III, D. 36, Divisio Textus
III, D. 36, Divisio Textus
Pars ista, in qua Magister agit de habitibus gratuitis, secundum quos habemus conformari Christo, divisa fuit in partes duas. In quarum prima agit de his quantum ad distinctionem. In secunda vero quantum ad connexionem.
Prima parte terminata, hic incipit secunda. Intendit igitur Magister principaliter in hac particula agere de habituum gratuitorum connexione. Et quoniam ad connexionem sequitur aequalitas in merito, et aequalitas cum connexione ortum habet ex uno principio, ex hoc videlicet quod virtutes omnes ligantur et informantur a caritate et ad ipsam reducuntur sicut ad radicem, ideo pars ista habet tres particulas. In quarum prima determinat Magister de virtutum connexione. In secunda vero de aequalitate, ibi : Utrum vero pariter quis omnes possideat virtutes etc. In tertia vero omnia opera praeceptorum et virtutum docet reducere ad caritatem, ibi : Cum duo sint praecepta caritatis etc.
Prima pars dividitur in duas partes. In quarum prima movet quaestionem et determinat veritatem. In secunda vero veritas determinatae reddit causam et rationem, ibi : Quod quidem probabile est etc.
Similiter secunda pars, in qua determinat de virtutum aequalitate, duas habet. In quarum prima determinat istam quaestionem secundum opinionem alienam. In secunda secundum opinionem propriam et magis veram, ibi : Alii vero verius dicunt omnes virtutes etc.
Similiter tertia pars duas habet. In quarum prima movet quaestionem et determinat qualiter omnia praecepta reducuntur ad duo praecepta caritatis. In secunda vero concludit quod ipsa caritas est summa et plenitudo totius totalis Legis, ibi : Omnium igitur haec summa est etc. Ex quo haberi potest quod caritas omnium virtutum est finis et forma ; et ex hac causa connexio est inter ceteras virtutes gratuitas.
On this page