III, D. 34, P. 2, A. 1, Q. 2
III, D. 34, P. 2, A. 1, Q. 2
Utrum usus timoris servilis sit bonus an malus.
Secundo quaeritur de timore servili in comparatione ad eius usum, et est quaestio, utrum usus timoris servilis sit bonus an malus.
Rationes Principales
Et quod bonus sit, videtur : Quia quales sunt habitus, tales sunt actus ; sed timor servilis, cum sit donum Spiritus Sancti, est bonus : ergo, per documentum moralis Philosophi, actus eius est bonus.
Item, maxima est Philosophi quod "cuius usus bonus, ipsum quoque bonum" et "cuius usus malus, ipsum est malum". Ergo, si usus timoris servilis est malus, ipse timor servilis esset malus ; sed non est malus, cum detur divinitus : ergo actus eius est bonus.
Item, omnis habitus, cuius usus praeparat hominem ad susceptionem gratiae, est bonus quantum ad usum ; sed timor servilis est huiusmodi, quia per usum eius introducitur caritas, sicut dicit Augustinus, et habetur in littera : ergo etc.
Item, nullus actus, quo quis vitat peccatum, est peccatum ; sed actu timoris servilis recedit homo a peccato : ergo actus timoris servilis non est peccatum : non est ergo malus. Et est malus vel bonus : ergo est bonus.
Sed contra : Super illud Psalmi [118, 120] : "Confige timore tuo carnes meas", Glossa : "Timor servilis carnem non crucifigit, quiavivit in eo peccandi voluntas, et sequeretur opus, si speraretur impunitas : mallet enim licere et dolet non licere quod lex vetat". Sed omnis talis motus est directe contra iustitiam, quia vellet iustitiam non esse ; omnis vero motus contra iustitiam est malus : ergo actus et usus timoris servilis est malus.
Item, Gregurius, in Moralibus : "Cum poena timetur et Dei facies non amatur, timor ex tumore est, non ex amore". Sed omnis actus, qui procedit ex radice tumoris et superbiae est actus malus et damnabilis : ergo usus timoris servilis non est bonus, sed culpabilis.
Item, nullus actus incompossibilis caritati est bonus ; sed timere serviliter est actus incompossibilis caritati ergo timere serviliter non est bonum. Maior manifesta est, quia caritas bono non repugnat, sed malo. Minor autem manifesta est secundum verba Augustini et Apostoli, quia spiritus servitutis non stat cum spiritu adoptionis.
Item, omnis timor ortum habet ex amore, ergo timor servilis ex amore habet ortum ; sed omnis amor aut est naturalis aut libidinosus aut gratuitus : cum ergo timor servilis non possit habere ortum ex amore gratuito, quia est in peccatore ; nec ex amore naturali potest, constat, quia iam esset timor naturalis : restat ergo quod ex amore libidinoso. Sed omnis actus qui exit ex amore libidinoso est malus et culpabilis : ergo actus timoris servilis est malus.
Item, amare Deum propter temporalia principaliter est peccatum et malum, ergo similiter timere Deum propter poenas principaliter est malum ; sed hoc est timere serviliter : videtur ergo quod actus timoris servilis semper sit culpabilis.
Item, timor servilis non dicitur servilis nisi a servitute peccati. Ergo pari ratione nullus dicitur timere serviliter nisi circa illum actum sit annexa circumstantia peccati ; sed circumstantia peccati annexa actui facit totum actum deformem : ergo videtur quod actus et usus timoris servilis semper sit culpabilis et deformis.
Conclusio
Timor servilis, quando servilitas non concomitatur actum, sed solum habitum , potest esse bonus, licet non sit meritorius.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod, cum dico timorem servilem, duo dico, videlicet ipsum habitum, quo anima disponitur ad timendum Deum ut punientem eos qui praevaricantur ; et ulterius nomine servilitatis importatur deformitas peccati, quae annexa est illi habitui in eodem homine, ratione cuius ille homo dicitur esse servus peccati, et timor in eo existens dicitur esse timor servilis. Per hunc etiam modum, cum dico aliquem timere serviliter, duo dico, videlicet actum ab illo habitu egredientem et voluntatis servilitatem sive deformitatem concomitantem. Sed attendendum quod hoc potest esse dupliciter : aut ita quod deformifas illa voluntatis concomitetur quantum ad habitum aut quantum ad actum. Si concomitatur solum quantum ad habitum, sic potest esse quod aliquis serviliter timeat et tamen motu illo non peccabit, quia, si ex recogitatione poenarum aliquis abhorret offendere Deum, hoc potest esse praeter omne peccatum. Si autem concomitatur in actu, quamvis ipsum timere de se non sit malum, tamen ratione deformitatis actualiter annexae depravatur, sicut aliquis, qui timet poenas et timendo dolet quod tales poenae infliguntur pro culpa, et actu etiam concupiscit peccare, si non esset illa poena ; et hoc modo timere serviliter est peccatum et malum. Hoc autem non est semper cum quis movetur timore servili, alioquin per usum illius doni magis homo se a gratia elongaret quam praepararet ; quod plane falsum est.
Et ideo concedendum est quod usus timoris servilis potest esse bonus, licet non sit bonus bonitate meriti, sed magis bonitate praeparante vel ordinante ad meritum, quae simul stat cum peccato. Unde et rationes quae hoc ostendunt concedendae sunt, licet ratio ultima sit sophistica, quia procedit ex suppositione falsa.
Ad Rationes
Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium quod in timore servili vivit voluntas peccandi et quod dolet de eo quod lex vetat, dicendum quod illud verbum Augustini non intelligitur quod semper, quando timet, doleat actu, et similiter quod voluntas peccandi semper sit in actu, sed hoc dicit, quia manet in habitu et radice. Licet autem voluntas sit per peccatum deformata et regnet in ea malus amor, potest tamen aliquando moveri ad aliqua bona opera in genere vel ex circumstantia per aliquam gratiam gratis datam, non committendo culpam, sicut patet per multa exempla ; et sic potest esse in parte ista.
Ad illud quod obicitur, quod timere serviliter est ex tumore, sicut dicit Gregorius, non ex amore, dicendum quod ex non dicit ibi causam, sed concomitantiam ; et cum dicit concomitantiam in actu, tunc deformat actum timoris servilis ; cum dicit concomitantiam in habitu, non oportet quod deformet, sed tamen facit ipsum deficere a meriti perfectione.
Ad illud quod obicitur, quod actus incompossibilis caritati est malus, dicendum quod aliquis actus potest esse incompossibilis alicui ratione circumstantiae propriae quam habet ex proprio habitu vel ratione alicuius annexi. Cum ergo dicitur quod actus timoris servilis est incompossibilis caritati, hoc non est ratione ipsius actus per se et secundum se, quia habens caritatem potest bene timere Deum ratione poenae ; sed hoc intelligitur ratione annexi, quod facit ipsum deficere a merito caritatis. Et ideo ex hoc non sequitur quod actus timoris servilis sit malus, sed vel est malus vel est in homine secundum statum malum ; et conclusio est vera ratione alterius partis.
Ad illud quod obicitur, quod timor servilis habet ortum ex amore, dicendum quod non habet ortum ex amore libidinoso, sed potest habere ortum ex amore naturali. Amor enim naturalis dupliciter dicitur : uno modo, qui est cum ipsa natura plantatus ; alio modo, qui est ex naturali affectu et voluntario exercitio acquisitus sine gratiae dono ; et ex tali amore potest homo peccator etiam se ipsum sine peccato amare et mala sua fugere, sive praesentia sive futura : et ex tali amore timor servilis habet procedere. Si enim homo amat se ipsum ad hoc ut acquirat salutem et ex hoc timeat aeterna tormenta incurrere ; talis affectio amoris, quamvis non sit ex caritate, potest esse absque libidine. Aliter potest dici quod sicut timor mundanus, quo quis timet amittere mundana, est ex amore mundi et timor humanus ex amore temporalis salutis, sic timor servilis, cum quis timet incurrere aeterna tormenta, est ex amore aeternae salutis et beatitudinis ; et iste amor, quantum est de se, non est culpabilis, sed est vel naturalis vel gratuitus a gratia gratis data vel gratuitus a gratia gratum faciente ; et timor servilis bene potest esse ex amore salutis primo vel medio modo dicto. Et ideo falsum supponit, cum dicto quod est ex amore libidinoso.
Ad illud quod obicitur, quod amare Deum propter temporalia principaliter est peccatum, dicendum quod non est simile de amore et timore, quia amor est ille : qui facit frui, quia eius est quietare vel ad aliud inclinare ; et ideo peccat qui diligit Deum propter temporale principaliter, quia facit de via finem et de fine viam ; non sic autem est ex parte timoris. Alia est ratio, quia, cum quis amat Deum propter temporalia, duo sunt ibi amata ; sed, cum quis timet Deum propter poenas quas infligit, unus solus est quem timet : qui enim timet habentem cultellum, uno et eodem timore timet cultellum sive plagam cultelli et actionem percutientis ; et ideo non est simile hinc et inde.
Ad illud quod ultimo obicitur, quod timere serviliter est timere cum circumstantia peccati, dicendum quod illa circumstantia sive deformitas peccati potest poni circa actum timendi ratione ipsius actus vel ratione timentis. Et si ponatur ratione ipsius actus, tunc utique actus deformatur et efficitur malus ratione annexi, sicut prius fuit expositum. Sed si ita sit quod ponatur ratione ipsius timentis, sic potest esse quod actus non sit actus deformatus, sed quia deformitas est circa timentem, licet secundum illam deformitatem non actualiter moveatur. Et propterea non est opportunum quod semper timere serviliter sit peccatum, immo hoc potest esse utile et praeparatorium respectu gratiae.