Text List

III, D. 37, A. 2, Q. 1

III, D. 37, A. 2, Q. 1

Utrum mandata Decalogi debeant esse tantum decem an plura an pauciora.

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum mandata Decalogi debeant esse tantum decem an plura an pauciora.

Rationes Principales

Et quod debeant esse pauciora, videtur : Quia ad Romanos 13, 8 dicitur : "Qui diligit proximum Legem implevit". Ergo in mandato de diIectione proximi tota Lex potest includi : videtur ergo quod mandata non debeant numero denario multiplicari, cum in paucioribus via magis.

Item, super illud ad Romanos 7, 1 : "Concupiscentiam nesciebam", Glossa : "Bona est Lex, quae, dum concupiscentiam prohibet, omnia mala prohibet". Si ergo in prohibitione concupiscentiae cetera mala prohibentur, videtur quod alia mandata superfluunt.

Item, quicumque peccat mortaliter, se ipsum occidit. Ergo, cum in occisione prohibeatur non tantum homicidium corporale, sed etiam spirituale, non tantum operis, sed etiam voluntatis, videtur quod in illa prohibitione prohibeantur omnia peccata : ergo superfluunt omnia alia mandata.

Item, differentia Legis et Evangelii est quod Lex prohibeat manum, non animum ; Evangelium autem non solum manum, sed etiam animum prohibet. Ergo videtur quod solummodo deberet prohiberi actus exterior et non quod spectaret ad actum interiorem : ergo superfluit mandatum de non concupiscendo. Si tu dicas quod prohibetur concupiscentia, quae progreditur in opus, contra hoc est, quia illa non distinguitur a peccato operis : ergo praeceptum de prohibitione illius concupiscentiae non debet connumerari praecepto de prohibitione operis exterioris.

Sed contra : Magis sumus debitores Deo quam proximo : ergo plura deberent esse mandata ordinantia ad Deum quam ordinantia ad proximum. Ergo, cum mandata ordinantia ad proximum sint septem, videtur quod mandata ordinantia ad Deum sint plura vel saltem totidem.

Item, tantum obligamur ad benefaciendum proximo, quantum obligamur ut non male faciamus ei. Cum ergo sex sint mandata, secundum quae prohibemur ne offendamus proximum, videtur quod saltem sex deberent esse, secundum quae obligaremur et ordinaremur ad benefaciendum ; et si hoc, omnia mandata essent saltem quindecim.

Item, septem sunt capitalia peccata ita magna, quantum est de natura sua, sicut peccatum avaritiae et luxuriae. Ergo sicut speciale mandatum est in quo prohibetur avaritia et in quo prohibetur luxuria, ita speciale mandatum deberet esse ad alia vitia prohibenda, ita quod aliquod esset praeceptum, in quo specialiter prohiberetur superbia, aliquod, in quo invidia, et sic de aliis. Si tu dicas quod implicite prohibentur in prohibitione concupiscentiae, obicitur contra hoc quod tres sunt radices peccatorum, secundum quod dicitur I Ioannis 2, 16 : "Concupiscentia oculorum, concupiscentia carnis et superbia vitae". Si ergo concupiscentia carnis et oculorum prohibetur explicite, videtur quod et superbia vitae deberet haber specialem prohibitionem.

Item, sicut contingit concupiscere uxorem alienam et concupiscentiam consummari in opere, sic etiam est reperire circa homicidium et falsum testimonium et circa alia mandata. Ergo sicut duo diversa sunt praecepta de concupiscentia uxoris alienae et rei alienae in opere et voluntate, sic deberent alia praecepta duplicari ; quod si verum esset, tunc essent plura quam decem. Est igitur quaestio, quare decem sint et non plura nec pauciora.

Conclusio

Convenienter assignata sunt decem praecepta Decalogi.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod sufficientia et numerus mandatorum sumitur secundum rationem ordinis ipsius iustitiae generalis, cuius est hominem ad Deum et ad proximum ordinare ; unde quaedam sunt mandata ordinantia hominem ad Deum, quaedam vero ordinantia ad proximum. Illa vero quae ordinant hominem ad Deum dicuntur esse praecepta primae tabulae ; et ista sunt tria et non plura nec pauciora. Quorum numerus et sufficientia sumi, potest tripliciter, videlicet ex parte obiecti et ex parte subiecti et ex parte actus medii.

Ex parte obiecti sic : nam, cum in Deo sint tres personae et tria appropriata et triplex genus causae, secundum quod comparatur ad creaturam, triplex est praeceptum secundum quod creatura rationalis ordinari habet ad Deum. Nam secundum rationem maiestatis, quae appropriatur Patri et convenit Deo secundum quod est causa efficiens creaturae, ordinatur per illud praeceptum : Non habebis deos alienos. Secundum rationem veritatis, quae appropriatur Filio et convenit Deo secundum quod est causa formalis exemplaris creaturae, ordinatur per illud : Non assumes nomen Dei tui in vanum. Secundum rationem bonitatis, quae appropriatur Spiritui Sancto et convenit Deo secundum quod est causa finalis, ordinatur per illud : Memento ut diem Sabbati sanctifices ; ita quod per illa tria sufficienter homo ordinetur ad Deum, ut subiaceat summae Maiestati, credat summae Veritati et adhaereat summae Bonitati. Et haec sufficientia sumpta est ex parte obiecti.

Secundo modo sumitur sufficientia ex parte subiecti ordinabilis, quod quidem est anima rationalis, in qua est triplex vis motiva, secundum quam habet in Deum ordinari, videlicet rationalis, concupiscibilis et irascibilis. Mandatum de adoratione respicit ipsam irascibilem ; mandatum vero secundum respicit ipsam rationalem ; sed mandatum tertium de sanctificatione respicit ipsam concupiscibilem, sicut intuenti satis apparet. Et haec sufficientia sumpta est ex parte subiecti.

Tertio vero modo sumitur, sufficientia ex parte actus medii. Triplex enim est actus secundum quem habet homo in Deum ordinari, videIicet actus cordis, oris et operis. Penes actum operis attenditur mandatum adorationis. Penes actum oris attenditur secundum mandatum, quo prohibetur falsa invocatio nominis divini. Secundum actum cordis attenditur tertium mandatum, in quo praecipitur sanctificatio mentis. Et sic patet sufficientia mandatorum ordinantium hominem ad Deum, quoniam sunt tria tantum et non : plura nec pauciora.

Sufficientia autem mandatorum secundae tabulae iuxta hunc modum tripliciter potest assignari, videlicet ex parte obiecti et subiecti et actus medii.

Ex parte namque conditionum ipsius obiecti sic potest sumi. In proximo enim, ad quem ordinant mandata secundae tabulae, relucet proprietas Patris et Filii et Spiritus Sancti. Secundum quod in proximo relucet proprietas Patris, sic debemus ei honorem et reverentiam ; et penes hoc attenditur illud mandatum : Honora patrem tuum etc. ; in quibus relucet proprietas summi Patris in hoc quod habent rationem principii. Secundum autem quod in proximo relucet proprietas Filii, sic debemus ei veritatem ; et sic est illud mandatum : Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. Secundum autem quod relucet in proximo proprietas Spiritus Sancti, sic debemus ei dilectionem et innocentiae puritatem. Et quoniam possumus nocere proximo sive damnificare eum multipliciter : in persona propria et in persona coniuncta et in rebus suis, et hoc dupliciter, vel actu interiori vel exteriori : ideo sunt ulterius quinque mandata. Contra nocumentum enim quod habet fieri in persona proximi est illud praeceptum : Non occides. Contra nocumentum vero quod habet fieri in persona coniuncta est illud praeceptum : Non moechaberis, secundum quod exercetur in opere. Contra nocumentum quod fit in rebus est illud : Non furtum facies. Et quia nocumentum illud duplex, videlicet in persona coniuncta et in rebus, frequentius fit in voluntate per concupiscentiam quam fiat in opere, ideo sunt alia duo mandata, in quorum uno prohibetur concupiscentia uxoris, in hoc quod dicitur : Non concupisces uxorem ; in alio prohibetur concupiscentia rerum, in hoc quod dicitur : Non concupisces rem proximi tui etc. Sic igitur patet sufficientia ex parte conditionum obiecti.

Ex parte vero subiecti secundum triplicem potentiam animae contingit etiam sufficientiam assignare hoc modo. Triplex enim est potentia animae, secundum quam contingit ad proximum ordinari, videlicet rationalis, concupiscibilis et irascibilis. Quantum autem ad potentiam irascibilem habet homo convenienter ordinari ad superiorem per reverentiam et honorem, et sic est illud : Honora patrem tuum etc. ; ad proximum vero per pacem et odii declinationem, et sic est illud : Non occides. Secundum autem rationalem virtutem ordinamur ad proximum per veritatis loquelam et testificationem, et sic est illud mandatum. : Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. Secundum vero potentiam concupiscibilem habet homo ordinari ad proximum per ipsius refrenationem. Et quoniam illa est m ultipliciter corrupta per cupiditatem et concupiscentiam, ideo prohibetur cupiditas et concupiscentia in actu exteriori per duo mandata, per hoc videlicet : Non moechaberis, et : Non furtum facies ; prohibetur etiam in actu interiori per alia duo, per hoc videlicet : Non concupisces uxorem proximi tui, non agrum nec aliquam rem. Et sic potest sumi sufficientia ex parte virium animae in mandatis secundae tabulae.

Ex parte autem actus potest sumi sic. Ordinari enim habemus ad proximum secundum innocentiam et secundum beneficentiam. Si secundum beneficentiam, sic est illud mandatum : Honora patrem tuum et matrem tuam. Si secundum innocentiam, hoc est tripliciter : aut secundum actum cordis aut oris aut operis. Si secundum actum operis, aut hoc est in prohibendo deordinationem, quae est contra ipsius esse individui, et sic est illud : Non occides. Aut contra debitam conservationem speciei, et sic est illud : Non moechaberis. Aut contra possessionem temporalis subsidii, et sic est illud : Non furtum facies. Si autem ordinemur ad proximum secundum actum oris, sic est illud mandatum : Non falsum testimonium dices. Si vero secundum actum cordis, qui quidem consistit in affectu, hoc contingit dupliciter : aut liberaliter contra cupiditatem aut honeste contra voluptatem ; et secundum hoc sunt duo mandata : unum contra voluptatis concupiscentiam, et sic est illud : Non concupisces uxorem ; aliud vero contra cupiditatem et avaritiam, et sic est illud : Non concupisces rem.

Et sic per omnem modum patet numerus et sufficientia mandatorum Decalogi, quoniam tria sunt quae ordinant hominem respectu summae Trinitatis et septem sunt quae ordinant hominem respectu totius inferioris universitatis ; ut sic non tantum sit congruentia numeri ex parte rei, sed etiam ex parte ipsius numeralis proportionis, quam rectissime contingit in denario invenire, secundum quod docet Augustinus, in libro Musicae, ubi ostendit in denario quamdam excellentem esse perfedionem, ob quam status est in numero illo et ultra in numerando non procedimus nova numeratione, sed redimus ad caput : et ideo in numero illo decebat terminari et comprehendi divina praecepta, quae sunt. via deveniendi ad perfectionem summam. Concedendum est igitur quod decem sunt mandata Decalogi, secundum quod Lex dicit, nec plura nec pauciora.

Ad Rationes

Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod qui diligit proximum Legem implevit, dicendum quod, quamvis in dilectione proximi claudantur mandata ordinantia ad proximum in quadam generalitate, nihilominus propter obnubilationem peccati opportunum erat et congruum mandata illa, per quae evitantur speciales deordinationes, explicari in speciali. Unde sicut unitas generis non excludit multitudinem specierum nec unitas finis excludit multitudinem eorum quae sunt ad finem, sic ex unitate mandati dilectionis in proximum non potest concludi quod non sit pluralitas mandatorum ad proximum ordinantium.

Ad illud quod obicitur, quod Lex prohibendo concupiscentiam prohibet omnia mala, dicendum quod cohcupiscentia sumitur generaliter et specialiter. Generaliter concupiscentia dicitur quilibet appetitus libidinosus et immoderatus ; specialiter vero dicitur esse appetitus delectabilis secundum gustum et tactum. Et primo quidem modo in prohibitione concupiscentiae dicuntur omnia mala prohiberi ; secundo autem modo tenet rationem specialis mandati et numeratur inter mandata Decalogi.

Ad illud quod obicitur, quod qui peccat mortaliter se ipsum occidit, dicendum quod in prohibitione homicidii non prohibetur deordinatio cuiuscumque vis, sed deordinatio potentiae irascibilis, quae est in actu exteriori vel ad actum exteriorem aliquo modo habet ordinari. Unde, quamvis prohibeatur ibi homicidium operis et voluntatis, non tamen prohibetur omne peccatum. Et propterea ex hoc non potest concludi superfluitas aliorum mandatorum Decalogi.

Ad illud quod obicitur, quod Lex prohibet manum et non animum, dicendum quod. hoc non dicitur quod Lex non prohibeat peccatum cordis, sed hoc dicitur, quia peccatum cordis non punit poena mortis, secundum quod peccatum operis, quod potest exterius probari ; unde per prohibitionem intelligere possumus poenae inflictionem. Et ex hoc non potest haberi quod peccatum cordis non debeat prohiberi in mandatis Decalogi.

Ad illud quod obicitur, quod deberent esse plura, quia plura debemus Deo quam homini, dicendum quod omnia quae debemus homini quodam modo debemus et solvimus Deo ; ideo plura sunt quae debentur et redduntur Deo quam proximo. Quia tamen ad Deum ordinamur secundum vitam contemplativam, ad proximum secundum vitam activam, et in vita contemplativa quaeritur unitas, in activa vero versatur multiplex rerum varietas : hinc est quod plura sunt mandata quae directe obligant ad proximum quam quae directe obligarit ad Deum. Hinc est etiam quod plura sunt peccata quibus directe peccatur in proximum quam quibtis directe peccatur in Deum.

Ad illud quod obicitur, quod tot modis contingit alicui benefacere, quot etiam modis contingit male, dicendum quod, quia corruptio concupiscentiae in nobis, quantum est de se, ad malum inclinat, ideo sumus difficiles ad bonum faciendum, quia proni sumus ad malum perpetrandum. Hinc est quod plura sunt praecepta negativa ordinantia ad proximum quam affirmativa ; plura sunt in quibus prohibetur ne fiat malum quam in quibus praecipitur ut fiat bonum.

Ad illud quod obicitur, quod ita debet prohiberi superbia et invidia sicut avaritia et luxuria, dicendum quod illa duo magis habent prohiberi explicite, quia propter improbitatem libidinis citius progrediuntur in actum exterioris operis ; nihilominus tamen et alia peccata capitalia in mandatis Decalogi habent prohiberi. Nam superbia prohibetur in adoratione Dei et in honorificatione proximi ; invidia vero et ira in fuga homicidii ; accidia in sanctificatione Sabbati ; avaritia vero in prohibitione furti ; luxuria et gula sibi coniuncta in prohibitione moechiae et adulterii, ubi prohibetur omnis illicitus coitus et immoderata delectatio carnalis. Et si obiciat, quod ita debet prohiberi in speciali superbia vitae sicut concupiscentia carnis et oculorum, dicendum quod non est simile, quoniam, sicut iam patet, non ita radix illa est progressiva in actum exteriorem secundum quod aliae.

Ad illud quod obicitur, quod ita contingit homicidium perpetrare corde et opere sicut adulterium et furtum, dicendum quod non est simile duplici ex causa : tum quia irascibilis non est adeo corrupta secundum quod concupiscibilis, quae propter suam immoderatam corruptionem dicitur corrupta et infecta et magis ad malum prona ; tum etiam quia ira ortum habet ex concupiscentia, secundum quod dicit Damascenus, quia ira est vindex laesae concupiscentiae. Et ideo, dum prohibetur concupiscentia in sua origine, quodam modo prohibetur et ira ; ideo non sic oportuit geminari mandatum quod respicit actum irascibilis sive ipsam iram, sicut mandatum quod respicit actum concupiscentiae sive ipsam concupiscentiam. Et ex hoc eodem potest haberi quare non oportuit duplicari alia mandata.

PrevBack to TopNext