Text List

III, D. 36, A. 1, Q. 1

III, D. 36, A. 1, Q. 1

Utrum ponenda sit connexio in virtutibus gratuitis.

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum sit ponere connexionem in virtutibus gratuitis.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Primo, per illud quod dicit Hieronymus, super illud Isaiae 16, 11 : "Venter meus ad Moab" etc., ibi Glossa : "Sicut cithara sonum compositum non emittit, si una chorda rupta fuerit, sic spiritus vel venter prophetae, si,una virtus defuerit, dulce melos non resonabit". Sed quando gratia est in anima et Spiritus Sanctus in corde hominis, est in ea dulce melos spirituale : ergo necesse est ibi simul omnes virtutes esse.

Item, Augustinus dicit, et habetur in IV Sententiarum, distinctione decima quinta quod "impium est a Deo dimidiam veniam sperare". Ergo pari ratione impium est sperare dimidiam gratiam : ergo sicut impossibile est unum mortale peccatum sine alio dimitti, sic videtur quod impossibile est quod una virtus sine alia nobis donetur.

Item, hoc ipsum videtur ratione. Nullus potest habere virtutem gratuitam nisi habeat gratiam ; nullus habet gratiam qui non sit templum Dei ; nullus autem potest esse templum Dei nisi sit templum eius secundum totum, quia nulla est conventio Christi ad Belial neque templo Dei cum idolis. Si ergo ad hoc quod anima consecretur in templum Dei necesse est ipsam habere omnes virtutes dirigentes et rectificantes eius potentias, videtur esse necessarium, quodsi habet unam virtutem,quod habeat ceteras.

Item, quicumque habet unicam virtutem gratuitam, necessarium est ipsum habere caritatem. ; nulla enim virtus gratuita remanet, caritate exclusa ; sed qui habet caritatem habet vinculum perfectionis et plenitudinem Legis, et per hoc potest pervenire ad salutem : si ergo nemo habet perfectionem in genere moris nec potens est ad implendum omnia mandata Legis nisi habeat universitatem virtutum, necessario videtur sequi ut qui unam virtutem gratuitam habet, nulla sibi desit.

Sed contra : primo fertur fuerit instantia in Christo et in Beatis ; Christus enim et Beati caritatem habent, et tamen in eis nec est fides nec spes, sicut ex praecedentibus apparet : ergo non est necesse ut qui habet unam virtutem gratuitam habeat omnes.

Item, fertur secundo instantia in innocentibus et coniugatis. Innocentes enim non habent virtutem poenitentiae, coniugati non habent virginitatem ; et tamen hae sunt virtutes gratuitae. Ergo non est necesse quod qui habet unam virtutem gratuitam habeat omnes.

Item, tertio fertur instantia in praescitis et reprobis, qui, cum sunt in gratia, habent aliquas virtutes, et tamen nunquam habent perseverantiam, quoniam, si illam haberent, salvarentur, sicut dicit Dominus : "Qui perseveraverit usque in finem" etc. Si ergo perseverantia virtus est, secundum quod vult Tullius et Bernardus, videtur quod non sit connexio virtutum gratuitarum.

Item, hoc ipsum ostenditur ratione. Habitus virtutum gratuitarum sunt diversi formaliter sicut diversae species eiusdem generis, ita quod ex opposito dividuntur nec unum est principium alterius ; sed quando aliquae proprietates invicem distinguuntur, ita quod una ab altera dividitur nec altera ab altera causatur, possibile est haberi unam sine reliqua : si ergo virtutes gratuitae sunt huiusmodi, videtur quod non sit necessarium eas esse coimexas.

Item, habitus virtutum per actus suos habent notificari et distingui : igitur quae est comparatio actus ad actum, eadem est comparatio habitus ad habitum ; sed non est necesse actus virtutum esse connexos, immo unus potest exerceri sine altero : ergo etc.

Item, si habitus virtutum sunt connexi, aut hoc est ratione principii aut ratione subiecti aut ratione obiecti. Si ratione principii, quia sunt a Deo, tunc, cum omnis proprietas a Deo sit, connexio esset in omnibus proprietatibus. Si ratione subiecti, quia sunt in eodem, ergo, cum omnes scientiae sint in eadem anima, qui haberet unam scientiam, haberet ceteras ; quod manifeste falsum est. Si ratione obiecti, contra : penes obiecta distinguuntur : ergo penes illa non connectuntur, cum idem non sit principium distinctionis et connexionis.

Conclusio

Necesse est, lubentem gratiam habere omnes virtutes, quae sunt perfectae, vel aliquid eis correspondens.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod de virtutibus gratuitis contingit loqui tripliciter, videlicet quantum ad habitum substratum et quantum ad statum superadditum quantum ad defectum imperfectionis annexum.

Si loquamur de virtutibus sub ratione imperfectionis annexae, non est necesse esse connexionem simpliciter, pro eo quod non est necesse hominem habentem gratiam habere imperfectionem adiunctam. Similiter, si loquamur de virtutibus quantum ad statum superadditum qui non est de necessitate virtutis, sicut est reperire in continentia virginali et viduali, sic adhuc non est necesse virtutes esse connexas. Si vero loquamur de virtutibus quantum ad habitus substratos, tunc distinguendum est, quia aut illi habitus habent necessario annexam imperfectionem aut non. Si habent necessario annexam imperfectionem, sicut habet habitus fidei et spei, sic non sunt necesario connexi aliis virtutibus nisi pro eo tempore quo quis est in statu viae. Quodsi non habent necessario aunexam imperfectionem, tunc connexionem habent simpliciter sive in statu viae sive in statu patriae. Unde secundum omnem statum verum est quod necesse est habentem gratiam habere omnes virtutes quae sunt perfectae vel aliquid eis cotrespondens, sicut loco fidei in patria habebimus visionem et loco spei perfectam tentionem.

Ratio autem huius connexionis sumi potest quadrupliciter secundum quadruplex genus causae : primum quidem ex parte causae materialis, quae scilicet est nostra necessitas ; secundo ex parte causae efficientis, quae est Dei largitas ; tertio ex parte causae formalis, quae est virtutum conformitas ; quarto ex parte causae finalis, quae praemii dignitas. Causa enim materialis virtutum assignari potest non ex qua, sed in qua. Et haec quidem est ration.alis anima secundum suas potentias, secundum quas ipsa anima potest obliquari et dirigi. Et quoniam illae potentiae animae non possunt per unum habitum virtutis rectificari, sed per diversos, necesse est ad hoc quod anima perficiatur in esse gratuito et fiat Deo placita et iusta, quod ipsa secundum diversos virtutis habitus rectificetur in se et in qualibet eius potentia. Ideo propter necessitatem ex parte susceptibilis necesse est virtutes gratuitas esse connexas. Causa vero virtutum efficiens est divina liberalitas, cuius est nullo modo deficere in necessariis, sed omnia administrare affluenter et abunde. Unde sicut divina liberalitas perficiens rem in esse primo dat ei totum per quod possit in esse conservari, ita perficiens eam in esse secundo dat illi integram perfectionem per quam et in illo esse manere possit et singulis vitiis obviare. Ideo conveniens est divinae largitati, cum gratificat dominem, diversitatem virtutum, in quibus consistit rectitudo vitae, eidem tribuere.

Causa autem formalis ipsarum virtutum gratuitarum est ipsa Dei gratia, quae virtutes ceteras quantum ad habitus sibi substratos perficit et informat, et hoc per suam praesidentiam et influentiam, per quam anima.m facit gratam et quantum ad se et quantum ad eius potentias. Unde, quia illa gratia conformiter se habet ad omnes virtutes, ex quo ipsa : habetur, aut quaelibet virtus habetur aut nulla ; et ideo necesse est virtutes esse connexas.

Causa autem finalis virtutum est ipsa gloria, quae veniens in animam undique et plene perficit eam ; et ideo necesse est quod per gratiam undique disponatur. Nisi enim praecedat suffidens dispositio, non inducitur perfectio. Necesse est ergo necessitate finis omnes potentias animae perfici per virtutes gratuitas, ut idoneae sint et dispositae ad susceptionem gloriae. Et sic patet quod ratio connexionis virtutum gratuitarum sumitur ex quadruplici genere causae ; unde et rationes hoc probantes sunt concedendae.

Ad Rationes

Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium de Christo et Beatis, in quibus non est reperire virtutem spei nec fidei, iam patet responsio ex his quae dicta sunt, quoniam hae virtutes propter imperfectionem sibi annexam se non compatiuntur cum statu gloriae. Verumtamen ex hoc non infringitur connexio virtutum, pro eo quod ipsae aliis virtutibus connectuntur in statu viae ; in statu vero patriae loco ipsarum dotes eis correspondentes cum aliis virtutibus, quae ibi permanent, connexionem habent.

Ad illud quod obicitur de innocentibus et coniugatis, iam patet responsio, quoniam poenitentia et virginitas non tantum habitus virtutum nominant, sed etiam status, ratione quorum, ut praedictum est, non necessaria est connexio virtutum gratuitarum, pro eo quod in diversis statibus salvari potest essentia gratiae et virtutum.

Ad illud quod obicitur de perseverantia, quae non est in praescitis, dicendum quod perseverantia dicitur tripliciter. Uno modo dicitur perseverantia voluntas perferendi passiones sine defectione ; et sic est species fortitudinis. Alio modo dicitur perseverantia propositum perseverandi in bono usque in finem ; et sic est conditio annexa cuilibet virtuti. Tertio modo dicitur perseverantia continuatio boni usque in finem ; et hoc modo non est nomen virtutis, sed potius status consequentis ad omnes virtutes. Et primis quidem duobus modis habet connecti aliis virtutibus et reperitur in iustis praescitis ; hoc autem tertio modo in praescitis non reperitur nec necessario aliis nectitur, quia virtutis non nominat habitum, sed magis consequentem statum.

Ad illud quod obicitur, quod habitus virtutum gratuitarum sunt diversi formaliter, dicendum quod, quamvis formalier dividantur quantum ad habitus substratos, tamen, in quantum gratuiti sunt, communicant in ipsa gratia, quae est omnium virtutum gratuitarum perfectiva in esse gratuito. Et ideo ratio illa non cogit, quoniam etsi in formalibus propriis distinguantur, tamen in formali communi, ratione cuius habent esse gratuiti, uniuntur.

Ad illud quod obicitur de comparatione habituum et actuum, dicendum quod non est simile, pro eo quod egressus actuum est voluntarius et ab arbitrii libertate, introductio vero habituum in ipsam animam est a divina largitate ; voluntas autem specialiter applicatur ad unum bonum, divina vero largitas complet totum : ideo non sequitur quod, quamvis actus unius virtutis gratuitae ab altero separetur, propter hoc similiter habitus ab habitu.

Ad illud quod ultimo obicitur, unde veniat connexio habituum, iam patet responsio. Venit enim ex quadruplici genere causae, sicut praedictum est ; nec est simile de illis, in quibus instat, sicut apparet de se.

PrevBack to TopNext