Text List

III, D. 37, A. 1, Q. 3

III, D. 37, A. 1, Q. 3

De ordine mandatorum Decalogi ad invicem.

Secundo quaeritur de ordine mandatorum Decalogi.

Rationes Principales

Et videtur quod mandata Decalogi male ordinentur. Quia prius est illud quod est via ad alterum quam illud ad quod ducit ; sed mandata ordinantia ad proximum sunt via respectu mandatorum ordinantium ad Deum : ergo priori loco deberent ordinari.

Item, "quanto aliquid universalius, tanto prius" ; sed praecepta negativa sunt universalioris obligationis quam affirmativa : ergo negativa deberent praeponi affirmativis ; cuius contrarium fit in secunda tabula, quia praeceptum de honorando proximo, quod est affirmativum, praemittitur aliis.

Item, prior est actus cordis quam oris et operis : ergo mandatum illud, in quo prohibetur deordinatio circa actum cordis, debet praecedere illud in quo prohibetur deordinatio circa actum operis ; cuius contrarium reperitur in ordine mandatorum, quia illa mandata, in quibus prohibetur concupiscentia cordis, ultimo loco nominantur.

Item, prior est actus potentiae rationalis quam concupiscibilis et quam irascibilis : ergo mandatum illud in quo prohibetur deordinatio rationalis debet praecedere illud in quo prohibetur deordinatio irascibilis et concupiscibilis ; cuius contrarium. invenitur in ordine mandatorum, quia prius mandatum est de non committendo homicidium quam de non dicendo falsum testimonium.

Item, videtur quod sit ibi ordinis repugnantia inter mandata ordinantia ad Deum et mandata ordinantia ad proximum, quia inter mandata ordinantia ad Deum negativa praemittuntur et affirmativum subiungitur, illud videlicet : Memento, ut diem Sabbati sanctifices ; econtra vero est in mandatis ordinantibus ad proximum, quia affirmativum praemittitur et negativa subiunguntur.

Item, hoc videtur alia ratione, quia mandatis primae tabulae nobilissimum ponitur ultimo loco, in mandatis vero secundae ponitur primum. Si dicas quod hoc non est inconveniens, quia aliter habet homo ordinari ad Deum, aliter ad proximum, contra hoc est, quia imago debet correspondere ei cuius est imago et exemplum exemplari ; ergo ergo idem ordo, qui servatur in mandatis ordinantibus ad Deum, debet observari in mandatis ordinantibus ad proximum.

Item, in mandatis secundae tabulae praecepta respicientia actum cordis ponuntur ultimo, in mandatis vero primae tabulae est e contrario : ergo videtur quod sit ibi ordinis praeposteratio. Et huius ratio sumitur ex hoc quod dilectio proximi conformari debet dilectioni Dei : ergo eodem ordine, quo ordinantur mandata primae tabulae, debent ordinari mandata secundae.

Item, videtur quod nullus ordo sit ibi observandus, quia a quolibet ipsorum mandatorum potest quis incipere bene facere et a quolibet potest incipere peccati transgressionem. Ergo qua ratione unum debet praeponi, eadem ratione et quodlibet : ergo non videtur aliqua vis facienda esse in ordine.

Conclusio

Mandata Decalogi recte ordinata sunt.

Respondeo : Dicendum quod sicut in mandatis Decalogi consideratur numerus sufficiens, ita etiam reperitur ordo conveniens, secundum quem ordinem ipse Legislator ordinat ea convenientissime. Illius autem ordinis convenientiam dupliciter possumus advertere, videlicet secundum regulam fidei dirigentis et secundum regulam iustitiae exsequentis.

Fides autem dictat nos primo ordinari ad Deum et deinde ad proximum secundum conformitatem ad Deum. In ordine autem ad Deum primo dictat fides nos ordinari ad Patrem, exhibendo sibi debitam reverentiam ; secundo ad Filium, refugiendo eius iniuriam, ut non credamus eum esse creaturam ; tertio ad Spiritum Sanctum, praeparando sibi habitationem sanctam. Et hic est rectus ordo, quia Pater a nullo, Filius a Patre solo, Spiritus Sanctus vero procedit simul a Patre et Filio. Iuxta hunc ordinem docet ordinari ad proximum, in quantum habet conformitatem ad Deum. Unde secundum quod conformatur Patri, primo docet exhiberi sibi reverentiam. Secundum quod conformatur Filio, docet vitare eius iniuriam ; quod potest fieri quadrupliciter : per homicidium, per adulterium, per furtum et per falsum testimonium. Postremo, secundum quod homo habet conformari Spiritui Sancto, dictat fugiendam esse concupiscentiam, per quam inquinatur cordis habitaculum, et hoc quidem fit per duo mandata postrema. Et sic patet ordo ipsorum mandatorum Decalogi secundum regulam dictaminis ipsius fidei.

Alio etiam modo considerare possumus congruentiam ordinis mandatorum Decalogi, videlicet secundum exigentiam obligationis iustitiae. Et quoniam iustitia magis dictat nos obligari Deo quam proximo, ideo praemittuntur mandata ad Deum ordinantia tamquam digniora et excellentiora et magis obligantia. Rursus, quia plus est obligari ad actum operis quam ad actum oris, et ad actum oris quam ad actum cordis, hinc est quod praeceptum adorationis in opere respectu Patris est primum ; praeceptum vero confessionis in ore respectu Filii est secundum ; praeceptum vero sanctificationis in corde respectu Spiritus Sancti est tertium. Similiter, quia plus est obligari ad beneficentiam quam ad innocentiam, praeceptum illud, per quod obligamur ad benefaciendum alii, praecedit illa per quae obligamur ad non nocendum. Et iterum, quia magis obligamur vitare maius nocumentum proximi ; et magis nocumentum est in homicidio quam in adulterio, et in adulterio quam in furto, et in furto quam in falso testimonio, et in his omnibus quam in concupiscentia cordis, et in concupiscentia cordis magis respectu uxoris quam respectu rei temporalis, et hoc ordine ordinantur mandata Decalogi : hinc est quod convenientem habent ordinem secundum regulam obligationis ipius iustitiam. Concedendum est igitur quod mandata Decalogi recto ordine ordinantur, sive consideremus regulam fidei dictantis, sive regulam iustitiae exsequentis.

Ad Rationes

Ad illud vero primo obicitur in contrarium, quod via prior est quam illud ad quod ducit, dicendum quod, quamvis impletio mandatorum secundae tabulae praecedat in exsecutione perfectam impletionem mandatorum primae tabulae, in consideratione tamen et in intentione est e contrario. Ordo autem mandatorum magis attenditur penes ordinem dignitatis quam nostrae exsecutionis.

Ad illud quod obicitur, quod quanto aliqua universaliora, tanto priora, dicendum quod, etsi illud sit verum secundum aliquod genus prioritatis, nihil tamen prohibet alio genere prioritatis esse e contrario, utpote quantum ad prioritatem electionis et dignitatis. Quamvis enim flos sit prior fructu tempore et origine, fructus tamen est prior electione et dignitate. Et sic in proposito est intelligendum.

Ad illud quod obicitur, quod prior est actus cordis quam oris, dicendum similiter quod, quamvis prior sit origine actus cordis quam operis, nihil tamen prohibet hominem magis obligari ad vitandum actum operis quam cordis. Ordo autem praeceptorum magis respicit maioritatem quam prioritatem originis.

Ad illud quod obicitur, quod prior est actus rationalis quam irascibilis vel concupiscibilis, dici potest, secundum praehabitam viam, quod hoc est verum de prioritate originis. Aliter etiam potest dici quod nihil prohibet secundum aliquam appropriationem actum irascibilis praecedere, secundum quod ille actus correspondet personae Patris, quae est prima persona in Trinitate ; et secundum illam correspondentiam assignatur ordo in mandatis quae spectant ad secundam tabulam.

Ad illud quod obicitur, quod est ibi ordinis repugnantia inter mandata primae tabulae et secundae, quia inter mandata primae tabulae negativa praeponuntur affirmativo, dicendum quod hoc est falsum, quia, quamvis primum mandatum videatur esse negativum quantum ad modum, affirmativum tamen est quantum ad rem. Prohibentur enim adorari sculptilia, et in hoc clauditur quod unus solus Deus debeat adorari et coli.

Ad illud quod obicitur, quod in mandatis primae tabulae nobilissimum ponitur ultimo loco, responderi potest per interemptionem, quia non est maius Sabbatum sanctificare quam Deum adorare. Aliter etiam responderi potest quod, esto quod nobilissimum poneretur tertio loco, adhuc non est deordinatio, quia illud respondet bonitati, quae appropriatur Spiritui Sancto, cuius personam ipsa fides in Trinitate ordinat tertio loco. Non sic autem est reperire circa mandata secundae tabulae. Posset etiam dici quod maioris difficultatis est ultimum de mandatis secundae tabulae quam primum, quia maioris perfectionis est rem alienam non concupiscere quam patri benefacere. Et si tu obicias tunc, quod deberet primo ordinari, non valet, tum quia mandatum illud non respondet Patri, sed Spiritui Sancto, tum quia non est in eo tanta obligatio.

Ad illud quod obicitur quod in mandatis primae tabulae praeceptum cordis ponitur primo et praeceptum operis ultimo, respondendum est per interemptionem, quoniam, etsi mandatum de sanctificatione Sabbati respiciat operationem exteriorem, utpote opus servile, non respicit positive, sed potius negative ; actum vero cordis interiorem, qui attenditur in vacando Deo, positive respicit ; in mandato vero primo non tantum praecipitur cultus cordis interior, verum etiam adoratio exterior.

Ad illud quod obicitur, quod nullus est ibi ordo, quia a quolibet potest fieri inchoatio, dicendum quod ordo non attenditur in mandatis Decalogi secundum exsecutionem nostrae impletionis vel omissionem nostrae praevaricationis, sed secundum dictamen ipsius fidei et obligationem iustitiae, sicut praetactum est ; et ideo ratio illa non valet.

PrevBack to TopNext