III, D. 34, P. 2, A. 1, Q. 3
III, D. 34, P. 2, A. 2, Q. 3
Utrum timor servilis expellatur, gratia adveniente.
Tertio quaeritur de timore servili in comparatione ad gratiae complementum, et est quaestio, utrum timor servilis expellatur, gratia adveniente.
Rationes Principales
Et quod sic, videtur. Primo, auctoritate Augustini, quam Magister adducit in littera : "Timor locum praeparat caritati ; cum autem venerit caritas, pellitur timor qui ei praeparavit locum" Sed constat quod hoc intelligitur de timore servili : ergo timor servilis pellitur, superveniente gratia.
Item, spiritus libertatis repugnat spiritui servitutis ; sed spiritus gratiae et caritatis est spiritus libertatis, spiritus vero timoris servilis est Spiritus servitutis : ergo, superveniente gratia, pellitur timor servilis.
Item, nullus habens gratiam et caritatem principaliter intuetur poenam, quia principalius intuetur divinam complacentiam ; sed timor servilis principaliter facit intueri poenam : ergo timor servilis non potest stare cum gratia.
Item, sicut se habet amor qui est ante gratiam ad amorem qui est ex gratia, sic se habet timor servilis ad timorem. gratuitum ; sed amor gratuitus alius est ab amore acquisito vel gratis dato : ergo timor initialis alius est a timore servili. Si ergo timor servilis non potest fieri initialis, videtur quod manere non possit, cum caritas supervenit.
Sed contra : Sicut se habet fides informis ad fidem formatam, sic se habet timor servilis ad timorem gratuitum ; sed fides informis formatur, secundum quod habitum est in praecedentibus : ergo videtur quod timor servilis gratificetur, cum gratia infunditur.
Item, plus distat gratia gratum faciens a natura quam distat a dono gratiae gratis datae ; sed gratia superveniens naturam non excludit, sed potius perficit : ergo, cum timor servilis sit donum gratiae gratis datae, videtur quod non expellatur sed potius perficiatur, adveniente caritate.
Item, timore servili timetur poena, timore initiali timetur poena et Dei offensa. Ergo timor initialis se habet ex quadam additione ad timorem servilem ; sed quod se habet ex additione ad alterum continet illud in se et adhuc amplius : ergo in timore initiali continetur timor servilis ; et si hoc, timor servilis non expellitur per adventum caritatis.
Conclusio
Timor servilis non manet eum gratia, nisi quoad id quod in eo erat materiale.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod circa hoc est duplex modus dicendi. Unus namque modus dicendi est quod, cum dico timorem servilem, duo dico, sicut tantum est prius, videlicet ipsum donum et defectum deformitatis eidem dono annexum, non ratione ipsius doni, sed ratione eius in quo est. Cum ergo gratia supervenit, expellit ipsum quantum ad defectum deformitatis annexum, non autem in quantum est donum divinitus gratis datum, sicut in praecedentibus dictum fuit de fide informi.
Alius autem dicendi modus est quod timor servilis omnino expellitur, adveniente gratia, non solum quantum ad id quod habet servilitatis, sed quantum ad hoc quod habet habilitatis. Et ratio huius est, quia huic timori servilitas quodam modo essentialiter est annexa. Habet enim ortum magis ex amore sui quam ex amore Dei ; unde et timor iste facit poenam principaliter intueri. Et ideo, sicut fides propter repugnantiam aenigmatis sibi annexi ad gloriam evacuatur ipsa superveniente, sic habitus timoris servilis expellitur, superveniente caritate. Et huic modo dicendi videtur consohare verbum Augustini, quo dicit quod timor servilis respectu caritatis introducendae se habet sicut seta respectu fili.
Ex his autem duobus modis dicendi potest elici tertius modus, quasi commixtus ex utroque et tenens medium inter utrumque, Valde enim difficile videtur dicere quod ille habitus, quo quis habilis erat ad cessandum a culpa, superveniente gratia, statim recedat, cum contrarium huius dictet ipsa experientia. Difficile etiam videtur dicere et sustinere quod timor servilis sfmpliciter maneat, adveniente gratia, cum sit alia timoris differentia quam timor initialis nec videtur ab eodem trahere originem et verba Augustini satis videntur contradicere. Et propterea possumus dicere quod timor servilis tres habet conditiones : unam sicuti materialem et substratam, et hoc est timere poenam aeternam ; alteram sicut formalem et completivam, et hoc est principaliter intueri illam poenam ; tertiam sicut aunexam, et hoc est habere voluntatem deformem coniunctam. Cum igitur gratiae donum superinducitur, timor servilis, quantum ad hoc quod materiale erat in ipso, hoc est, in quantum habilitabat ad timendum poenam, manet cum gratia, quia gratiae non repugnat. Quantum vero ad alias duas conditiones, videlicet quantum ad completivam et quantum ad annexam, pellitur per ipsam gratiam, quia, cum gratia supervenit, nec principaliter intuetur poenam nec habet annexam voluntatem malam. Et sic haberi potest quod donum timoris servilis, quantum ad aliquid sui, adveniente gratia, pellitur, et quantum ad aliquid manet. Et hoc viso, patet responsio ad quaestionem ; patet etiam pro magna parte responsio ad obiectiones ad utramque partem, quia neutrae simpliciter concludunt veritatem ; ideo oportet respondere hinc et inde.
Ad Rationes
Ad illud quod primo obicitur de auctoritate Augustini, qua dicit quod timor servilis expellitur, adveniente caritate, dicendum quod hoc non dicit quod totaliter pellatur, sed quia servilitatis dominium, qua principaliter poenam intuetur, ab ipso timore, adveniente caritate, aufertur.
Ad illud quod obicitur, quod spiritus servitutis repugnat spiritui libertatis, dicendum quod verum est quantum ad id quod est in eo servitutis ; sed timor servilis aliquid habet in quo communicat cum. timore initiali, et ratione illius non oportet ipsum expelli.
Ad illud quod tertio obicitur, quod timoris servilis principaliter est intueri poenam, iam patet responsio, quia quantum ad illam conditionem habet expelli, qua videlicet poenam intuetur principalicer ; sed propter hoc non sequitur quod expellatur totaliter.
Ad illud quod obicitur, quod sicut se habet amor peccatoris respectu amoris gratuiti, sic timor servilis respectu timoris casti, dicendum quod non est simile, quoniam, sicut in praecedentibus habitum fuit, caritas non potest fieri informis, sed timor bene fieri potest informis, ut patet, quando aliquis cadit a caritate et tamen post lapsum remanet sibi timor aeternorum suppliciorum. Et si tu obicias, quod amor est radix timoris, ergo debent currere pari passu, dicendum quod non valet, quia similiter est radix spei et tamen spes potest esse informis et formata ; et ratio huius assignata fuit supra. Et sic patet quod rationes istae non concludunt quod timor totaliter expellatur.
Ad illud vero quod obicitur, quod simpliciter manet per simile et in fide informi et formata, dicendum quod non est simile ex parte ista et ex illa, quoniam fides informis assentit propter se et super omnia eidem et in omnibus, cui consentit fides formata. Non sic autem est de timore servili et de timore initiali, quia timor servilis principaliter intuetur poenam, timor autem initialis non principaliter intuetur poenam, sed principaliter intuetur divinam offensam.
Ad illud quod obicitur, quod natura non pellitur a gratia ; dicendum quod non est simile, quoniam naturalia sunt inseparabilia et quasi dantur ad semper, et ideo non auferuntur, superveniente gratia ; quaedam autem sunt gratis super addita, quae dantur solummodo ad tempus et pro statu determinato, et ideo pelluntur et cessant, recedente statu illo. Et sic est reperire in proposito.
Ad illud quod obicitur, quod timor initialis addit supra servilem, dicendum quod quaedam est additio simpliciter complens, quaedam est additio distrahens. Timor initialis addit supra servilem, et hoc quidem non solum complendo, verum etiam distrahendo, quia, sicut dictum est, aufert ei defectum concomitantem, qui quidem est voluntas deformis, et conditionem etiam complentem, quae quidem erat secundum statum illum principaliter intueri poenam, sicut tactum est supra. Et ideo sic supra ipsum addit quod aliquid de ipso diminuit et expellit.
Ad illud quod obicitur, quod gratia non repugnat nisi peccato vel ei quod habet originem a peccato, dicendum quod non solum huic repugnat, sed ei quod habet annexum peccatum. Timor autem servilis peccatum habet annexum ; et propter hoc, quantum ad hoc quod poenam habet et formidat poenam futuram, introductum est ex culpa ; et ideo non est mirum si aliquo modo pellitur, adveniente gratia. Quia tamen non habet totaliter ex culpa introduci, verum etiam ex dono Dei secundum aliquid sui, hinc est etiam quod sic pellitur quod non totaliter destruitur. Et secundum hoc satis de plano responderi potest auctoritatibus et ratioriibus quae hinc et inde introducuntur.