Text List

III, D. 3, P. 2, A. 2, Q. 1

III, D. 3, P. 2, A. 2, Q. 1

Utrum caro Christi in Abraham et aliis Patribus distincta fuerit secundum qualitatem a carne aliorum hominum.

Circa primum sic proceditur et ostenditur quod caro Christi in Abraham et aliis Patribus distincta fuerit secundum qualitatem a carne aliorum filiorum.

Rationes principales

Septimo, 25 Sapientiae : "Nihil coinquinatum in illam incurrit". Ergo, si caro Christi unita est Filio Dei, qui est Dei virtus et Dei sapientia, videtur quod nunquam fuerit inquinata ; sed caro aliorum in parenti bus inquinata fuit : ergo videtur quod aliter fuerit caro Christi in Abraham quam aliorum.

Item, in Christo debuit esse maxima puritas ; sed magis purum est quod nunquam fuit inquinatum, quam illud quod aliquando inquinatum fuit : ergo videtur quod caro Christi nec in se nec in parentibus subiacuerit foeditati corruptionis. Igitur a carne aliorum hominum distincta fuit qualitative.

Item, alterius qualitatis est medicina et illud quod curatur per medicinam ; sed caro Christi fuit in lumbis Patrum sicut medicina, sicut dicit Augustinus, X Super Genesim ad litteram, caro vero aliorum hominum sicut indigens medicina : ergo videtur quod habuerit qualitatem aliam et aliam.

Item, quod totaliter corruptum est non est possibile ad curationem. Si ergo Adam fuit possibilis ad curationem, aliqua particula remansit in eo incorrupta ; sed de illa particula, quae sine corruptione erat, maxime decebat generari catnem quae esset sine originali macula : ergo videtur etc.

Sed contra : Augustinus, X Super Genesim ad litteram : "Eadem namque caro non Abrahae tantum, sed ipsius primi terrenique hominis simul habuit vulnus praevaricationis et medicamentum vulneris". Ergo, si medicamentum vulneris spectat ad Christum, vulnus praevaricationis spectat ad alios, eadem igitur fuit caro Christi in primis parentibus cum carne aliorum : ergo non fuit distincta ab aliis.

Item, Magister, in principio huius distinctionis, loquens de carne Christi : "Credi oportet iuxta sanctorum Doctorum convenientiam, ipsam prius fuisse peccato obnoxiam, sicut fuit reliqua Virginis caro". Restat igitur idem quod prius, quod non fuerit distincta ab aliis.

Item, quidquid lege corruptionis traducitur, corruptum est ; sed tota caro Isaac, quae fuit traducta ab Abraham, fuit corrupta : aut igitur caro Christi non fuit traducta ab Abraham in Isaac aut, si traducta fuit, ab aliis hominibus distincta non fuit.

Item, aut caro Christi fuit similis carni Abrahae reliquae aut non. Si similis, habeo propositum ; si dissimilis, ergo non videtur quod talis caro competeret ad redemptionem humani generis. Si ergo hoc est falsum et inconveniens, restat ergo quod caro Christi a carne aliorum hominum non fuerit distincta.

Item, distinctio secundum oppositas qualitates praesupponit distinctionem secundum substantiam, quia oppositae qualitates non possunt esse in eodem et secundum idem ; sed caro filiorum in primis parentibus non potuit habere distinctionem secundum substantiam, quia non esset tot atomos invenire in corpore Adae, quot inde filii procreati sunt : ergo, si caro Christi in primis parentibus non potuit distingui a carne aliorum secundum substantiam, videtur etc.

Item, si transfundebatur caro munda, aut corruptibilis aut incorruptibilis. Si incorruptibilis, ergo corpus Christi debuit esse impassibile ; quod falsum est. Si corruptibilis, ergo videtur quod poterat transmutari in carnem reliqtui.ni. et augeri ab alia : ergo et alia poterat pari ratione transmutari in aliis. Igitur aut caro illa fuit consumta antequam perveniret ad Christum aut fuit adeo multiplicata ut possent inde mille corpora formari. Sed hoc est falsum : ergo etc.

Conclusio

Caro Christi in lumbis parentum, in quibus fuit materialiter, a carne aliorum hominum non fuit distincta qualitative vel formaliter.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod circa hanc quaestionem fuit ,quaedam positio erronea quorumdam dicentium quod caro Christi non tantum distinctionem habuit a carne aliorum hominum, cum fuit unita animae Christi, sed etiam cum fuit in lumbis hominis primi. Dicebant enim quod, quia Adam reparabiliter peccavit, in peccato non permisit Deus totum corrumpi ; et ideo remansit in eius semine aliqua portio incorrupta, ut per illam fieret medicamentum carni reliquae ; et ex illa portiuncula dicunt carnem Christi formatam, quam dicunt esse generis humani medicinam. Hanc autem particulam transmisit Adam ad Noe et Noe ad Abraham et Abraham ad David et David usque ad Virginem, de qua natus est Christus. Haec autem positio, etsi habere videatur probabilitatem in superficie, intrinsecus errorem continet, pro eo quod non solum est contra Sanctorum dicta veridica, sed etiam contra verae fidei documenta. Sanctorum auctoritatibus repugnat, quia Damascenus, doctor Graecus, et Augustinus, praecipuus doctor Latinus, in hoc consentiunt quod caro Christi ante unionem cum Verbo indistincta erat a reliqua Virginis carne. Damascenus dicit quod de purissimis Virginis sanguinibus fuerit formata ; Augustinus dicit quod assumserit primitiam nostrae massae. Et hoc quidem necessarium est ponere, quia non fuisset necessaria Virginis sanctificatio ad hoc quod formaretur caro Christi sine omni peccato. Non esset etiam Christus vere de semine David et Abrahae, sed solum Adae, quoniam, si praedicto modo illa particula descendisset, ad nullum aliorum pertineret nisi sicut deferens, quemadmodum aqua comparatur ad canalem. Non etiam esset in tali carne verae passibilitatis assumtio nec nostrae infirmitatis vera reparatio, quia non de natura lapsa fabricasset sibi carnem, sed potius de instituta. Quae omnia inconvenientia sunt et fidei sanae adversantia. Et ideo praedicta positio tamquam erronea est respuenda, sicut Magister bene innuit in littera, et Magister Hugo, in libro De sacramentis.

Planum est igitur secundum doctrinam catholicam carnem Christi in lumbis parentum, in quibus fuit materialiter, a carne aliorum hominum non fuisse distinctam qualitative vel formaliter, quamvis, postquam unita est Verbo, distinctionem habeat, pro eo quod non est caro peccati, sed similis peccatrici. Et pro tanto dicit Augustinus quod caro Christi venerit de altitudine humanae naturae, non quod in primis parentibus sine pollutione fuerit, sed quia sic purificata est et mundata in sua assumtione quod similis fuit carni in statu innocentiae. Propter quod dicitur a Boethio de omni statu aliquid accepisse, sicut infra melius manifestabitur. Unde rationes, quae ad hanc partem inducuntur, sunt concedendae.

Ad rationes

Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium de Sapientiae 7, 25 quod nihil inquinatum in illam incurrit, dicendum quod verum est ; hoc enim intelligitur de Sapientia divina secundum divinam naturam, quae nullo modo foedatur ex aliqua creatura. Verumtamen, si etiam intelligatur secundum humanam naturam, adhuc non habet instantiam, quia caro Christi, ex quo fuit unita Verbo Dei, sancta fuit et immaculata. Sed ex hoc non sequitur quod immaculata fuisset in primis parentibus, pro eo quod, quamvis in lumbis parentum esset unibilis, erat tamen in dispositione remota.

Ad illud quod obicitur, quod maxima puritas debet esse in carne Christi, dicendum quod verum est, secundum quod competit ad reparationem humani generis. Sic autem intelligendo, non potest maior puritas cogitari quam quod de massa peccatrice formetur caro omnino immunis a peccato ; et sic factum est in carne unita Verbo, operante Spiritu Sancto. Quodsi intelligatur caro illa nunquam in se vel in parentibus fuisse obnoxia, non sic cogitatur qualiter nostrae reparationi fuerit apta ; et ideo non cogitatur qualiter et sicut debet, sed potius assignatur qualiter non debet.

Ad illud quod obicitur, quod caro Christi est medicina, dicendum quod verum est pro tempore quo medicina est ; medicina autem est pro eo tempore quo a Verbo assumta est, et sic alterius qualilatis est quam aliorum hominum. Pro eo autem tempore quo fuit ante assumtionem, non erat medicina nisi materialiter loquendo. Secundum illud tempus non oportet formaliter distingui ab alia carne, pro eo quod ex eodem principio materiali potest formari sanum et aegrum. Cibus enim eiusdem generis in sano convertitur in carnem sanam et in leproso in carnem corruptam.

Ad illud quod obicitur, quod si totus esset corruptus, iam non esset medicabilis eius morbus, dicendum quod illud argumentum dupliciter deficit. Primo, quia, etsi homo totus corruptus esset, non sequitur quod incurabilis esset, nisi illa corruptio ei inseparabiliter adhaereret. Praeterea, etsi totus homo corruptus esset quantum ad ea quae erant in se, non tamen corruptum esset totum genus humanum, quod fabricatum est ex illa hominis carne, sed illud solum quod processit secundum legem concupiscentiae. Et quoniam caro Christi in Virgine fabricata est praeter legem concupiscentiae a Spiritu Sancto sanctificante, hinc est quod caruit corruptione et rationem tenuit medicinae a sua primaria formatione.

PrevBack to TopNext