Text List

III, D. 3, P. 2, A. 2, Q. 2

III, D. 3, P. 2, A. 2, Q. 2

Utrum Christi caro fuerit in parentibus aliter quam caro aliorum hominum secundum legem propagationis.

Secundo quaeritur, utrum caro Christi fuerit in parentibus aliter quam caro aliorum hominum secundum legem propagationis.

Rationes principales

Et quod aliter, illud videtur. Auctoritate Augustini, X Super Genesim ad litteram, tractantis illud Apostoli ad Hebraeos 7, 25 : "Adhuc erat in lumbis patris". Secundum aliquem modum erat ibi Christus, quo non erat ibi Levi. Secundum rationem quippe seminaleni fuit ibi Levi, qua ratione non fuit ibi caro Christi.

Item, hoc ipsum ostenditur ratione. Mediatum principium reducitur ad immediatum ; sed Christus secundum alium modum propagandi exivit de utero Virginis quam alii filii de ventre inatrum suarum, pro eo quod non de virili semine. Si ergo mediante beata Virgine dicitur fuisse in parentibus praecedentibus, videtur quod alio modo fuerit caro eius in parentibus secundum legem propagationis quam aliorum hominum.

Item, si eodem modo fuisset caro Christi in parentibus sicut reliqui homines, ita peccasset, Adam peccante, sicut alii homines ; sed hoc falsum est : ergo etc.

Item, eo modo habet res educi in esse per quem modum habet in suo principio existere ; sed Christus non fuit genitus vel conceptus secundum legem naturae, sed potius mirabiliter, alii homines educuntur naturaliter : aliter igitur fuit caro eius quantum ad legem propagationis in lumbis parentum quam aliorum hominum.

Sed contra : Magister dicit in littera : "Caro illa, antequam Verbo fuisset unita, peccato fuit obnoxia in Maria, sicut reliqua Virginis caro". Sed caro, quae consimilis est secundum traductionem originalis, consimilis est secundum legem propagationis : ergo, si caro Christi in lumbis parentum fuit obnoxia peccato, ergo et eadem lege a primis parentibus est traducta.

Item, omne quod descendit ab Adam in Seth, descendit secundum corpulentam substantiam et secundum seminalem rationem. Ergo, si caro Christi descendit ab Adam in Seth et a Seth in alios parentes, videtur quod secundum legem propagationis fuerit in lumbis parentum eodem modo sicut caro aliorum hominum.

Item, semen, unde formatum est corpus Seth, in totis parentibus habebat rationem seminalem. Ergo nihil inde futurum erat quod non esset ibi et secundum corpulentam substantiam et rationem seminalem ; sed, si caro Christi exinde facta est, videtur quod ibi fuerit ad modum alterius carnis humanae.

Item, tota caro Virginis fuit in lumbis parentum secundum legem propagationis, sicut caro aliorum hominum ; sed caro Christi fuit ex aliqua parte carnis Virginis : ergo secundum legem propagationis sic fuit in lumbis parentum sicut caro totius humani generris.

Conclusio

Caro Christi secundum legem propagationis aliter fuit in parentibus, quam caro aliorum hominum

Respondeo : Dicendum quod dupliciter est loqui de carne Christi : aut quantum ad materiam, unde sumta est aut quantum ad formam, secundum quam animae Christi coniuncta est et a Verbo in unitatem personae assumta. Si loquamur de carne Christi secundum materiam, hoc est de eo unde facta est caro Christi, sic conceditur quod peccato fuerit obnoxia, quia ante conceptionem Christi tota massa humani generis corrupta erat, sicut in praecedenti problemate monstratum est. Si autem loquamur de carne Christi secundum formam, sic dicendum est nunquam peccato fuisse obnoxiam, quia nunquam habuit illam formam quin esset munda et immaculata.

Secundum autem quod caro dicitur dupliciter, sic et de propagatione dupliciter contingit loqui : aut ratione sui materialis aut ratione formalis. Si ratione materialis, sic propagata fuit ab Adam usque ad Virginem in tota illa genealogia, et tota illa propagatio fuit secundum legem naturae et concupiscentiae. Si quantum ad esse actuale et formate, sic concepta fuit a Virgine praeter legem communem naturae et concupiscentiae.

Et sic patet quod uno modo dicendi concedi potest quod caro Christi, materialiter loquendo, sic fuit in lumbis parentum secundum propagationem sicut caro aliorum hominum. Sed quoniam caro, quantum est de ratione sui nominis, non nominat materiam ipsam tantum, sed materiam sub tali forma et propagatio et lex propagationis, additum ei quod est caro Christi, respicit eius eductionem secundum esse actuale, hinc est quod haec est impropria caro Christi fuit peccato obnoxia ; et haec caro Chrisi fuit ex parentibus seminaliter traducta ; et haec similiter caro Christi fuit in parentibus decimata, pro eo quod in omnibus, quantum est de vi sermonis, praedicatum attribuitur subiecto, non ratione materiae tantum, sed ratione materiae sub tati forma. Caro enim est terminus substantialis ; et ideo, quamvis supponat pro verbo de praeterito, oportet ad idem tempus referri formam praedicati cum subiecto. Et ideo omnes praedictae locutiones tamquam falsae et impropriae sunt negandae, nisi proferantur cum determinatione, scilicet ratione materialis principii. Si autem alicubi absolute proferantur, sunt exponendae. Nota tamen quod haec est impropria caro Christi fuit peccato obnoxia ; sed haec magis impropria caro Christi fuit seminaliter traducta ; haec autem adhuc magis impropria et falsa caro Christi fuit decimata secundum quod magis ac magis in praedictis locutionibus caro accipitur ratione formae.

Concedendum est igitur quod aliter fuit caro Christi secundum legem propagationis in parentibus quam aliorum hominum. Nam caro aliorum hominum ortum habuit a parentibus secundum seminalem rationem et secundum legem concupiscentiae. lllud autem dicitur procedere secundum rationem seminalem, quod quidem exit in esse secundum virtutem et operationem naturae, sicut sunt illa in quorum productione natura non solum se habet per modum obedientis et suscipientis, immo etiam per modum naturae agentis et dantis speciem, sive completionem ; et hoc importat hoc quod dico seminalis ratio, proprie loquendo, sicut ostensum fuit in secundo libro, quamvis contingat extensiori modo uti praedicto vocabulo. Illud autem intelligitur traduci secundum legem concupiscentiae, in cuius procreatione concurrit foeditas delectationis carnis ex parte viri generantis et mulieris concipientis. Neutrum horum fuit in generatione Christi. Nam conceptio eius mirabilis fuit et supra virtutem naturae ; non enim fuit ex virili semine, pro eo quod caro eius concepta fuit ex sola muliere. Fuit etiam praeter legem concupiscentiae, quia non intervenit delectatio ex commixtione sexus ; conceptus enim fuit ex castissimis Virginis visceribus. Ideo concedendae sunt rationes quae ad hanc partem inducuntur.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur de auctoritate Magistri, dicendum quod locutio ista est impropria, videlicet quod peccato fuerit obnoxia, et intelligendum est materialiter ; et hoc Magister insinuat, cum dicit quod peccato fuerit obnoxia ; non simpliciter, sed in Maria, in qua materialiter erat. Unde non est simpliciter concedenda, sed exponenda tamquam impropria ; et ex impropriis secundum earum improprietatem acceptis non licet arguere, sicut manifestum est ; et ideo ratio non valet.

Ad illud quod obicitur, quod quidquid descendit ab Adam in Seth, descendit secundum seminalem rationem, dicendum quod seminalis ratio non dicit quid absolutum, sed quid respectivum ; dicit enim respectum eius quod propagatur ad illud de quo producitur. Cum ergo dicit quod quidquid descendit ab Adam in Seth, descendit secundum seminalem rationem dicendum quod verum est per comparationem ad Seth et ad hos qui producendi erant secundum propagationem naturae, respectu quorum omnium semen decisum a lumbis Adae habuit virtutem sufficientem ad rationem seminalem. Respectu autem Christi non habet veritatem, pro eo quod totum illud, quod secundum legem naturae ex illo semine producendum erat, respectu carnis Christi se habebat in ratione possibilis et materialis, quia non poterat reduci ad actum completum nisi per virtutem Spiritus Sancti. Cum ergo dicit quod quidquid fuit in Seth, fuit secundum seminalem rationem, verum est, si comparetur ad Adam ; sed, si comparetur ad Christum, non habet veritatem.

Ad illud quod obicitur, quod totum semen decisum ab Adam habuit seminalem rationem, dicendum quod verum est respectu eorum qui producendi erant secundum legem naturae ; respectu Christi non habet veritatem. Quamvis enim in aliquo semine sit ratio seminalis secundum quamlibet eius partem, saltem formalem, ut ex eo aliquid possit fieri, tamen, si Deus aliquid faciat ex illo semine, ad quod non habebat ordinationem secundum naturam, dicitur fuisse in illo semine secundum corpulentam substantiam, non secundum rationem seminalem, quia semen illud, respectu illius quod Deus educit, non habet vim sufficienter activam, sed passivam, secundum quam submiiiistrat corporalem substantiam, esto etiam quod illa seminalis ratio cooperaretur ad subministrationem materiae illius rei faciendae : ut si plantaretur unum semen parvum, ita quod de illo produceretur arbor magna, cuius magnitude materi esset ad productionem magni corporis alterius speciei. Sic et in proposito intelligendum est, cum dicitur Christum fuisse in lumbis parentum secundum corpulentam substantiam, non secundum seminalem rationem, non quia substantia Christi corporis ibi tota fuerit, sed quia erat aliquanta materia, quae per vim seminalem poterat augmentari et crescere, apposito sibi alimento, ita ut corpora omnium hominum inde possent fabricari ; et per illam vim sunt corpora omnium hominum fabricata, excepto solo corpore Christi, quod fabricatum fuit per virtutem supernam, sicut melius manifestabitur infra. Et sic patet pro quanto Christus dicitur fuisse in Adam secundum corpulentam substantiam ; et quod non sequitur, si fuit in semine Adae, quod fuerit in illo secundum seminalem rationem. Ad haec autem intelligenda valent illa quae determinata sunt secundo libro, distinctione trigesima.

Ad illud quod obicitur, quod tota caro beatae Virginis fuit ibi secundum seininalem rationem sicut caro aliorum hominum, dicendum quod in illo argumento est sophisma seeundum accidens, sicut dictum fuit supra de decimatione.

PrevBack to TopNext