III, D. 34, P. 2, A. 2, Q. 1
III, D. 34, P. 2, A. 2, Q. 1
Utrum timor initialis et filialis sint diversae timoris species.
Circa primum sic proceditur, et est quaestio de timore gratuito quantum ad dfvisionem eius, qua dividitur in initialem et filialem, utrum istae sint diversae timoris species.
Rationes Principales
Et quod sic, videtur. Primo, per divisionem Magistri, qua dividit timorem in quatuor differentias ; et omnes aliae differentiae sunt formaliter differentes : videtur ergo quod similiter sit reperire circa timorem initialem et filfalem.
Item, hoc ipsum videtur ratione, quia timor initialis et filialis aut distinguuntur quantum ad essentialem differentiam aut solum quantum ad stattim. Si primo modo, tunc habeo propositum. Si secundo modo, contra ; quia timor habet esse in triplici statu, secundum quod triplex est status hominis iusti, videlicet in statu incipientis, proficientis et perfecti. Cum ergo Magister illam differentiam non apponat videtur quod aut est insufficiens aut istas differentias timoris non assignat solummodo quoad statum. Nec tantum divisio Magistri videtur esse insufficiens, immo etiam divisio Augustini et aliorum qui de hac materia loquuntur, qui solummodo in has species dividunt timorem gratuitum.
Item, diversitas habituum venit ex diversitate obiectorum ; sed, sicut Magister innuit et communiter etiam tenetur, quod timor initialis habet oculum ad poenam, timor vero filialis habet oculum ad offensam : ergo videtur quod hic timor et ille sint diversae species timoris.
Item, timor initialis medium tenet inter servilem et filialem et quantum ad rationem deveniendi, quia per servilem devenitur ad filialem mediante initiali, et etiam quantum ad modum timendi. Cum ergo timor initialis sit diversa species a timore servili, videtur ergo quod etiam sit diversa species a filiali.
Sed contra : "Si unum oppositorum dicitur multipliciter, et reliquum ; et si unum non dicitur multipliciter, nec reliquum" ; sed spes non habet multiplicari per species et differentias : ergo nec timor.
Item, magis perfectum et minus perfectum non diversificant rem quantum ad speciem ; sed timor initialis et filialis differunt sicut magis perfectum et minus perfectum : ergo secundum speciem non distinguuntur.
Item, sicut contingit ponere timorem initialem et filialem, qui est perfectorum, sic etiam contingit ponere amorem initialem et consummatum et perfectum. Cum ergo amor per has differentias non habeat secundum species diversificari, videtur similiter quod nec timor.
Item, quae habent ortum ab eodem secundum speciem sunt eiusdem speciei, quia, si causa est univoca ; et effectus univocus ; sed timor initialis et castus ortum habent ab amore gratuito, secundum quod vult Augustinus, et iste est unus amor tantum secundum speciem ergo videtur quod similiter sit et in timore.
Item, si plures sint timores gratuiti diversi secundum speciein, cum quilibet eorum sit donurn Spiritus Sancti, tunc videtur quod dona Spiritus Sancti sint plura quam septem.
Item, si timor initialis et gratuitus differunt, hoc non est nisi quia iste habet oculum ad poenam, ille ad offensam, sicut Magister tangit in littera. Sed contra : una et eadem species timoris est qua quis timet Deum offendere et a Deo separari. Cum ergo ista sint diversa, et tamen timor non diversificetur respectu horum, videtur similiter quod diversificari non habeat respectu poenae et offensae, maxime cum videamus quod timor initialis habeat ad utrumque aspicere.
Conclusio
Timor initialis et filialis non differunt specie, sunt tamen diversi timores ratione statuum, modorum timendi et principalium motivorum.
Quidam enim voluerunt dicere quod timor initialis et filialis non differunt nisi quantum ad statum, sicut et amor, ex quo timor sub his differentiis trahit originem. Unde sicut amor incipiens et perficiens esserttialiter est idem, licet status sit diversus hic et ibi, sic voluerunt dicere se habere in timore initiali et filiali. Sed illud non videtur sufficere, pro eo quod tertius posset timor assignari inter hos duos, videlicet timor proficiens. Et iterum, non videmus talem modum distinguendi sive dividendi esse in aliis donis gratuitis, cum tamen in eis sit istos duos status invenire.
Et propterea est alius modus dicendi quod timor initialis et timor filialis sunt diversae species timoris et diversus est utrobique modus timendi et ad diversa intuetur homo secundum illos duos timores. Et huiusmodi signum est, quia unus evacuatur et alter manet in patria, secundum quod Magister dicit in littera ; quod quidem non esset, si essent idem in essentia. Verumtamen adhuc istud videtur valde difficile bene intelljgere quo modo secundum profectum hominis in statu gratiae habent esse in eo diversi habitus tiinoris formaliter differentes. Et ideo neuter istorum modorum videtur plane ipsi intellectui satisfacere.
Possumus igitur viam mediam eligere, ut dicamus quod timor filialis et ipitialis non adeo differunt sicut duae species formaliter differentes, cum unus quodam modo sit materialis respectu alterius et quodam modo claudatur in altero. Timor enim initialis timet poenam et offensam ; timor vero filialis offensam quidem timet et attendit summi Patris reverentiam ; et sic unus quodam modo se habet ex additione ad alterum. Et ideo non differunt sicut duae species e diverso unum genus dividentes. Nec tamen est ibi differentia solum quantum ad statum, pro eo quod timor initialis principaliter aspicit offensam ; timor vero filialis, etsi unum oculum habeat ad offensam, principaliorem tamen habet oculum ad Dei reverentiam. Et quia diversa habent principalia motiva, hinc est quod sunt diversi modi timendi. Quia vero unum clauditur in altero et alteri substernitur, hinc est quod, prpprie loquendo, non sunt alterius et alterius speciei. Possunt tamen dici diversi timores, tum ratione status, tum ratione modorum timendi, tum etiam ratione principalium motivorum, sicut rationes ad primam partem inductae ostendunt, et ideo concedi possunt.
Ad Rationes
Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod spes non habet dividi, ergo nec timor, dicendum quod ratio illa non valet, quia illud intelligitur non de divisione univoci, sed de divisione multiplicis, sicut patet ex intellectu illius considerationis quam Philosophus ponit. Si autem quaeras quare magis timor habet dividi quam spes, dicendum quod spes semper principaliter intuetur unum solum et summum bonum ; timor autem secundum diversos status modo principaliter intuetur poenam, modo principaliter Dei offensam, modo principaliter Dei reverentiam ; et ideo non est simile ex ista parte et ex illa.
Ad illud quod obicitur, quod magis perfectum et minus perfectum non diversificant rem, dicendum quod, proprie loquendo, non est ibi differentia secundum speciem, secundum quod dictum est. Verumtamen ratio illa non valet, quia non solum differunt penes perfectum et imperfectum, sed etiam penes aliud et.aliud principale motivum, licet unum quodam modo praesupponat alterum et quod erat formate respectu unius fiat materiale respectu alterius.
Ad illud quod obicitur de amore, iam patet responsio, quia non est simile, quia amor non habet differentiam penes motivum, sed solummodo penes statum ; et ideo non distinguitur sicut timor.
Ad illud quod obicitur, quod illa quae habent ortum ab eodem secundum speciem sunt eiusdem speciei, dicendum quod illud habet veritatem in his quae generantur secundum generationem univocam ; cum autem timor ex amore generatur, non est generatio univoca, et propterea ex uno amore secundum speciem non tantum possunt generari diversi timores, immo possunt generari quatuor genera affeetionum, secundum Augustinum, quae formaliter distinguuntur.
Ad illud quod obicitur, quod tunc erunt diversa dona, dicendum quod unus istorum timorum, quantum ad illud quod habet nobilitatis et completionis, clauditur in alio ; et ideo sub uno dono omnes habent comprehendi, videlicet sub spiritu timoris Domini.
Ad illud quod ultimo obicitur, quod si ratione diversorum motivorum diversificantur, tunc timor initialis et filialis distinguerentur in duos, dicendum quod non est simile, quoniam, etsi timor initialis ad duo habet oculos suos, ad unum habet principaliter, ad alterum ex consequenti, similiter et timor filialis : et ideo ratione illius motivi, ad quod principaliter intuetur, unusquisque illorum habet simpliciter unitatem. Sic autem non est in proposito, quia initialis timor principaliter aspicit ad unum, videlicet ne offendat iustitiam, filialis autem principaliter aspicit ad aliud, videlicet ad Patris reverentiam ; et ideo non est simile ex hac parte et ex illa.