Text List

III, D. 34, P. 1, A. 2, Q. 1

III, D. 34, P. 1, A. 2, Q. 1

Utrum dona Spiritus Sancti sint tantummodo septem.

Circa primum sic proceditur et ostenditur quod dona sunt tantummodo septem.

Rationes Principales

Primo, auctoritate Isaiae 11, 2 : "Requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus" etc., ubi septem dona enumerantur et non plura. Si ergo omnia dona perfecte fuerunt in Christo, ergo videtur quod numerus donorum completus sit in septenario.

Item, super illud Iob 1, 2 : "Nati sunt ei septem filii", Gregorius ibi : Septem, filii Iob, spiritualiter intelligendo, sunt septem dona Spiritus Sancti.

Item, super illud Isaiae 4, 1 : "Apprehendent septem mulieres virum unum", dicit Glossa quod per septem mulieres intelliguntur septem dona Spiritus Sancti.

Item, per rationem virtutum, quia dona sunt ad expeditionem virtutum. Ergo, cum virtutes sint tantummodo septem, videtur quod dona septenarium numerum non excedant.

Sed contra : Videtur quod tantum deberent esse quinque, quia dona respondent virtutibus : ergo, cum duae sint tantummodo virtutes ex parte cognitivae, videlicet fides et prudentia, ergo tantum duo deberent esse dona ex parte intellectivae eis correspondentia, videlicet scientia et intellectus : superfluunt ergo duo dona alia, videlicet consilium et sapientia : ergo videtur quod tantum sint quinque.

Item, videtur quod deberent esse tantum quatuor, quia dona sunt contra sequelas vel symptomata quae ex peccato relinquuntur ; sed ista sunt quatuor tantum, videlicet ignorantia et infirmitas, malitia et concupiscentia, sicut dicit Beda : ergo etc.

Item, videtur quod deberent esse tantum duo, quia quot modis est reperire bonum, tot modis est reperire malum ; sed tantummodo unum est donum quod expedit contra malum, videlicet donum timoris : ergo videtur quod unum solum deberet esse aliud, quod habilitaret ad bonum, et sic tantum duo. Et sic videtur quod non sint septem, immo multo pauciora.

Item, videtur quod duplo plura debeant esse. Si enim dona sunt ad expeditionem virtutum, et fides habet duo dona ipsam expedientia, videlicet intellectum et scientiam, videtur quod quaelibet virtus deberet habere duo dona. Cum ergo virtutes sint septem, dona deberent esse quatuordecim.

Item, videtur quod saltem deberent esse duodecim, quia quatuor dona sunt circa expeditionem rationalis, scilicet scientia et consilium, intellectus et sapientia. Cum ergo quaelibet aliarum duarum virium indigeat expediri et sanari, sicut rationalis, cum quaelibet earum sit tantum vel magis infirma, ergo quaelibet earum debet habere quatuor dona. Et si quaelibet earum habet quatuor, cum ipsae sint tres : ergo dona erunt duodecim.

Item, videtur quod saltem deberent esse decem, quia sicut ad perfectionem poenitentiae necessarius est timor, sic etiam necessaria sunt pudor et dolor et gaudium ad hoc quod homo poenitere valeat perfecte et expedite. Igitur super haec dona videtur quod debeant esse alia tria. Cum ergo praedicta dona sint septem, aliis tribus superadditis, videtur quod deberent esse decem.

Quaeritur ergo quare tot sunt, nec plura nec pauciora.

Conclusio

Dona Spiritus sancti sunt tantum septem.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod numerus, distinctio et sufficientia donorum quadrupliciter accipitur secundum ipsorum donorum comparationem quadruplicem. Habent enim dona primo comparari vel considerari respectu habituum annexorum ; secundo, respectu suorum oppositorum ; tertio, respectu finium proximorum ; quarto, respectu actuum et obiectorum.

Per comparationem igitur ad habitus annexos sufficientia donorum dupliciter accipitur : uno modo, ut unumquodque donum alicui virtuti respondeat. Ut incipiamus a superiori, sapientia respondet caritati ; intellectus fidei ; consilium vero, propter hoc quod ordinat ad ea quae supererogationis sunt, in quibus spes aeternorum concipitur, respondet ipsi spei ; fortitudo fortitudini ; scientia prudentiae ; pietas iustitiae ; timor modestiae sive temperantiae. Aliter possunt sumi secundum quod ordinantur ad expeditionem virtutum theologicarum. Quia enim fides credit temporalia et aeterna quantum ad articulos Divinitatis et humanitatis, duo habet expedientia, intellectum scilicet circa aeterna et scientiam circa temporalia. Similiter caritas circa duo habet affici, videlicet circa Deum et circa proximum, et secundum hoc habet duo expedientia, videlicet sapientiam respectu Dei et pietatem respectu proximi. Spes etiam potest dupliciter a statu suo everti, vel per extollentiam in prosperis vel per depressionem in adversis ; et ideo habet duo dona expedientia, unum contra prospera, scilicet donum timoris, alterum contra adversa, scilicet donum fortitudinis. Et ut omnia expedite et sine errore currant, donum consilii his sex donis superadditur, ut simul sit in omnibus praedictis expeditio cum maturitate. Et haec est prima via accipiendi donorum sufficientiam. Huic tamen viae satis potest inferri calumnia, quia solummodo videtur ibi esse quaedam adaptationis congruentia.

Secunda autem via accipiendi sufficientiam donorum est respectu suorum oppositorum. Et hoc potest similiter dupliciter fieri, videlicet respectu peccatorum capitalium vel respectu symptomatum consequentium. Respectu peccatorum sic, ut timor sit contra superbiam ; pietas contra invidiam ; scieritia contra iram, quae mentem perturbat ; fortitudo contra accidiam, quae mentem deicit ; consilium contra avaritiam, quae contra divinum consilium vult omnia retinere ; intellectus contra gulam et ebrietatem, quae rationem suffocant ; sed sapientia contra luxuriam, cui non sapiunt nisi carnalia.

Alius modus sumendi est contra symptomata quem assignat Gregorius, in Moralibus super illud : Ventus vehemens etc. : "Spiritus, qui ante omnia mentem virtutibus ornat, eamdem contra singula tentamenta septem virtutibus roborat" Et post subdit : "Contra stultitiam sapientia, contra hebetudinem intellectus, contra praecipitationem consilium, contra pusillanimitatem fortitudo, contra ignorantiam scientia, contra duritiam pietas, contra superbiam timor". Et nota quod superbia accipitur ibi, non pro vitio capitali, sed pro pronitate. Hic autem modus sumendi, etsi satis idoneus sit, tamen calumniabllis est uterque. Primus calumniabilis est, quia dona non sunt directe contra peccata. Uterque etiam est calumniabilis, quia quasi a posteriori sumitur ; et est ibi quaedam circulatio, quia ita bene sumitur sufficientia et numerus peccatonm et illarum poenalitatum per comparationem ad dona sicut e contrario.

Tertia via sumendi sufficientiam donorum est per comparationem ad fines proximos, et hoc potest esse dupliciter. Dona enim, sicut dictum est, sunt uno modo ordinata ad patiendum conformiter Christo. Christus autem habuit haec septem dona, secundum quae esset perfecte dispositus ad patiendum. Quod enim primo movit Christum ad patiendum fuit omnimoda obediantia et subiectio respectu Patris, et quantum ad hoc fuit donum timoris. Secundum vero quod movebat erat compassio humani generis, et quantum ad hoc erat donum pietatis. His autem duobus praesuppositis, non restabat nisi aggressio passionis, et quantum ad hanc attenditur donum fortitudinis. Post hoc autem erat delectatio in impletione voluntatis paternae et nostra liberatione, et quantum ad hanc est donum sapientiae. Ad haec autem dirigenda necessaria erant alia dona tamquam directiva, videlicet scientia, quae est directiva pietatis, et consilium, quod est directivum fortitudinis, et intellectus, qui est praeambulum respectu sapientiae.

Alius modus sumendi iuxta hanc viam est, quia dona sunt ad expediendum et expedite perveniendum in ultimum finem, et secundum hoc distinguuntur, quia aut expediunt contra malum aut ad bonum. Si contra malum, sic est timor. Si ad bonum, aut ad bonum quod est finis aut ad bonum quod est ad finem. Si ad bonum quod est finis, aut per modum videntis aut per modum gustantis. Primo modo est intellectus ; secundo modo sapientia. Si ad bonum quod est ad finem, hoc potest esse dupliciter : aut quia illud, bonum est supererogationis aut necessitatis. Si supererogationis, hoc dupliciter, quia donum ad illud bonum aut se habet per modum dirigentis, et sic est consilium ; aut per modum exsequentis sive aggredientis, et sic est fortitudo. Si vero sit bonum necessitatis, similiter est dupliciter, quia aut donum se habet respectu illius boni per modum regulantis, et sic, est scientia ; aut per modum exsequentis, et sic est pietas, cuius est exhibere opera misericordiae, sicut dicit Gregorius, in Moralibus.

Quarta via sumendi sufficientiam donorum est per comparationem ad actus proprios. Actus autem, circa quos consistunt ipsa dona, dupliciter possunt distingui : aut secundum distinctionem virium animae aut secundum distinctionem duplicis vitae, activae videlicet et contemplativae. Secundum distinctionem virium animae sic : Cum sit in nobis triplex vis, videlicet irascibilis, concupiscibilis et rationalis, concupiscibilis dupliciter impeditur in opere suo : aut quia non compatitur malo aut quia non gustat bonum. Et sic duplex est donum ordinatum ad expediendum eius actum : unum, per quod expeditur ad gustandum bonum, et hoc est sapientia ; aliud, per quod expeditur ad compatiendum malo, et hoc est pietas. Similiter irascibilis dupliciter impeditur in actu suo recto : aut quia evanescit in prosperitate et effertur in altum aut quia in adversitate deficit et deiicitur in imum. Timor igitur datur ei ut expedite currat in prosperis ; fortitudo, ut expedite currat in adversis. Rationalis autem tripliciter habet impediri : aut propter ignorantiam in cognoscendis aut propter praecipitationem in deliberandis aut propter hebetudinem in investigandis : et ideo datur ei triplex donum, videlicet donum scientiae, ut expediatur in cognoscendo ; et donum consilii, ut expediatur in deliberando ; et donum intellectus, ut expediatur in sublimia perscrutando.

Aliter sumitur distinctio donorum secundum distinctionem duplicis vitae, videlicet activae et contemplativae. Si quantum ad vitam contemplativam, sic est triplex actus correspondens actui hierarchico, videlicet illuminare, purgare et perficere, et secundum hoc triplex donum : unum, quod disponit ad purgationem, et hoc est timor ; aliud, quod attenditur secundum actum illuminandi, et hoc est intellectus ; tertium, quod attenditur secundum actum perficiendi, et hoc est sapientia. Secundum autem vitam activam distinguuntur actus, quia quidam sunt necessitatis et quidam supererogationis ; et respectu utrorumque est donum exsequens et dirigens, et sic sunt quatuor dona, quae cum aliis tribus faciunt septem.

Vel aliter : in vita activa oportet alii communicare bona et sustinere mala, et secundum hoc sunt duo dona : pietas ad bona communicanda et fortitudo ad mala toleranda. Et haec duo habent duo directiva, ut sic quatuor sint dona expedientia ad actus vitae activae et tria ad actus vitae contemplativae per quamdam correspondentiam ad ipsum esse naturae, ut sicut ex parte corporis reperitur in nobis quaternitas principiorum et ex parte animae trinitas potentiarum, et sic in septenario intelliguntur omnia quae constituunt hominem in vita naturae, sic etiam in septenario numero sint dona Sancti Spiritus, quae expediunt hominem quantum ad vitam gratiae, ita quod tria sunt ex parte vitae spiritualis et interioris sive contemplativae, correspondentia ad tres potentias animae ; quatuor vero respectu vitae activae, correspondentia quadruplici principio constitutivo corporis. Et in hoc eodem numero propter perfectam integritatem est numerus virtutum et numerus beatitudinum et numerus petitionum in oratione dominica et numerus sacramentorum. Et contra hoc est numerus peccatorum capitalium et numerus septem symptomatum sive sequelarum, quas ponit Gregorius, in Moralibus. Et ad haec omnia praefiguranda praecessit in primordio conditionis totius esse numerus septem dierum propter septiformem illuminationem gratiae, quae est in nobis ex illius lucis supernae irradiatione.

Sic igitur patet quod quadruplex est via sumendi donorum sufficientiam et octo modi, inter quos nescio si aliquis est qui satisfacit curioso perscrutatori. Hoc tamen constat, secundum quod auctoritates dicunt, quod dona Spiritus sancti sunt tantum septem, nec plura nec pauciora.

Ad Rationes

Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod deberent esse tantum quinque, quia duo solum deberent respicere cognitionem, dicendum quod, sicut iam patet, quod alius et alius est modus sumendi sufficientiam virtutum et sufficientiam donorum. Quia enim dona ad expediendum sunt, et expeditio maxime fit per ea quae dirigunt et viam ostendunt : ideo plura dona respiciunt cognitionem quam affectionem ; sed econtra est de virtutibus, quia sunt ad rectificandum ; et rectitudo maxime consistit circa voluntatem et affectionem : et ideo non est simile hinc et inde.

Ad illud quod obicitur, quod deberent esse quatuor contra quatuor quae sunt nobis inflicta pro peccato, dicendum quod, etsi tantum sint quatuor principalia, multa tamen sunt symptomata et sequelae ex peccatis derelicta in potentiis animae, ad illa quatuor consequentia, quia ratio non solum infim1atur per ignorantiam, sed etiam per hebetudinem et praecipitationem.

Ad illud quod obicitur, quod tantum deberent esse duo, quia unum est solum quod revocat a malo, dicendum quod non est simile, quia unus est modus fugiendi malum, sed tamen multi sunt modi prosequendi bonum.

Ad illud quod obicitur, quod deberent esse quatuordecim, cum duo sint expeditiva fidei, dicendum quod propria ratio sumendi sufficientiam donorum non est penes expeditionem virtutum, sed magis penes expeditionem ipsarum potentiarum in suis actibus. Verumtamen, si velimus sustinere quod dona distinguantur penes expeditionem virtutum, tunc respondendum est per interemptionem, quia non sunt duo expedientia fidem, sed tantum unum, ut unquique virtuti respondeat suum donum secundum modum in praecedentibus assignatum.

Ad illud quod obicitur, quod deberent esse duodecim, quia quaelibet vis animae deberet habere quatuor, respondendum est quod non est simile, quia, cum rationalis regat se et alias, plura sibi occurrurtt impedimenta ; et ideo videtur quod plura habeat dona expedientia.

Ad illud quod obicitur, quod deberent esse decem propter tres alias affectiones, videlicet gaudium, dolorem et pudorem, dicendum quod non est simile de illis affectionibus et timore. Nam duae illarum, videlicet dolor et pudor, propter suam imperfectionem non possunt rationem doni habere, sed magis respidunt sacramentum poenitentiae ; gaudium vero, quia dicit statum et quietem, magis debet inter fructus quam inter dona Spiritus computari.

PrevBack to TopNext