Text List

III, D. 34, P. 1, A. 1, Q. 3

III, D. 34, P. 1, A. 1, Q. 3

Utrum virtutes sint excellentiores donis an e conversa.

Tertio quaeritur de comparatione donorum ad virtutes quantum ad praecellentiam, et est quaestio, utrum virtutes sint excellentiores donis an e conversa.

Rationes Principales

Et quod habitus virtutum sint excellentiores, videtur. Primo, per Apostolum, I ad Corinthios 12, 31 : "Adhuc excellentiorem viam vobis demonstro", ibi Glossa : "Demonstro vobis viam eundi ad Deum, id est caritatem, quia maius omnibus donum est". Si ergo caritas virtus est, videtur quod virtutes sint excellerttiores. quam dona.

Item, Philosophus definiens virtutem dicit quod "virtus est dispositio perfecti ad optimum" ; et alibi dicit quod "perfectum est cui non potest fieri additio". Sed, si aliqui habitus essent perfectiores ultra habitus virtutum, esset additio ad perfectum : restat ergo quod dona non sunt virtutibus perfectiora.

Item, alibi Philosophus dicit quod virtus est ultimum de potentia ; sed eo quod est ultimum in potentia nihil est maius neque excellentius : ergo non videtur quod ultra habitus virtutum possint esse aliqui habitus in anima maioris perfectionis et dignitatis.

Item, tanto habitus est excellentior et perfectior, quanto actus eius magis appropinquat ad medium ; sed habitus virtutum maxime in medietate consistunt quantum ad suos actus : ergo non videtur quod ultra virtutes sint aliqui habitus excellentiores.

Item, nobilitas habituum attenditur quantum ad rationem gratuiti et meritorii ; sed habitus virtutum maxime appropinquant ad gratiam, quia immediate fluunt ab ea, et circa actus virtutum maxime attenditur meritum, unde et caritas dicitur esse nierendi principium : ergo videtur quod habitus virtutum excellentiores sint inter omnes alios habitus.

Item, sicut se habet imago creationis ad esse naturae ipsius animae, sic se habet imago recreationis ad esse gratiae ; sed imago creationis attenditur quantum ad id quod est excellentissimum in anima in esse naturae : ergo imago recreationis attenditur quantum ad id quod est excellentissimum in anima in esse gratiae ; imago autem recreationis attenditur quantum ad habitus virtutum theologicarum : videtur ergo quod nulli habitus sint excellentiores illis habitibus.

Sed contra : Bernardus, in libro De amore Dei, capitulo 2 : "Amor proficit in caritatem, caritas proficit in sapientiam". Sed non est profectus nisi per progressum ad aliquid excellentius : ergo donum sapientiae est excellentius caritate. Ergo simpliciter dona sunt excellentiora virtutibus, per considerationem Philosophi, quia, si optimum in uno genere melius est optimo in alio genere, et simpliciter hoc illo melius.

Item, nobilitas et dignitas habituum dignoscitur per actus ; sed actus donorum sunt excellentiores quam actus virtutum, sicut ex praecedentibus patet, quia virtutes sunt ad actus primos, dona vero ad actus medios : ergo etc.

Item, quod se habet ex additione ad alterum in genere boni excellentius est illo, sicut "bene vivere melius est quantum vivere". Cum ergo dona se habeant per additionem ad virtutes, quia virtutibus sunt posteriora et sunt ad agendum expedite, ergo dona sunt perfectiora et excellentiora quam virtutes.

Item, illi habitus sunt excellentiores, qui faciunt hominem magis similem statui gloriae et perfectioni quae fuit in Christo ; sed dona sunt huiusmodi, quia omnia fuerunt in Christo et sunt in statu gloriae, quod non potest dici de virtutibus : ergo videtur quod dona sint excellentioria virtutibus.

Conclusio

Dona et virtutes quoad gratiam informantem sunt aequalis dignitatis ; quoad actus egredientes unus habitus est nobilior altero; quoad status consequentes dona sunt virtutibus excellentiora.

Respondeo : Dicendum quod de habitibus virtutum et donorum sub ratione dignitatis est loqui tripliciter secundum triplicem istorum habituum comparationem : aut in comparatione ad gratiam ipsos habitus informantem aut in comparatione ad actus egredientes aut in comparatione ad status consequentes. Si in compatione ad gratiam ipsos habitus informantem, cum ipsa sit una, reddens aequaliter animam acceptam Deo et eius potentiam et habitus et opera, sic aequalis dignitatis et meriti sunt ceteri habitus existentes in eadem anima. Si autem loquamur de ipsis in comparatione ad actus egredientes, sic unus habitus est nobilior altero, sicut virtutes theologicae sunt excellentiores cardinalibus, cum actus earum immediate tendant in Deum, et inter theologicas caritas est excellentissima. Si autem loquamur quantum ad status consequentes, cum usus virtutum habeantur in statu imperfectionis, usus vero donorum promoveant hominem ad statum perfectionis, sic dona sunt excellentiora virtutibus, sicut status proficientium perfectior est statu incipientium ; et hoc est quia status ille secundus praesupponit statum praecedentem. Unde sicut bene esse melius est quam esse, quia bene esse dicit esse et adhuc amplius, sic habitus, reddentes potentias expeditas ad actus medios, excellentiores sunt habitibus reddentibus eas expeditas ad actus primos, non ratione eius quod addunt solum, sed ratione eius quod addunt et praesupponunt. Unde concedendum est quod hoc modo dona sunt excellentiora virtutibus, et rationes concedendae sunt quae hoc ostendunt.

Ad Rationes

Ad illud quod obicitur, quod caritas excellentior est omnibus donis, dicendum quod Apostolus comparat caritatem ad illa quae possunt sine caritate haberi, sicut fides et spes et aliae virtutes, quae possunt sine caritate haberi. Sed quia dona Spiritus Sancti caritatem praesupponunt et ultra habitum caritatis aliquid addunt, sicut habitus sapientiae addit aptitudinem et promptitudinem ad faciliter degustandum quam suavis est Dominus, hinc est quod comparatio illa non habet hic locum, pro eo quod alterum in altero clauditur.

Ad illud quod obicitur, quod virtus est dispositio perfecti ad optimum, dicendum quod est perfectio sufficientiae et perfectio excellentiae et perfectio superabundantiae. Prima est perfectio in genere et secundum quid ; ultima vero est perfectio simpliciter. Huic autem perfectioni, scilicet primae, aliquid potest addi, quia ultra sufficientiam necessitatis est excellentia supererogationis, quae illi potest superaddi. Cum ergo dicitur quod perfecto non potest fieri additio, hoc non intelligitur de perfecto primo modo dicto, sed ultimo. Cum vero dicitur quod virtus est dispositio perfecti ad optimum, hoc intelligitur primo modo, sed non ultimo, quia sic perficit quod ad optimum disponit.

Ad illud quod obicitur, quod virtus est ultimum potentiae, dicendum quod illa definitio data est de virtute naturali. ; et ideo non habet hic locum. Aliter etiam potest dici quod sicut habitus virtutum dicitur in medietate consistere, non quia sit medium punctale, sed quia ad medium punctale appropinquat, sic etiam virtus dicitur ultimum de potentia, non quia ponat ipam potentiam in summo, sed quia facit ipsam appropinquare ad summum. Et propterea ex hoc non potest quod ultra habitum virtutis non sit ponere alium habitum excellentiorem.

Ad illud quod obicitur, quod actus virtutis maxime consistit in medietate, dicendum quod illud verum in eis habitibus in quorum actibus potest esse excessus ; hoc autem non est verum in omnibus actibus nec in omnibus virtutibus, sicut patet in virtutibus theologicis. Et propterea ratio illa non cogit, sicut patet, quia melius est servare continentiam virginalem, quae omnino videtur ad extremum declinare, quam continentiam coniugalem ; melius est etiam omnia pro Deo relinquere quam quaedam dare, quaedam retinere. Aliter potest dici quod est medium sufficientiae et medium excellentiae. Medium sufficientiae est medium inter superfluum et diminutum ; medium vero excellentiae est illud quod maxime recedit ab omni inaequalitate et ab omni imperfectione ; et hoc medium magis attenditur quantum ad actus donorum et beatitudinum quam quantum ad actus virtutum.

Ad illud quod obicitur, quod ille habitus dignior est qui plus habet gratuiti et meritorii, respondendum est per interemptionem minoris, quia caritas, quae est in anima, respectu habituum existentium in eadem, aequaliter influit et aequaliter eos reddit gratos et in actibus suis meritorios. Et si obiciat, quod meritum primo attribuitur caritati, dicendum quod hoc non obstat, quia, sicut dictum est, dona in actibus suis praesupponunt caritatem et eius actum, ac per hoc et meriti complementum.

Ad illud quod obicitur, quod imago recreationis, quae est nobilissima in esse gratiae, attenditur in virtutibus, dicendum quod illud est verum quantum ad primum esse gratiae ; verumtamen quantum ad maiorem profectum in bono non tantum consistit imago recreationis in anima in habitibus virtutum, sed etiam quantum ad habitus donorum et beatitudinum. Quod patet, quia nostra cognitiva primo reparatur ad habitum fidei et deinde amplius reparatur per donum intellectus et post per munditiam cordis, quae disponit ad Deum contemplandum.

PrevBack to TopNext