Text List

III, D. 38, Divisio Textus

III, D. 38, Divisio Textus

Supra egit Magister de expositione mandatorum, in hac vero parte intendit agere de obliquitatibus quae illis mandatis opponuntur per illa prohibentur. Dividitur autem pars ista in duas. In quarum prima determinat de mendacio. In secunda de periurio, ibi : Nunc de periurio videamus.

Prima autem pars, in qua agit de mendacio, dividitur in partes tres. In quarum prima determinat de speciebus et differentiis mendacii. In secunda determinat quid sit mendacium et quid mentiri, ibi : Hic videndum est quid sit mendacium. In tertia vero determinat de his quae ad mendacium consequuntur, ibi : Illud etiam sciendum, quod in quibusdam rebus etc.

Prima pars dividitur in partes duas. In quarum prima ponit trimembrem divisionem mendacii. In secunda vero subiungit aliam divisionem octo membrorum, ibi : Sciendum est etiam, octo esse genera mendacii.

Similiter secunda pars principaIis dividitur in duas. In quarum prima determinat Magister quid sit mendacium et quid mentiri secundum. rem. In secunda vero determinat quid sit secundum vitii deformitatem, ibi : Quod vero omne mendacium sit peccatum etc.

Similiter tertia pars dividitur inditas. In quarum prima ostendit quod non omnis deceptio est aequalis periculi. In secunda vero inquirit, utrum Iacob mentitus fuerit, ibi : Solet etiam quaeri de Iacob etc.

PrevBack to TopNext