maius fuit sacerdotium Christi quam Levi. Et haec est ratio Apostoli, quam impossibile est dissolvi. Nec est simile de sacerdote simplici et de patre Papae, quia ibi nulla est ratio figurae. Haec autem tota ratio fundatur supra decimationem secundum quod est actus figuralis ; nam secundum quod est actus moralis nihil facit ad propositum, quia nec Abraham nec eius posteri obligati fuerunt ad dandas decimas Melchisedech, maxime illi qui fuerunt de stirpe Levi, ad nullas decimas dandas fuerunt astricti.