III, D. 36, A. 1, Q. 2
III, D. 36, A. 1, Q. 2
Utrum dona Spiritus Sancti sint connexa.
Rationes Principales
Et quod sic, videtur. Primo, quia sicut habitus virtutum sunt gratuiti et procedunt ex munere divinae largitatis, sic et habitus donorum. Cum ergo propter unitatem gratiae informantis et munificentiam largitatis dispensantis ponatur connexio in virtutibus gratuitis, eadem ratione videtur quod ponenda est et in donis.
Item, sicut una virtus alteri adminiculatur et eam adiuvat in actu suo, sic unum donum se habet respectu alterius. Ergo qua ratione una virtus indiget altera et non potest ab ea separari, eadem ratione videtur necessarium esse unum donum connecti alteri.
Item, quicumque habet caritatem habet unde possit delectari et gustare, "quoniam suavis est Dominus" ; sed donum sapientiae consistit in gustu illius summae dulcedinis : igitur quicumque habet caritatem, habet donum spientiae. Sed donum sapientiae est supremum inter omnia dona et praesupponit omnia dona inferiora : ergo quicumque habet caritatem, habet omnia Spiritus Sancti dona : ergo videtur quod dona sint connexa.
Item, aliquis homo existens in gratia ex ipso primo munere gratiae sine alterius doni appositione potest pervenire ad salutem. Ergo videtur quod possit in usu donorum et gratia semetipsum exercere ; sed hoc non esset nisi dona essent connexa : ergo etc.
Sed contra : I ad Corinthios 12, 8, dicit Apostolus : "Alii datur per Spiritum sermo sapientiae, alii datur sermo scientiae" ; ubi diversitatem donorum dicit distribui secundum diversitatem personarum. Ergo non videtur quod necessario oporteat omnia dona in una et eadem anima esse connexa.
Item, Augustinus, in libro De sermone Domini in monte, ponit gradus inter dona, ita quod ab uno paulative fit processus ad alterum ; sed hoc non esset, si omnia infunderentur aequaliter et simul : ergo non videtur quod dona Spiritus Sancti invicem connectantur.
Item, Gregorius, in Moralibus, dicit quod "minor est sapientia, si intellectu careat". Ergo donum sapientiae potest haberi sine dono intellectus.
Item, supra. habitum fuit, distinctione proxima, et est verbum Augustini, De Trinitate, XIV, quod "dono scientiae non pollent plures fideles, quamvis polleant ipsa fide". Ergo videtur quod donum scientiae non necessario concomitetur infusionem gratiae.
Conclusio
Dona Spiritus sancti respectu originis habent connexionem, non autem ita respectu usus et perfectionis.
Respondeo : Dicendum quod de habitibus donorum gratuitorum est loqui dupliciter, videlicet quantum ad ipsorum originem et quantum ad usum consequentem. Si loquamur de ipsis quantum ad ipsorum originem, cum origo omnium habituum gratuitorum consistat quasi materialiter in natura et completive et formaliter in gratia, quando Spiritus Sancti gratia infunditur, ita sufficienter datur quod omnes habitus gratuiti ex ipsa possunt oriri, si nos velimus susceptae gratiae cooperari, non solum habitus virtutum, sed etiam habitus donorum et beatitudinum. Ideo quantum ad originem indubitanter verum est dona Spiritus Sancti habere connexionem.
Aliter est loqui de ipsis habitibus donorum quantum ad usum, secundum quem modum isti habitus reddunt potentiam facilem et expeditam ad proprios actus, qui non tantum sunt necessitatis et sufficientiae, sed etiam cuiusdam supererogationis et excellentiae. Et quantum ad hoc non est necessarium in his esse connexionem, immo vix aut nunquam usus istorum habituum reperitur perfectus in aliquo ; sicut innuit Gregorius, super illud Iob [38, 31] : "Numquid coniungere poteris micantes stellas Pleiadas" ? dicens quod usus Spiritus septiformis in solo Christo fuit perfecte. Usus enim donorum ponit hominem in statu perfectionis, sed origo non necessario ponit in statu perfectionis, sed in statu inchoationis. Unde sicut puer parvulus, sicut dicit Augustinus, habet in ratione quidquid postmodum habiturus est in mole, licet magnitudinem malis nondum habeat in actu, sic concedi potest quod habitus donorum non necessario connectuntur quantum ad usum et ipsorum esse completum, secundum quod potentias facilitant et ad acttis excellentes expediunt. Tamen in infusione gratiae habentur radicaIiter et virtualiter et implicite, sicut ostendunt rationes ad primam partem inductae.
Ad Rationes
Attamen illud quod obicit de similitudine virtutum et donorum non valet. Habitus enim virtutum, pro eo quod necessitatis sunt, etiam quantum ad suos usus in his qui libero arbitrio iam utuntur, simpliciter habent ad invicem connecti, non solum ratione suae originis, sed etiam ratione usus consequentis. Nemo enim potest esse in gratia nisi credat, speret et amet, et sic de aliis viitutibus. Non sic autem est de usibus donorum et beatitudinum sin.e quibus plures salvantur. Multi enim sunt qui fideliter credunt et tamen illud quod credunt nunquam intellectu comprehendunt. Similiter est de usu ipsarum beatitudinum. Et ideo, si aliquo modo sit connexio in habitibus beatitudinum et donorum, non tamen tanta est, quanta est in habitibus virtutum. Est tamen ibi aliqua, sicut illae rationes ostendunt.
Ad illa vero quae obiciuntur in contrarium, satis facilis est responsio per ea quae dicta. sunt. Nam quod primo obicitur de auctoritate Apostoli, quod alii datur Spiritum sermo sapientiae etc., procedit de donis gratiae gratis datae, non autem de donis gratiae gratum facientis ; vel certe, si intelligit de ipsis donis, hoc dicit quantum ad usum, non quantum ad ipsorum habituum radicem sive principium.
Ad illud quod obicitur de auctoritate Augustini, similiter patet responsio. Augustinus enim assignat gradus inter dona quantum ad eorum usus, quia non potest quis assuefieri in usu doni superioris nisi primo assuefiat in usu doni inferioris qui non est tantae sublimitatis.
Ad illud quod obicitur de auctoritate Gregorii, quod minor est sapientia, si intellectu careat, similiter respondendum est hoc Gregorium intellexisse de usu doni intellectus, quo neglecto, si quis se protendat ad usum doni sapientiae, non ita proficif, sicut proficeret, si ordinato gradu procederet.
Ad illud quod obicitur de auctoritate Augustini, habita in distinctione praemissa, dicendum quod Augustinus intelligit de usu doni scientiae ; et hoc manifestum est ex ipsa auctoritate. Dicit enim quod multi pollent fide qui non poilent scientia. Nemo enim pollet in aliquo habitu nisi habeat ipsum in sua completione, per quam facile sit ipsum habitum manifestari in opere.
Ad illud quod obicitur, quod dona expediunt et quod similiter ordinant ad ea quae sunt supererogationis et excellentiae, respondendum, sicut prius tactum est, quod hoc intelligitur de donis quando habentur in usu, non solum in munere, sive quando habentur quantum ad assuefactionem et facilitatem in opere, non quando habentur quantum ad causalitatem in sua origine : uno modo habentur in ipsius gratiae infusione, alio modo habentur per bonorum operum et orationum sive precum multiplicationem, secundum illud quod dicitur in Glossa, Matthaei 6, 9 : Quia per haec dona nos ab imis ad summa consurgimus, septem beatitudines, quae per eadem dona quaeruntur, de imis gradatim ad summa perveniunt. In precibus ergo est ut impetremus dona, in donis ut operemur mandata, de operatione beatitudines consequuntur. Haec autem intelligenda sunt quantum ad usum, sicut prius fuit explanatum.