Text List

III, D. 37, A. 1, Q. 3

III, D. 37, A. 1, Q. 3

Utrum obligatio mandatorum Decalogi attendatur secundum legem naturae an secundum legem scriptam.

Tertio quaeritur, utrum obligatio mandatorum Decalogi attendatur secundum legem naturae an secundum legem scriptam.

Rationes Principales

Et quod secundum legem naturae, videtur. Illud enim est naturale quod est commune apud omnes ; sed ad mandata Decalogi obligantur omnes : ergo obligatio illa est secundum legem naturae.

Item obligatio, quae se extendit ad omne tempus, attenditur secundum illam legem cuius dictamen currit in omni teinpore ; sed obligatio mandatorum Decalogi manet in statu legis naturae et legis scriptae et legis gratiae : ergo obligatio illorum mandatorum attenditur secundum legem naturae.

Item, mandata quae obligant hominem, circumscripta Scriptura et gratia, habet obligare secundum legem naturae ; sed talia sunt mandata Decalogi : sunt enim de dictamine rationis rectae, circumscripta lege Moysi et lege Evangelii : ergo etc.

Item, quaedam sunt prohibita, quia mala, quaedam mala, quia prohibita ; similiter quaedam sunt bona, quia sunt in praecepto, quaedam vero ideo sunt in praecepto, quia bona sunt ; ea autem . quae in Decalogo prohibentur vel praecipiuntur de se sunt mala vel bona, secundum quod dictat ratio recta, sicut Deum esse colendum et parentes honorandos, hoc utique bonum est de se ; falsum testimonium et homicidium, hoc utique de se malum est ; sed talia spectant ad legem inditam : igitur obligatio mandatorum Decalogi attenditur. secundum vinculum legis naturalis.

Sed contra : Exodi 20, 18 legitur quod primo mandata ista fuerunt de caelo audita ; et postea subiungitur quo modo fuerunt in tabulis scripta. Si ergo ibi tradebatur lex scripta, vieltur quod obligatio mandatorum Decalogi secundum legem scriptam principaliter habeat attendi.

Item, ad Romanos 7, 7 : "Concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret : Non concupisces", Glossa : "Concupiscentiam nesciebam esse peccatum" ; sed mandatum, quod obligat secundum legem naturae, manifestum est homini etiam sine lege scripta : ergo mandatum illud non concupisces etc. non spectat ad legem naturae, sed potius ad legem scdptani.

Item, quod est de dictamine legis naturae spectat ad statum innocentiae ; sed distinctio mandatorum Decalogi ad statum innocentiae non spectat, quia in statu illo locum non habebat homicidium nec furtum nec adulterium : ergo videtur quod obligatio mandatotum Decalogi non sequatur instinctum legis naturalis.

Item, quae sunt secundum dictamen legis naturae non solummodo se extendunt ad statum viae, verum etiam ad statum patriae ; sed obligatio ista mandatorum Decalogi ad statum patriae non se extendit, quia ibi nec furtum potest esse, ubi nihil est proprium, nec concupiscentia, ubi nullum potest esse vitium : ergo videtur quod obligatio huiusmodi mandatorum non sequatur legis naturalis instinctum.

Iuxta hoc quaeritur : si obligatio mandatorum necalogi sequitur legem naturae, unde hoc est quod magis fuerunt mandata illa scripta in tabulis lapideis quam alia mandata Legis ?

Item, quaeritur : propter quid Dominos immediate ipsi populo decem verba Legis proposuit, sicut. legitur Exodi 20, 1, magis quam alia mandata, iudicialia scilicet et caerimonialia, quae mediante Moyse pervenerunt ad populi notitiam ?

Conclusio

Obligatio mandatorum Decalogi radicaliter sequitur legem naturae, sed quantum ad explicationem et distinctionem sequitur legem scriptam.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod est loqui de obligatione mandatorum Decalogi tripliciter, secundum quod et de ipsa sufficientia fidei. Secundum enim quod articulas fidei contingit credere tripliciter, videlicet implicite et explicite et quosdam implicite et quosdam explicite, sic et de praeceptis Decalogi intelligendum est.

Et secundum istum triplieem modum obligatio mandatorum Decalogi respicit triplicem statum, videlicet statum naturae institutae et statum naturae lapsae et statum legis scriptae, ita quod statum legis scriptae respicit simpliciter explicite, ubi lucide vel distincte illa decem mandata a Deo fuerunt pronuntiata et scripta. Statum vero naturae lapsae respicit obligatio mandatorum Decalogi implicite secundum duo praecepta iuris naturalis, quae natura semper dictabat, videlicet quod faceret alii quod sibi vellet fieri et non faceret alii quod sibi nollet fieri. Statum autem naturae institutae respiciebat quodam modo implicite, quodam modo explicite. Quaedam enim sunt praecepta ordinantia ad Deum, quaedam vero ordinantia. ad proximum. Ad praecepta namque illa quae ordinant ad Deum, explicite obligabatur homo in statu naturae institutae, ubi idoneus erat et dispositus ad colendum Deum integre et perfecte. Ad mandata vero quae ordinant ad, proximum, obligabatur implicite, pro eo quod necessitas explicandi mandata illa ortum habet ex multiplici deordinatione, quae subsecuta est ex prima transgressione. Et illud colligi potest ex eo quod dicitur Ecclesiastici 17, 6-13, loquens de hominis conditione : Sensu implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis, posuit oculos ipsorum super corda ipsorum etc., usque ibi : Attendite ab omni iniquo, et mandavit illis unicuique de proximo suo ; ubi colligitur explicita obligatio hominis respectu cultu divini et implicita respectu vitandae laesionis ipsius proximi.

Secundum hoc igitur patet quod obligatio mandatorum Decalogi radicaliter sequitur legem naturae, sed quantum ad explicationem sequitur legem Scripturae. Explicatio enim plenaria mandatorum Decalogi opportuna fuit secundum statum peccati propter obscurationem luminis rationis et propter obliquationem voluntatis. Quia enim voluntas corrupta prompta erat ad multiplicem deordinationem, oportebat eam religari per multiplicia mandata. Rursus, quoniam scriptura cordis interior propter peccatum erat obnubilata, et homo, qui fuerat spirituali mente praeditus, effectus erat sensibilis et carnalis, opportunum erat, ut exterius legeret et audiret per sensus corporis ea, per quae posset in rectitudinem iustitiae regulari. Et ideo explicatio et distinctio mandatorum Decalogi spectabat ad legem scriptam, quamvis obligatio spectaret ad legem inditam, sicut rationes ad primam partem inductae ostendunt, quae concedi possunt, quoniam verum concludunt.

Ad Rationes

Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod verba Decalogi audita fuerunt in datione Legis, iam patet responsio, quia hoc non erat propter introducendam novam obligationem, sed potius propter ipsius obligationis explicationem, quae quidem necessaria erat propter peccati obnubilationem.

Ad illud vero quod obicitur de auctoritate Apostoli, quod concupiscentiam nesciebat esse peccatum, potest dici quod loquitur in persona hominis carnalis ; aut certe hoc dicit quia, etsi aliquo modo nosset per legem naturae in generali, non tamen in speciali cognoscebat nisi per legem scriptam ; unde ipsemet ibidem dicit quod per Legem est cognitio peccati. Propterea ex verbo illo non habetur quod obligatio huiusmodi mandatorum ortum habeat a lege scripta, sed solum quod ipsius obligationis explicatio in lege illa sit facta.

Ad illud quod obcitur, quod ea, quae sunt de dictamine legis naturae, conveniunt statui innocentiae, dicendum quod verum non est de his quae sunt de dictamine legis naturae in speciali ; quae autem sunt de dictamine legis naturae in generali et implicite illi statui habent convenire ; et hoc modo ad illum statum spectabant mandata secundae tabulae.

Ad illud quod obicitur, quod ea quae sunt de dictamine legis naturae manent in statu gloriae, responderi potest dupliciter. Primum quidem, quia, sicut dicitur de virtutibus quod manent in patria secundum excellentiores et nobiliores usus et actus, sic concedi potest quod adimpletio mandatorum Decalogi salva erit in patria, multo tamen nobiliori et excellentiori modo quam sit in via, secundum quod ibi excellentiori modo ordinabitur et ad Deum et ad proximum et secundum quod voluntas excellentiori modo erit ad bonum ordinata et a malo remota. Aliter etiam posset dici, sicut tactum est prius, ut fiat vis in his quae natura dictat generaliter et in his quae dictat specialiter, sive implicite et explicite ; et rursus, in his quae natura dictat explicite vel dictat secundum omnem statum naturae vel secundum statum naturae lapsae ; et quod est de dictamine legis naturae simpliciter et explicite, illud manebit in statu gloriae. Explicatio autem et distinctio mandatorum Decalogi respicit statum naturae lapsae et instructionem legis scriptae

Ad illud vero quod quaeritur, quare magis ista decem verba scripta fuerint in tabulis lapideis quam alia, cum minus spectarent ad legem scriptam, dicendum quod hoc fuit quoniam in ipsis maxime consistebat regula iustitiae et alia habebant reduci ad haec ; et ipsa quidem stabilia erant nec evacuari habebant per Legem supervenientem : ideo in tabulis lapideis scripta fuerunt, ut ostenderetur eorum praerogativa quantum ad dignitatem et quantum ad stabilitatem.

Ad illud quod quaeritur, quare magis data sunt ipsi populo a Deo immediate mandata Decalogi quam iudicialia et caerimonialia, dicendum quod hoc fuit quia, cum mandata Decalogi essent de dictamine legis naturae, modica indigebant expositione ; unde simplices statim potuerunt illa capere. Caerimonialia vero et iudicialia indigebant maiori instructione ; unde illorum cognitio principalius spectabat ad iudices et sacerdotes ; ideo non sic fuerunt data populo immediate, sed mediante legislatore.

PrevBack to TopNext