Text List

III, D. 34, P. 1, A. 2, Q. 2

III, D. 34, P. 1, A. 2, Q. 2

De donorum ordinatione et combinatione.

Secundo quaeritur de donorum ordine et combinatione, quae duo valde signanter innuit Isaias in praedictorum donorum enumeratione, 11 capitulo, 2-3, ubi sic ait de Christo : Requiescet super eum spiritus Domini : spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fottitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timotis Domini.

Rationes Principales

Primo obicitur contra ordinem, quia, cum progressus ordinatus debeat esse ab inferiori ad superius, et donum sapientiae sit maximum, donum vero timoris minimum : cum ergo donum sapientiae ponat primo loco, donum vero timoris postremo, non videtur dona ordinare ordine recto.

Item, habitus spectans ad cognitionem praecedit habitum qui spectat ad affectionem. Cum ergo sapientia, a sapore dicta, spectet ad potentiam affectivam, intellectus vero spectet ad potentiam cognitivam, videtur quod donum intellectus esset dono sapientiae praeponendum.

Item, aut dona ordinantur secundum ordinem dignitatis maioris et minoris aut secundum ordinem prioritatis et posterioritatis. Si primo modo, ergo, cum maioris perfectionis sit fortitudo quam consilium et pietas quam scientia, deberent ei praeponi et non postponi. Si secundum ordinem prioritatis et posterioritatis, sic cum illud quod est ex parte cognitivae praecedat illud quod est ex parte affectivae, videtur quod intellectus praeponi debeat sapientiae. Quodsi tu dicas, quod intellectus praeponitur sapientiae in ascendendo, tunc similiter quaeritur : quare non praeponitur scientia pietati et consilium fortitudini in ascendendo, sed magis e contrario ?

Item, obicitur contra combinationem, quia habitus virtutum ad invicem non combinantur, immo singillatim distinguuntur. Ergo pari ratione nec habitus donorum.

Item, si dona combinantur ad invicem cum combinatio non sit nisi in numero pari, ergo videtur quod deberent esse plura quam septem.

Item, cum quodlibet donum spectans ad affectionem habeat suum directivum, videtur quod et donum timoris deberet suum directivum habere, cum quo combinaretur ; quod si non habet, videtur quod nec alia deberent habere.

Quaeritur ergo quae sit ratio combinandi et ordinandi dona et quare magis huiusmodi combinatio et ordo assignantur in habitibus donorum quam in differentiis aliorum habituum gratuitorum.

Conclusio

Dona Spiritus sancti recte ordinantur et combinantur secundum assignationem Isaiae.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod in donis est ordo secundum gradum excellentiae et dignitatis ; et hoc quantum ad ipsorum donorum usus, secundum quos anima habet collocari in statu perfectiori et digniori, utpote secundum usum doni sapientiae altius elevatur quam secundum usum doni timoris. Ad usum enim illius doni a nemine pervenitur, nisi prius in usu timoris exercitium praemittatur. Cum ergo in eis sit ordo secundum gradus excellentiae et dignitatis, non casu et fortuna, sed valde rationabiliter quaedam dona quibusdam aliis praemittuntur ; et modo sic, modo contrarie ordinantur, non propter praeposterationem ordinis, sed propter diversam rationem ordinandi. Sicut enim dicit Augustinus, De sermone Domini in monte, aliquando enumeratio donorum incipit a primo, utpote a timore, sicut innuit Dominus in Matthaeo [5, 3] ; aliquando a summo, utpote a sapientia, sicut scribitur in Isaia [11, 2-3].

Uterque modus ordinandi rectus et congruus est, et hoc triplici ratione : tum propter diversum modum accipiendi prius et posterius, tum propter diversitatem modi ascendendi et descendendi a superiori ad inferius, tum propter diversitatem principiorum respectu ipsius habitus. Primo propter diversum modum accipiendi prius et posterius, quoniam, sicut vult Philosophus, aliquid est prius generatione et tempore ; aliquid est prius complemento et definitione sive dignitate. Primo modo donum timoris est primum quantum ad usum, secundo vero modo donum sapientiae. Et secundum hanc duplicem acceptionem eius quod est prius, ordo donorum duplex est et utroque modo rationabiliter inchoatur. Propter diversum modum ascendendi et descendendi habent diversimode ordinari. Quia enim in donis attenduntur gradus excellentiae et dignitatis, et ordo in ascendendo est ab infedori ad superius, in descendendo vero est a superiori ad inferius : hic est quod aliquando praemittitur donum supremum, aliquando infimum. Utrumque tamen fit secundum ordinem rectum et congruum. Propter diversitatem autem principii efficientis et subiecti suscipientis similiter habent diversimode ordinari, quia principium producens est ipse Spiritus Sanctus, in quo est summa perfectio ; subiectum suscipiens est ipsum liberum arbitrium, in quo est imperfectio. Potest ergo in ordine praeponi donum quod magis approximat perfectioni Spiritus Sancti ; et sic praemittitur donum sapientiae, quod est perfectissimum. Potest etiam nihilominus praemitti donum, quod magis approximat imperfectioni liberi arbitrii, et hoc quidem est donum timoris.

Et sic patet quod ordo est in donis et quod etiam ordo in enumerando servatur, sive quis incipiat a dono timoris sive quis incipiat a dono sapientiae. Nec tantum est in eis ordo, verum etiam cum ordine est in eis combinatio. Quia enim dona sunt ad expediendum, sicut in praecedentibus fuit dictum, et qui vult expedite procedere, necesse est ut praecognoscat et praevideat viam : hinc est quod dona habent sua directiva sibi per appropriationem deputata et quod quaedam in donis sunt regentia, quaedam recta, sive quaedam regulantia, quaedam exsequentia. In cuius rei signum Propheta dona enumeravit cum quadam combinatione et distinctione, Sancto Spiritu instigante. Concedendum est igitur quod dona recte ordinantur et combinantur secundum assignationem propheticam. Et per haec quae dicta sunt, patet pro magna parte responsio ad obiecta.

Ad Rationes

Ad illud enim quod primo obicitur, quod progressus ordinatus debet esse ab inferiori ad superius, dicendum quod illud est verum in ascendendo et quando aliqua ordinantur secundum ordinem generationis ; hoc autem non est verum in descendendo et quando aliqua ordinantur secundum dignitatis ordinem ; et hoc secundo modo est ordo in donis, sicut iam tactum est in praedictis.

Ad illud ergo quod obicitur, quod habitus spectans ad cognitionem praecedit habitum qui spectat ad affectionem, dicendum quod illud est verum de habitibus pure affectivis, qui indigent alio regulante, sicut patet in pietate et fortitudine ; hoc autem non habet locum in habitu sapientiae, quoniam ipsa habet intra se cognitionem experientiae, quae adeo dirigit et allicit quod circa usum illius doni vix aut nunquam habet error accidere. Et propter hoc dicit quaedam Glossa quod donum sapientiae donum intellectus habet dirigere ; quod ideo dictum est, quia cognitio experimentalis de divina suavitate amplificat cognitionem speculativam de divina veritate ; secreta enim Dei amicis et familiaribus consueverunt revelari.

Ad illud quod ulterius quaeritur, quod aut ordinantur secundum ordinem dignitatis etc., dicendum quod Isaias ordinat ea secundum ordinem dignitatis, sicut tactum est supra. Nec valet illa instantia quam adducit de pietate respectu scientiae et fortitudine respectu consilii. Nam illa duo merito praeponuntur aliis duobus ordine dignitatis sicut regens praeponitur exsequenti.

Ad illud quod obicitur de combinatione, quod virtutes non combinantur, ergo nec dona, dicendum quod non est simile, quia maior exigitur concursus habituum ad operationis rectificationem et expeditionem quam ad rectificationem solum. Rectitudo enim consistit in ordine potentiae ad obiectum, sed expeditio non tantum in hoc consistit, sed etiam in hoc et in adiutorio habitus annexi.

Ad illud quod obicitur, quod tunc deberent esse octo, dicendum quod illud est verum, si quodlibet donum haberet cui combinaretur ; sed donum timoris alii non combinatur, quia non habet donum directivum sibi appropriatum.

Sed tunc restat quaestio, unde hoc sit, sicut ultimo quaerebatur. Ad hoc autem dicendum quod non est simile de dono timoris et de aliis, quia, cum sit infimum inter dona, satis habet dirigi per habitum fidei ; non sic autem est de donis excellentioribus. Praeterea, licet respectu oppositorum sit alia et alia affectio, una tamen potest esse oppositorum cognitio ; ideo per habitus cognitivos, per quos diriguntur et regulantur alii habitus affectivi expedientes ad bonum, dirigi et regulari habet donum timoris, quod expedit ad fugiendum malum ; et hac de causa non habet donum directivum distinctum a directivis aliorum donorum.

PrevBack to TopNext