III, D. 34, P. 1, A. 1, Q. 2
III, D. 34, P. 1, A. 1, Q. 2
Utrum dona sint priora virtutibus an e converso.
Secundo quaeritur de comparatione donorum ad virtutes quantum ad ordinem, et est quaestio, utrum dona sint priora virtutibus an e converso.
Rationes Principales
Et quod dona praecedant, videtur. Matthaei 6, 9 super orationem dominicam dicitur in Glossa : "In precibus est ut impetremus dona ; in donis, ut operemur mandata ; de operatione beatitudines sequuntur". Ergo videtur quod profectus hominis incipiat a donis ; sed illi habitus gratuiti sunt priores in quibus inchoatur principium bene agendi : ergo dona sunt priora virtutibus.
Item, prius est sanari quam bene operari ; sed per dona sanantur potentiae et per virtutes habilitantur ad bene operandum : ergo dona priora sunt virtutibus.
Item, prius est declinare a malo quam facere bonum ; sed per primum inter dona declinamus a malo, per virtutes ordinamur ad bene faciendum : ergo dona sunt priora virtutibus.
Item, prius est generans quam generatum ; sed per scientiam generatur fides, secundum quod dicit Augustinus, XIV De Trinitate, dicens quod "scientia est de his quibus fides saluberrima gignitur, nutritur et roboratur": ergo donum scientiae prius est quam fides. Sed fides est prima virtutum : ergo dona sunt priora virtutibus.
Item, intellectus est prior quam affectus, ergo habitus intellectivi priores sunt quam habitus affectivi ; sed dona ex maiori sui parte sunt in rationali, virtutes ex maiori parte sunt in affectiva : ergo priora sunt dona quam sint virtutes.
Sed contra : Super illud Iob 1, 19 : "Ventus vehemens" etc., ibi dicit Gregorius : "Spiritus ante omnia mentem septem virtutibus ornat". Ergo naturaliter habitus virtutum prius sunt a gratia quam habitus donorum.
Item, Threnorum 2, 5 : "Praecipitavit omnia moenia eius", ibi Glossa : "In his rectus ordo servatur, quia, cum peccatrix anima relinquitur, prius ab ea dona virtutum, quae data sunt ad manifestationem Spiritus, auferuntur, deinde fundamenta fidei, spei et caritatis evertuntur" Si ergo is est ordo in destruendo, ut prius destruatur illud quod ultimo fuit in componendo, et prius auferuntur dona quam fundamenta virtutum, videtur quod prius sint virtutes quam habitus donorum.
Item, prius est recte agere quam expedite in eodem genere. Si ergo habitus virtutum sunt ad rectificandum et habitus donorum ad expediendum, ergo dona non sunt priora virtutibus.
Item, timor est primum donorum sicut fides est prima virtutum ; sed fides prior est quam sit timor, quia timor ortum habet a fide : ergo simpliciter videtur quod virtutes sint priores donis, quia, "si primum in uno genere est prius primo in altero genere, hoc simpliciter est illo prius", secundum considerationem Philosophi.
Conclusio
Virtutes non quoad originem, sed quoad usum praecedunt dona.
Respondeo : Dicendum quod dupliciter est loqui de habitibus virtutum et donorum : aut quantum ad ipsorum habituum originem aut quantum ad usum. Si quantum ad originem, cum omnes habitus gratuiti ortum habeant a gratia, sic omnes sunt simul origine, quia omnes habitus gratuiti simul infunduntur, infusa gratia, quae est ipsorum principium. Si vero loquamur de ipsis habitibus donorum et virtutum in comparatione ad sequentes usus, sic concedendum est quod virtutes praecedunt dona. Licet enim actus alicuius doni specialis praecedat actum alicuius virtutis, sicut actus timoris actum spei, quia tamen actus primae virtutis, videlicet fidei, praecedit actum primi doni, scilicet timoris, et generaliter actus cuiuslibet virtutis praecedit actum doni sibi correspondentis, sicut actus primus praecedit medium : hinc est quod generaliter concedi potest quod habitus virtutum per comparationem ad actus et usus priores sunt respectu donorum ; et hoc dico respectu eiusdem. Unde concedendae sunt rationes et auctoritates quae adducebantur ad partem istam.
Ad Rationes
Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod in donis est inchoatio bene agendi, dici potest quod dona accipiuntur ibi large pro virtutibus ; aut si accipiuntur pro donis proprie dictis, secundum quod videtur littera praecedens dicere, tunc operatio mandatorum ibi stat, non pro quacumque, sed pro operatione expedita, in qua consistit noster profectus, per cuius progressum beatitudines subsequuntur. Unde et preces illae impetrantes in virtutibus radicantur ; alioquin non impetrarent nec efficaciter mererentur.
Ad illud quod obicitur, quod prius est sanari quam bene operari, dicendum quod illud verum est de quadam sanitate et de quadam alia sanitate falsum. Est enim sanari a morbo et est sanari a sequela morbi. Cum ergo dicitur quod prius est sanari quam bene operari, dicendum quod hoc est verum de sanatione quae consistit in amotione morbi et culpae, non autem de ea quae consistit in amotione symptomatis et sequelae. Cum autem dicitur quod dona sunt ad sanandum, hoc non intelligitur de sanatione primo modo, sed secundo. Et sic patet quod ratio non concludit.
Ad illud quod obicitur, quod prius est declinare a malo quam facere bonum, dicendum quod hoc est verum ; sed declinare a malo non solummodo est donorum, sed etiam virtutum, sicut patet de poenitentia et iustitia. Quod autem declinatio a malo attribuatur timori, hoc est propter expeditionem, quia donum timoris facit a malo faciliter declinare.
Ad illud quod obicitur, quod generans est prius generato, dicendum quod illud est verum de eo quod est generaliter principium generandi reliquum. Sed scientia non est sic principium fidei : nam in eodem prius est fides quam sit scientia, quae est fidei generativa. Unde verbum Angustini intelligitur solum particulariter et respectu diversorum, quia scientia in praedicante via est ad generandum fidem in audiente.
Ad illud quod ultimo obicitur, quod intellectus praecedit affectum, dicendum quod verum est quantum ad actus et habitus qui sunt eiusdem coordinationis - unde cognitio dirigens ad affectionem est illi praeambula, propter quod prius est credere quam amare - sed de habitibus et actibus qui non sunt eiusdem ordinationis non habet veritatem, quia non est prius videre Deum quam amare Deum, immo e contrario. Et quoniam habitus donorum et actus non sunt eiusdem coordinationis cum habitibus et actibus virtutum, quia actus virtutum sunt in primo gradu, actus vero donorum in medio, hinc est quod non est necesse dona esse priora virtutibus, quanvis habitus isti magis respiciant intellectum et illi magis respiciant affectum.