III, D. 34, P. 2, A. 2, Q. 2
III, D. 34, P. 2, A. 2, Q. 2
Utrum, crescente caritate, timor decrescat.
Secundo quaeritur de timore gratuito quantum ad eius diminutionem, et est quaestio utrum, crescente caritate, timor decrescat.
Rationes Principales
Et quod sic, videtur. Prima, ex auctoritate beati Iomnis in I canonicae 4 capitulo, 18 : "Perfecta caritas foras mittit timorem". Super quod dicit Augustinus: Quantum caritas crescit, tantum timor decrescit ; et quantum illa fit interior, tantum ille pellitur foras ; maior caritas, minor timor Sed constat quod hoc non potest intelligi de timore servili, quia ille non stat cum caritate : ergo quantum caritas crescit, tantum timor gratuitus decrescit.
Item, quanto quis magis amat, tanto magis sperat ; et quanto magis sperat, tanto minus timet : ergo quanto plus crescit in caritate, tanto magis decrescit in timore.
Item, quanto magis crescit caritas, tanto strictius et fortius homo alligatur Deo ; et quanto strictius se sentit alligatum, tanto minus timet separari. Si ergo timor gratuitus est ille quo quis timet separari a Deo, quanto caritas magis intenditur, tanto timor magis remittitur.
Item, crescente amore, crescit gustus et delectatio ; sed quanto plus crescit delectatio, tanto minuitur poena : si ergo timor poenam habet, videtur quod, quantum caritas crescit, tantum necesse sit timorem decrescere.
Sed contra : Augmentata causa, augmentatur effectus ; sed fides et amor causant timorem gratuitum : ergo, fide et caritate crescente, necesse est pariter et timorem crescere.
Item, quanto magis aliquis amat aliquid, tanto magis dolet, si illud amiserit ; sed sicut dolor est de bono amisso, sic timor est de futuro ne amittatur : ergo quanto aliquis magis amat aliquid, tanto magis timet ne amittat illud : ergo, crescente caritate, necesse est timorem crescere.
Item, quanto quis maiorem caritatem habet, tanto humilior est, quia "quanto sumus a tumore superbiae inaniores", tanto sumus dilectione pleniores, sicut dicit Augustinus ; sed, crescente humilitate, crescit timor Dei : ergo a primo, crescente caritate, necesse est timorem Dei crescere.
Item, quanto aliquis maioris caritatis est, tanto sollicitior est ut serviat Deo et ne faciat aliquid quod Deum offendat, iuxta illud Michaeae 6, 8 : "Indicabo tibi, homo, quid Deus requirat a te" ; et post : "Et sollicitum ambulare cum Domino Deo tuo". Sed quanto maior est sollicitudo vitandi culpam, tanto. maior est timoris abundantia : ergo etc.
Conclusio
Timor gratuitus, crescente caritate, decrescit quoad actum, quo cor sollicitatur exconsideratione suae fragililatis ; sed crescit quoad actum, quo humiliatur ex consideratione suae parvitatis et divinae magnitudinis.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod hic, sicut in praecedentibus, diversi diversa sentiunt.
Quidam enim volunt dicere quod est loqui de timore quantum ad habitum et quantum ad usum. Si loquamur de ipso quantum ad habitum, verum est quod, crescente caritate, crescit, propter hoc quod habitus gratuiti sunt aequales. Si vero loquamur quantum ad usum, sic dixerunt quod, crescente caritate, decrescit timor, quia quanto magis viget in nobis usus caritatis, tanto minus viget usus timoris. Et illud per experientiam est manifestum. Nam homo in principio conversionis multa ex timore facit ; sed cum gustavit spiritum devotionis et dulcedinis, quae est in amore, approximans ad statum perfectionis, iam ad bene operandum magis trahitur liberalitate amoris, quam stimuletur poenalitate timoris. Sed in hoc modo dicendi videntur duo opposita implicari. Si enim magnitudo habitus attenditur et dignoscitor penes magnitudinem actus et usus, decrescente dono quantum ad usum, videtur quod necesse sit ipsum decrescere quantum ad habitum ; aut si crescit quantum ad habitum, videtur quod necesse sit ipsum crescere quantum ad usum et actum.
Propterea est et alius modus dicendi quod, sicut prius dictum est ; timor gratuitus dividi habet in initialem et filialem. Et cum quaeritur utrum, crescente caritate, decrescat timor, responderi potest quod verum est de quodam timore et falsum de alio. De timore, inquam, initiali verum est quia quodam modo communicat cum servili in hoc quod formidat poenam ; de filiali vero non est verum, quia quanto quis maioris caritatis est, tanto magis refugit divinam offensam et cum Deo sollicitius ambulat, iuxta illud Apostoli : Qui se existimat stare videat ne cadat. Sed adhuc illud non videtur omnino satisfacere, quoniam timor filialis, quo quis timet Deum offendere, poenam habet et multum affligitur anima in illa formidine ; beatus autem Ioannes dicit quod perfecta caritas foras mittit timorem propter annexam poenalitatem.
Et propterea potest adhuc aliter dici quod duplex est usus ipsius timoris gratuiti : unus, inqua, quo cor hominis sollicitatur ex consideratione suae fragilitatis ; alius, quo humiliatur ex consideratione suae parvitatis et divinae magnitudinis. Et primus usus minuitur, cum caritas perficitur, quia confidentia consurgit ex perfectione caritatis, ut iam homo dicat illud Apostoli ad Romanos 8, 35 : Quis nos separabit a caritate Christi ? etc. Alius vero usus crescit, caritate crescente, sicut et timoris habitus ; unde quanto aliquis plus habet de spiritu.amoris, tanto plus habet de spiritu timoris, quia tanto magis elongatur a spiritu superbiae sive tumoris, secundum quod dicit Augustinus.
Et per hoc patet responsio ad quaestionem propositam ; patet etiam responsio ad obiecta. Rationes enim ad utramque partem inductae verum concludunt, quia quantum ad diversas vias procedunt, sicut patet de rationibus quae ad primam partem inducuntur, quae ostendunt timorem minui, caritate crescente. Procedunt enim de timore quantum ad usum qui habet poenam ; hoc est quantum ad illum usum quo quis sollicitatur ne pro sua fragilitate cadat in culpam et pro sua culpa deiciatur in poenam sicut patet in discurrendo per singulas. Rationes autem quae ad oppositum adducuntur procedunt de timore secundum illum usum secundum quem perfectae caritati est consonus ; et verum est quod crescit quantum ad illum, sicut patet in primis tribus rationibus.
Ad Rationes
Ad illud tamen quod ultimo obicitur, quod, crescente caritate, crescit sollicitucto, dicendum quod non omnis sollicitudo est ex timore. Sollicitudo enim, qua quis suspenditur animo ut semper placeat Deo et faciat quae sunt Deo accepta, magis procedit ex amore quam ex timore. Sed si ulterius obiciat, quia non solum talis est sollicitus ut placeat, sed etiam est sollicitus ne offendat, dicendum quod illa sollicitudo et prudentiae et diligentiae, quae, etsi habeat affectum timoris annexum, in viris tamen perfectis propter securitatem, quam ex perfectione amoris concipiunt ; non ita viget sicut in imperfectis, loquendo simpliciter, nisi forte dispensative et ad tempus. Aliquando enim viri perfectissimi ex consideratione divinorum iudiciorum ex intimis visceribus concutiuntur.
Et ex hoc posset adhuc elici praeter praedictos modos alius modus dicendi, quod usus alicuius habitus potest dici dupliciter crescere vel decrescere : vel motus intensione vel actuum numerositate. Et eum dicitur quod, crescente caritate, timor decrescit quantum ad usum sollicitudinis de casu, hoc non intelligitur de intensione, sed magis motuum numerositate, quia non adeo indiget vir perfectus sollicitari secundum quod imperfectus, quia habet unde magis timeat, tum ratione culpae praeteritae, ne forte non sit indulta, tum ratione futurae, ne ex fragilitate et defectu amoris cadat. In hoc igitur stat summa totius responsionis, qualitercumque varietur modus dicendi, quod timor gratuitus, crescente caritate uno modo crescit, alio modo decrescit etiam quantum ad usum.