Text List

III, D. 35, Dubia

III, D. 35, Dubia

Dub. I.

In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit quod sapientia est rerum humanarum divinarumque scientia ; quoniam, sicut dicit Philosophus, scientiae secantur in res, hoc est, dividuntur secundum diversitatem subiectorum ; sed res dininae et humanae, creatae et increatae summ diversitate differunt : ergo nulla scientia, nulla sapientia simul potest esse de utrisque. Item, res humanae in comparatione rerum divinarum quasi nihil sunt, sicut nec finitum est alimodo comparabile infinito. Ergo sicut punctus nihil addit supra lineam, sic cognitio rerum humanarum nihil addit supra cognitionem rerum divinarum. Ergo videtur quod cognitio rerum humanarum. non sit de integritate ipsius sapientiae : non ergo debet poni in eius definitione.

Respondeo : Dicendum quod sapientiae nomen, secundum quod accipitur pro cognitione, dupliciter consuevit accipi a philosophis, sicut et nomen iustitiae dupliciter accipitur. Est enim iustitia specialis et iustitia generalis. lustitia specialis est virtus cardinalis, distincta ab aliis ; iustitia vero generalis complectitur generaliter omnes virtutes. Sic et sapientia proprie dicta dicitur cognitio causarum altissimarum, sapientia vero communiter dicta comprehendit et includit cognitionem omnium. Et hoc modo dicit Philosophus quod sapiens de qualibet re, sicut est, inquirit cognoscere rationem ; et hoc modo sapientia includit in se diversas scientias et non solum illas quae sunt de creaturis, verum etiam illas quae sunt de Creatore et creaturis. Et quoniam nomine hominis potest intelligi omnis creatura, cum ipse cum omnibus communicet, sicut dicit Gregorius, hinc est quod definiens sapientiam dicit ipsam esse scientiam rerum divinarum et humanarum, id est ceterarum rerum creatarum in quibus manifestatur summa sapientia Dei. Et per hoc patet explicatio notificationis et dissolutio primae obiectionis.

Ad illud vero quod obicitur, quod scientia rerum humanarum nihil addit supra cognitionem rerum divinarum, dicendum quod, licet res divinae excedant humanas in infinitum, quia illae sunt infinitae et istae finitae, cogpitio tamen non excedit cognitionem in infinitum, pro eo quod utraque cognitio est finita, sive qua cognoscimus divina sive qua cognoscimus humana. Non enim cognocimus divina secundum imam immensitatem ; nec, quamdiu sumus in via, attingimus ad conspiciendam ipsam Veritatem in se ; et ideo necesse est eam in suis effectibus cognoscere. Et propterea cognitio rerum humanarum magna pars est nostrae notitiae, quamdiu sumus in statu viae ; et pro tanto ponitur in definitione sapientiae.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Huic scientiae illud tantum tribuo, quo fides saluberrima gignitur, nutritur, defenditur et roboratur. Videtur enim falsum dicere, quoniam, cum dicit fidem generari ex scientia, aut intelligit quantum ad habitum aut quantum ad actum. Quantum ad habitum non habet veritatem, quia habitus fidei non generatur ex habitu scientiae. Quantum ad actum non, quia actus fidei praecedit actum scientiae. Ergo nullo modo habet veritatem. Item, scientia versatur circa temporalia ; fides autem est de aeternis : ergo videtur quod donum scientiae nihil faciat ad ipsam fidem.

Iuxta hoc etiam quaeritur de diversitate illorum quatuor actuum, quos enumerat.

Respondeo : Dicendum quod, licet fides habeat ipsam summam Veritatem pro principali obiecto, cui credit et assentit, illud tamen quod credit videt per speculum creaturae ; et propterea, etsi speculum creaturae non sit eius principale obiectum, cognitio tamen aeternorum in subiecta creatura et mundanae creaturae et intelligentia Scripturae plurimum confert ad ipsius fidei promotionem sive in alio sive in se. In se quidem quantum ad profectum ; in aliis autum non solum quantum ad profectum, sed etiam quantum ad inchoationem ; homo enim magnae scientiae et litteraturae facilius persuadet et melius instruit venientes ad fidem quam ignorans, sicut de beato Paulo manifestum est. Unde, quia scientia ista valet ad fidei introductionem et introductae provectionem et provectae defensionem et defensae confirmationem, hinc est quod quatuor actus assignat ei Augustinus respectu ipsius fidei, dicens quod per donum scientiae fides saluberrima gignitur, nutritur, defenditur et roboratur, ita quod primus actus respicit incipientes, duo intermedii proficientes secundum progressum in bono et pugnam contra malum, quartus et ultimus iam perfectos.

Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod scientia non generat fidem nec quantum. ad habitum nec quantum ad actum, dicendum quod immo ; sed generari aliquem habitum ab alio potest intelligi dtipliciter : vel respectu eiusdem subiecti vel respectu alterius ; et respectu alterius dupliciter : vel effective vel dispositive. Cum ergo dicitur quod scientia generat fidem, hoc non intelligitur respectu eiusdem subiecti, sed respedu alterius ; nec intelligitur effective, sed tantum dispositive. Ad illud quod obicitur, quod fides est de aeternis, scientia de temporalibus, dicendum quod illud non cogit, quia temporalia bene manuducunt ad aeterna, quamdiu sumus in via.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Scientia est abstinere a malis. Videtur enini falsum dicere, quia diversorum donorum diversi sunt actus. Cum ergo hoc sit ipsius timoris, non videtur quod sit ipsius scientiae. Item, abstinere a malis respicit affectum ; sed scientia respicit intellectum : ergo abstinere a malis non est actus ipsius.

Iuxta hoc quaeritur : cum scientia non solum sit ad declinandum a malo, sed etiam ad faciendum bonum, propter quid magis describitur per actum delinandi a malis quam per actum exercendi in bonis ?

Respondeo : Dicendum quod, secundum quod Magister exponit infra, abstinere a malis non solum intelligitur privative : non facere malum, sed a malis abstinere, hoc est prudenter conversari in medio nationis pravae et perversae. Unde aliter et aliter abstinere a malis est ipsius timoris et ipsius timoris et ipsius scientiae. Timor enim reprimit interiora incentiva, scientia vero docet praecavete exteriora pericula et occasiones et ea quae sunt ad malum inclinantia, in quibus magna est difficultas.

Et per hoc patet responsio ad obiecta, quoniam abstinere a malis aliter est timoris ; praeterea, non est scientiae ut exsequentis, sed tantum ut dirigentis ; postremo, non est ipsius scientiae privative tantum, sed etiam positive, sicut supra fuit tactum. Ideo patent illa tria obiecta quae procedunt secundum haec.

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Aperte monstratum est in quo differant spiritus sapientiae et spiritus scientiae, cum sapientia divinis et scientia humanis attributa sit rebus videtur enim quod ista nulla sit differentia, pro eo quod eadem virtus, scilicet caritas, simul habet versari circa Deum et proximum, et similiter eadem fides : ergo nulla videtur per hoc assignari donorum differentia. Item, intelligentia, quae est donum unum, sicut dicit infra, simul est de aeternis et temporalibus : ergo videtur quod Magister sibi ipsi contradicat.

Respondeo : Dicendum quod negotiari circa temporalia et aeterna potest esse dupliciter : vel secundum rationes easdem vel secundum rationes alias et alias. Quando est secundum rationes easdem, tunc non est nisi diversitas materialis, et unus formalis habitus potest esse respectu, utrorumque. Quando vero est secundum rationes alias et alias, tunc non solummodo est diversitas materialis, immo etiam est diver sitas formalis. Et sic est in proposito reperire, sicut colligi potest ex his quae dicta sunt in praehabitarum quaestionum determinatione ; et propterea Magister differentiam satis recte assignat. Et haec de donis dicta sufficiant.

PrevBack to TopNext