Text List

III, D. 37, A. 1, Q. 2

III, D. 37, A. 1, Q. 2

Utrum praecepta Decalogi obligent ad opera formata.

Secundo quaeritur, utrum praecepta Decalogi obligent ad opera formata.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Deuteronomii 16, 20 : "Iuste quod iustum est exsequeris". Ex hoc verbo colligitur quod Legislator non solum praecipiebat iustitiam in facto, sed etiam iustitiam in modo ; opus autem quod est iustum in facto et modo est opus formatum : ergo per mandata Legis obligatur homo ad opera formata.

Item, Matthaei 19, 11 : "Si vis ad vitam ingredi, serva mandata". Observatio igitur mandatorum Decalogi introducit ad vitam ; sed nemo introducitur ad vitam per aliqua opera, nisi fiant ex caritate, et talia sunt opera formata : cum ergo per Legem obligemur ad praecepta Decalogi observanda, videtur quod per eamdem obligemur ad opera formata.

Item, Augustinus dicit, et habetur in fine distinctionis praecedentis, quod omnia praecepta Decalogi reducuntur ad duo praecepta ; sed illa praecepta nemo implet nisi ex caritate, sicut patet de praecepto quo praecipitur : "Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo" etc. : videtur ergo similiter quod omnia mandata Decalogi teneamur implere ex caritate : ergo per Legem obligamur ad opera formata.

Item, ad opera mandatorum obligamur secundum intentionem praecipientis ; sed intentio praecipientis fuit dare illa mandata, ut per illa ei serviamtis et serviendo placeamus ; hoc autem non fit nisi per opera caritate et gratfa informata : ergo etc.

Item, informatio et deformatio sunt opposita, praeceptio et prohibitio sunt opposita ; et "si oppositum de opposito, et propositum de proposito". Cum, ergo deformatio operum sit in prohibitione, eorumdem informatio erit in praecepto.

Sed contra : Dicit Hieronymus quod anathema sit qui dicit Deum praecepisse impossibile. Cum ergo praecepta illa obligent tam iustos quam peccatores, et in potestate peccatoris non sit informare opera sua, cum illud habeat fieri per caritatem et gratiam, videtur quod ad hoc nemo obligetur per divina mandata.

Item, Augustinus dicit, et habetur in Glossa super illud Psalmi [33, 15] : "Declina a malo et fac bonum": "Declinare a malo semper vitat poenam, quamvis non semper promereatur palmam". Sed quotiescumque declinat homo a malo ex caritate, promeretur palmam : ergo non semper tenetur homo ex caritate a malo declinare. Sed declinando a malo observantur praecepta negativa : ergo non videtur quod obligent ad opera formata.

Item, aliquis filius, habens parentes et existens in peccato mortali, honorat eos ex naturali pietate, cum se offert locus et tempus et opportunitas. Constat quod iste non peccat parentes honorando, nec committendo nec omittendo : ergo mandatum illud, quo Dominus praecepit : "Honora patrem tuum et matrem tuam", non obligabat ad hoc quod opus illud ex caritate impenderetur : pari ratione nec alia mandata.

Item, opera formata non sunt nisi per gratiam ; sed nemo scit utrum gratiam Spiritus Sancti habeat : ergo nemo scit utrum eius opera sint formata vel informata. Sed nemo obligatur ad id quod non potest scire : ergo mandata Decalogi ad opera formata non obligant.

Item, quicumque obligatur ad aliquid, obligatur per consequens ad id quod est illi inseparabiliter annexum ; sed opera non possunt formari ab aliquo nisi habeatur gratia ; ergo quicumque obligatur ad opera formata, obligatur ad habendam gratiam. Cum ergo habere gratiam respiciat omne tempus indifferenter, tam tempus dormitionis quam tempus vigiliae, videtur quod homo omittat in quolibet instanti et in quolibet tempore, ac per hoc in uno die peccabit infinities. Quodsi hoc est manifeste falsum, restat quod mandata Decalogi ad opera formata non habeant obligare.

Conclusio

Praecepta Decalogi non obligant ad opus proprie formatum obligatione absoluta, si loquimur de quolibet opere singiUatim; tamen de eis in unum collectis hoc concedi poiest, et eliam loquendo de obligatione condilionali.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod hic est triplex modus dicendi.

Quibusdam enim visum est quod mandata Decalogi obligant ad opera fomata, obligatione tamen praecepti affirmativi, non praecepti, negativi. Obligatio enim praecepti negativi est semper et ad semper ; obligatio vero praecepti affirmativi, quamvis sit semper, non tamen ad semper, sed pro loco et tempore. Propter quod dixerunt quod mandata Decalogi obligant hominem ad opera formata pro eo tempore quo habet caritatem et gratiam ; tunc enim potestatem habet exeundi in opera meritoria et tenetur bene uti gratia accepta.

Alius autem modus dicendi est quod mandata Decalogi non obligant nisi ad opera bona in genere. Opera enim formata sunt supra nostram potestatem et supra cognitionis certitudinem ; et propterea ad talia opera non debemus obligari per mandata Decalogi, sed solum ad opera bona in genere. Cuius signum est quia, si aliquis existens in caritate honoret parentes ex naturali pietate, huiusmodi opere absolvitur a mandati obligatione.

Sed quoniam primus modus dicendi videtur excedere, in hoc videlicet quod ponit hominem obligari ad id de quo non potest habere certitudinem ; secundus vero modus dicendi videtur nimis parum dicere, in hoc videlicet quod ponit hominem per mandata Decalogi solummodo obligari ad ea quae potest quis implere existens in statu peccati, cum observatio mandatorum Dei sit via deveniendi ad statum gratiae et iustitiae : ideo est adhuc tertius dicendi modus, qui quasi medium tenet inter utrumque, et ad quaestionem propositam respondet per distinctionem hoc modo. Cum quaeritur, utrum mandata Decalogi obligent ad opera formata, respondendum est quod opera formata possunt dici dupliciter : uno modo per exclusionem deformitatis peccati, alio modo per positionem dignitatis meriti. Si primo modo accipiantur opera formata, sic utique ad opera formata obligant : obligant enim ad vitandum omnia peccata mortalia. Si autem dicantur alio modo opera formata, sic accipiuntur proprie, et tunc distinguendum est in ipsa obligatione : est enim obligatio absoluta et obligatio conditionalis. Obligatio absoluta est, qua quis sirilpliciter ad aliquid faciendum obligatur, ita quod, si illud non faciat, incurrit omissionis reatum ; obligatio vero conditionalis est qua quis obligatur ad aliquid faciendum, si vult pervenire ad praemium. Et haec obligatio in eo qui omittit non inducit omissionis peccatum, sed ponit implicitae conditionis defectum.

Si igitur loquamur de obligatione conditionali, mandata Decalogi obligant ad opera formata. Si quis enim vult ad vitam ingredi, necesse est ex caritate servare mandata, quae quidem caritas est meriti principium. Si autem loquamur de obligatione absoluta, tunc distinguendum est in ipsis mandatis quod dupliciter contingit de eis loqui : aut de eis in unum collectis, prout habent reduci ad duo mandata caritatis, aut de quolibet per se singillatim. Si de eis collectis in unum, cum in eis contineatur regula iustitiae secundum ordinem ad Deum et ad proximum, per quam excluditur omne peccatum, sic concedi potest quod obligant ad aliquod opus formatum vel in se, si homo habet unde possit in illud exire, vel in dispositione sive praeparatione ad illud. Tenetur enim homo sic mandata Decalogi implere, ut per ipsorum impletionem praeparet locum ipsi gratiae, qua obtenta, exeat, cum locus et tempus est, in opera meritoria, adimplendo duo caritatis praecepta. Si autem loquamur de quolibet singillatim et per se, sic accipiendo proprie opus formatum, hoc est opus meritorium et loquendo de obligatione absoluta, mandata Decalogi non obligant ad opera formata, sicut rationes ostendunt quae ad secundam partem inducuntur, et propterea concedendae sunt.

Ad illud quod obicitur in contrarium, quod Legislator praecipit non solummodo facere opus iustum, sed etiam iuste, dicendum quod modus iustitiae quidam est qui facit opus Deo placitum et meritorium ; et hic proprie reddit opus formatum. Alius autem modus iustitiae qui excludit circa actum viri iusti deordinationem intentionis, quae facit animum iniustum, et praeposterationem operis ; et hic modus est in praecepto, non primus. Ab hoc autem modo non dicitur opus formatum, nisi accipiendo large, sicut prius est in respondendo.

Ad illud quod obicitur de auctoritate Domini in Matthaeo 19, 17 : Si vis ad vitam ingredi etc., patet responsio per iam dicta, quia ex verbo illo non potest colligi quod homo obligetur ad opera meritoria facienda nisi obligatione conditionali, videlicet si vult ingredi ad vitam. Si autem de obligatione conditionali ad absolutam velit procedere, non valet ratio, immo est ibi sophisma secundum quid et simpliciter.

Ad illud quod obicitur, quod omnia mandata reducuntur ad duo praecepta caritatis, similiter patet responsio, quia praecepta duo caritatis non implentur in quocumque mandato singillatim accepto, sed ex quodam plenario intellectu et perfectione, consurgente ex omnium mandatorum aggregatione et integra observatione. Et hoc modo verum est quod mandata obligant ad opus formatum in se vel in sua dispositione. Sed ex hoc non sequitur quod ad hoc obliget quodlibet mandatum per se. Sicut enim non sequitur : decem homines trahunt navem, ergo quilibet per se trahit, quia plus possunt decem quam unus, sic et in proposito suo modo est intelligendum.

Ad illud quod obicitur, quod tenemur observare mandata secundum intentionem praecipientis, dicendum quod hoc est verum de obligatione conditionali, si volumus ingredi ad vitam. Posset tamen et aliter dici quod intentio Legislatoris non solummodo fuit ad hoc ut homo perveniret ad gloriam, sed. ut vitaret poenam ; mandata autem, si observentur quantum ad opera extra gratiam facta sufficiunt ad vitandum poenam ; et propterea non sequitur quod per mandata obligetur quis absolute ad opera meritoria.

Ad illud quod ultimo obicitur, quod deformatio est in prohibitione, ergo informatio in praecepto, dicendum quod, secundum quod informatio proprie accipitur, ratio non valet, pro eo quod informatio et deformatio non sunt opposita immediate, immo inter opus meritorium et opus peccati cadit medium bonum in genere et bonum ex circumstantia. Cum autem dicitur quod, si aliquid est in prohibitione, eius oppositum est in praecepto, hoc intelligitur de oppositis immediatis, sicut furari est prohibitum et non furari est in praecepto ; et propterea consequentia illa non habet locum in proposito.

PrevBack to TopNext