Text List

III, D. 37, Dubia

III, D. 37, Dubia

Dub. I.

In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de his quae dicuntur in explicatione primi mandati. Dicit enim Origenes quod idolum est quod nihil habet simile sui. Hoc enim videtur esse falsum, quia idolum est fabricatum ab artifice, artifex autem non fabricat nisi secundum similitudinem quam habet in anima ; sed nihil est in intellectu quod prius non fuerit in sensu : nihil autem est in sensu quod non fuerit in re extra : ergo videtur quod idolum nullum sit quod non habeat similitudinem in rebus exterioribus. Item, videtur falsum dicere in hoc quod subdit quod idolum nihil est, quia nihil habet simile, quoniam, si aliquis artifex facit aliquod novum, cuius non est reperire similitudinem extra, non propter hoc non est aliquid. Item, omne artificiatum est aliquid ; sed idolum est artificiatum : ergo est aliquid. Quomodo ergo dicitur quod idolum nihil est ? Item, facere idola et sculptilia, hoc est solum artificum : ergo videtur quod mandatum illud non se extendat nisi ad artifices.

Respondeo : Dicendum quod Dominus in mandato primo praecipit se adorari et se solum adorari ; ideo praecipit latriam et prohibet idololatriam. Et quoniam idololatria dupliciter consuevit apud antiquos committi : vel in hoc quod fingebant novam sculpturam, cuius non erat reperire omnino simile extra, ut ostenderetur quod specialis et singularis cultus esset ei exhibendus ; vel quando fiebat aliqua imago, quae esset repraesentatio alicuius rei extra, quam quis crederet in illa imagine esse venerandam : ideo, ut haec duo prohibeat, tangit illa duo in prohibitione idololatriae, secundum quod Magister dicit in littera.

Ad illud vero quod obicitur, quod nihil est in anima quod prius non fuerit susceptum a sensu, dicendum quod illud verbum intelligendum est quod anima non habet aliquam similitudinem quam non susceperit ab extra vel secundum totum vel secundum partem. Cum ergo dicitur quod forma idoli non habet similitudinem extra, hoc intelligitur secundum totum, habet tamen secundum partem, sicut patet de chimaera et hircocervo et monte aureo. Anima enim facit novas compositiones, licet non faciat novas res ; et secundum quod fingit interius, sic etiam depingit et sculpit exterius.

Ad illud quod obicitur, quod idolum non debet dici nihil, immo aliquid, cum sit artificiatum, dicendum quod dupliciter est loqui de idolo : aut quantum ad materiam et figuram quam sibi artifex imprimit aut quantum ad divinitatis excellentiam, quam ipsi idolo idololatra credendo attribuit. Primo modo dicitur nihil esse in mundo ab Origene, non quia nihil omnino sit in se ipso, sed quia nihil habet sibi simile correspondens in universo. Quantum autem ad excellentiam divinitatis quam ei idololatra assignat, omnino nihil est nisi in sola fictione et falsa aestimatione idololatrantis, quae omnino super vanum et nihil fundata est, quia idolum nihil omnino habet divinitatis.

Ad illud quod obicitur, quod illud praeceptum videtur solum pertinere ad artifices, dicendum quod in verbo illo Dominus non solum intendit prohibere idoli fabricationem, sed omnem idoli venerationem ; et in hoc etiam includit quod vult omnem latriae cultum sibi soli deferri, et ideo praemittitur : Deus tuus Deus unus est ; unus enim solus Deus et verus est adorandus. Unde praeceptum illud plus habet affirmationis quam negationis. Nec implet illud mandatum quis, si solummodo desistat ab idololatria, quia ibi praecipitur adoratio, quae soli Deo est exhibenda. Quid sit autem illa adoratio et qualiter et cui sit exhibenda, hoc haberi potest ex his quae supra determinata sunt, distinctione nona, ubi quaesitum est de latria. Et ex bis quae hic tanguntur et ibi dicta sunt aliqualiter potest haberi primi mandati recta intelligentia.

Dub. II.

Item quaeritur de bis quae dicuntur in expositione secundi mandati, quod sic exponit Magister: Non assumes nomen Dei fui in vanum ; quod est dicere secundum litteram : non iurabis pro nihilo nomen Dei. Sed contra hoc obicitur, quia illud videtur pertinere ad quintum mandatum secundae tabulae, ubi prohibetur periurium : ergo videtur quod vel illud mandatum vel istud sit superfluum. Item, vanum est, ut dicit Philosophus, quod non includit finem ad quem est ; talis autem est sermo otiosus, ex quo nullus sequitur fructus : ergo videtur quod quicumque nominat Dominum in verbis otiosis, cum assumat nomen Dei in vanum ; faciat contra illud mandatum : ergo peccat mortaliter. Si tu dicas quod non intelligitur de quacumque assumptione, sed de assumptione in iuramento, obicitur contra hoc quod, si quis iurat in communi sermone ubi non est necessitas vel utilitas ; facit contra illud mandatum : ergo peccabit mortaliter scienter iurando ; quod videtur valde absurdum. Item, obicitur contra secundam expositionem, quam ponit Magister, cum subdit : "Allegorice praecipitur, ut non putes esse creaturam Dei Filium", quia, cum multipliciter contingat errare circa Filium, non solum sicut erravit Arius, sed etiam sicut erravit Sabellius, videtur quod non solum illa haeresis, sed etiam aliae deberent prohiberi. Item, fides Trinitatis non erat tempore Legis omnibus explicita. Si ergo omnes tenebantur ad omnia mandata Decalogi, videtur quod, nihil praecipiebatur quod spectaret ad aliquam personam determinate.

Respondeo : Dicendum quod sicut per primum mandatum ordinatur homo tespectu summae Maiestatis, quae. appropriatur Patri, sic etiam per secundum ordinatur homo respectu summae Veritatis, quae appropriatur Filio. Ordinatio autem ista attenditur in ipsius Veritatis confessione sine alicuius falsitatis admixtione, ita quod nec de ipsa falsum credatur nec ipsa ad confirmandum falsum assumatur. Unde prohibetur in mandato illo secundum litteralem sensum falsitas iurationis per nomen Dei, secundum spiritualem vero prohibetur falsitas erroris circa fidem Veritatis. Et his duobus modis Magister in littera exponit secundum litteram et secundum allegoriam.

Ad illud ergo quod obicitur, quod periurium est contra quintum mandatum secundae tabulae, dicendum quod duo est considerare in falso testimonio, unum videlicet quod fit iniuria summae Veritati, quae in falsum testimonium advocatur ; aliud, quod fit iniuria proximo, qui ex falso testimonio damnificatur. Et ratione primi prohibetur periurium in secundo mandato primae tabulae ; ratione secundi in quinto mandato secundae.

Ad illud quod obicitur, quod vanum est illud quod frustra fit, dicendum quod aliquando est quid vanum quantum est de se et de propria intentione, aliquando est aliquid vanum ex accidenti. Tunc autem nomen Dei assumitur in vanum, quando assumitur ad confirmationem alicuius sermonis, qui, quantum est de se, non est ordinatus ad aliquam utilitatem, sicut ad confirmationem sermonis falsi ; et qui hoc modo assumit peccat contra illud mandatum. Quando vero assumitur ad confirmationem alicuius veri, quamvis sermo ille sit otiosus, tamen assumptio illa non est usquequaque in vanum, quia ordinatur ad hoc ut quis adhibeat fidem verbo loquentis, quam etsi quis non assequatur in altero, non tamen omnino operatur frustra, sicut nec rhetor, si per compositos et ordinatos sermones non semper persuadeat Verumtamen frequens iuratio nominis Dei, ubi nulla est necessitas vel utilitas expressa, non omnino caret culpa, immo valde est reprehensibilis, maxime in viris perfectis, sicut melius patebit infra, cum agetur de iuramento et periurio, ubi clarius manifestatur intelligentia huius secundi mandati.

Ad illud quod obicitur contra secundam expositionem, dicendum quod, secundum quod ipse Magister dicit, expositio illa data est per allegoriam et expositionem quamdam. Unde et in exclusione illilis erroris per consequens intelliguntur alii excludi ; nec respicit omnem statum, sed statum fidei manifestatae et propalatae.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit in expositione tertii mandati : Memento, ut diem Sabbati sanctifices ; ubi secundum litteram praecipitur Sabbati observantia. Sed contra hoc obicitur, quia Sabbati observantia est caerimonialis, secundum quod dicitur in Ezechiele [20, 12] : Dedi eis Sabbata mea, ut sint in signum inter me et eos. Ergo videtur quod inter moralia non deberet praecipi Sabbati observantia. Item, moralia praecepta semper manent ; sed Sabbati observantia est evacuata : ergo videtur quod Sabbati observantia non debuit praecipi inter mandata moralia. Si dicas quod observantia Sabbati commutata fuit in diem dominicum, quaeritur : quare in aliam diem mutata fuit ? Item, si mutata est Sabbati observantia in Dominicam, cum Iudaei tenerentur in Sabbato non ambulare, videtur quod peccant qui in diebus dominicis itinerantur.

Iuxta hoc etiam quaeritur, a quibus cessandum sit in diebus dominicis et solemnibus. Quaeritur etiam : propter quid in isto mandato mutatur modus loquendi et dicitur memento magis quam in alio mandato, cum illa mandata ita bene debeant haberi in memoria, sicut et illud ?

Respondeo : Dicendum quod in mandato Sabbati erat duo considerare, videlicet cessationem ab opere servili, ut homo Deo libere vacaret et intenderet ; aliud erat ibi considerare, videlicet significationem diei et determinationem operum exteriorum a quibus erat cessandum. Quantum ad primum, mandatum de Sabbato erat morale ; hoc enim omni tempore Dominus requisivit, ut homo sibi habitaculum cordis praepararet et eidem aliquando vacaret, ut per dilectionem eidem adhaereret. Et quantum ad hoc non tantum erat morale, sed etiam quodam modo faciebat ad aliorum moralium integram impletionem, quia, dum homo vacat sibi et Deo, melius cognoscit quid agendum et quid fugiendum. Et propterea isti mandato specialiter praemittitur memento, quia in eius memoratione cetera memorantur.

Aliud vero est ibi diei significatio et determinatio operis. Et quantum ad hoc caerimoniale est et figurale significans, a quo cessandum est, quoniam ab opere peccati ; et quid credendum et exspectandum videlicet quies passionis Christi in sepulcro. Et quantum ad hoc reponi habet inter caerimonialia. Et haec est ratio quare mandatum illud frequentius in Lege exprimitur quam aliquod aliorum, quia secundum diversas sui conditiones spectat ad diversa genera mandatorum. Unde aliquando nominatur inter caerimonialia et aliquando inter moralia ; et, in quantum morale est, manet in Lege Nova ; in quantum caerimoniale, evacuatum est, veritate adveniente. Unde observantia Sabbati evcuata est in Lege Nova.

Observantia vero diei dominicae et aliarum solemnitatum alia causa est introducta, videlicet in memoriam beneficii redemptionis et in praefigurationem futurae resurrectionis et in amotionem erroris, quia secundum gentiles dies dominicus primus est, cum in principio illius diei incipiat dominari principalis planeta, ut dicunt, scilicet sol ; propter quod vocabant eum diem solis et exhibebant ei venerationem. Ut igitur ille error excluderetur et reverentia cultus soli Deo exhiberetur, praefixa fuit dies dominica, in qua populus christianus specialiter vacaret ad cultum Dei et praetermitteret terrena negotia, quae animam distrahunt ne Deo intendat. Unde illa opera praecipue inhibentur ab ipsa Ecclesia ; et talia dicuntur opera servilia, illa maxime in quibus homo inhiat terrenis lucris et quae sunt praeter necessaria, per quae anima maxime detinetur circa haec inferiora ne se nec Deum suum recolat.

Nec tantum huiusmodi opera servilia prohibentur, immo magis et diligentius opera carnalia, sicut ebrietates, lites et iurgia, quae maxime libertati spiritus repugnant. Et hoc est quod dicit Augustinus, in libro De decem chordis : Dicitur tibi ut spiritualiter observes Sabbatum, non quomodo Iudaei observant carnali otio ; vacare enim volunt ad nugas atque luxurias suas. Metius enim faceret Iudaeus in agro suo aliquid utile quam in theatris seditionibus insisteret. Et melius feminae eorum in die Sabbati lanam facerent quam tota die in neomeniis suis impudice saltarent. Hoc autem dicit Augustinus, non quia non sit cessandum in diebus solemnibus a negotiis actuum exteriorum, sed quia ipsi sacerdotes et praelati Ecclesiae, quorum est huiusmodi festa indicere et determinare quomodo et qualiter sit cessandum ab exteriori opere, magis debent revocare ab his quae maiorem peccandi praebent occasionem. Unde propter vitandum otium vel ineptum solatium, dicit Augustinus quod exercere magis se debent in operibus pietatis et misericordiae quam negotiis inordinatis et lascivis intendere. Propter quod in diebus illis debent ecclesias frequentare, Missas audire, beneficia Dei recolere, verba praedicationis audire et spiritualibus documentis se ipsos imbuere ; et hoc est Deo sabbatizare. Per hoc potest ad obiecta responderi et aliqualis intelligentia haberi de praedicto mandato. De cessatione vero Sabbati et aliorum caerimonialium aliquid habetur in quarto libro, distinctione tertia.

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit in expositione primi praecepti secundae tabulae. Dicit enim quod illud est primum praeceptum tabulae secundae : Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, scilicet viventium ; et subiungit modum : Parentes sic sunt honorandi, ut eis debita reverentia exhibeatur, et necessaria ministrentur. Contra hoc obicitur : primo, quia magis debent sollicitari parentes circa filios quam e converso : ergo magis deberet patribus imponi quod filiis ministrarent quam quod filii ministrarent parentibus. Item, cum non tantum obligemur ad ministrandum et benefaciendum parentibus, sed etiam aliis hominibus, videtur praedictum mandatum insufficienter esse datum, cum mentionem faciat de solis parentibus. Item, cum parentibus debeamus honorem et beneficia, propter quid magis praecipitur honorare quam benefacere ? Item, cum omnibus mandatis respondeat beatitudo aeterna, quaeritur quare huic mandato promittitur longaevitas vitae et magis isti mandato quam alii.

Respondeo : Dicendum quod in hoc mandato praecipitur ordinatio hominis ad proximum suum secundum beneficentiam. Et quoniam exhibitio beneficentiae attenditur secundum ordinem caritatis, et in ordine caritatis priores sunt parentes : hinc est quod Dominus, simul volens insinuare obligationem et caritatis ordinem, potius expressit de parentibus quam de aliis proximis, nomine parentum alios etiam proximos volens intelligi. Alia etiam est ratio, quia, cum aliis personis debeamus beneficentiam, parentibus nostris non tantum debemus beneficentiam, sed etiam honoris reverentiam ; ideo, ut simul utrumque in unum clauderet, maluit Legislator parentes quam alios homines exprimere. Tertia etiam ratio est, quia parentes post generationem filiorum frequenter perveniunt ad senium et ad aetatem decrepitam ; et maxime pro illo tempore indigent foveri et sustentari et aliis sunt graves et onerosi : ideo propter servandum caritatis ordinem et insinuandam iuris obligationem et propter necessitatis et indigentiae relevationem maluit parentes exprimere quam alios homines. Et per hoc patet responsio ad illud quod obicitur de filiis. Illud enim non oportuit expresse explicari, quia homines per naturam sunt satis proni. Et similiter ad aliud patet responsio de aliis proximis ; et ad illud similiter quod obicitur de verbo honorandi.

Ad illud vero quod quaeritur quare huic mandato specialiter promittitur longaevitas vitae, dicendum quod in isto mandato praecipitur opus pietatis, de qua dicit Apostolus, I ad Timotheum 4, 8, quod promissionem habet vitae, quae nunc est et futurae. Unde populo carnali promittebatur vita praesens, spirituali vero non tantum praesens, sed etiam futura. Et si quaeras quare magis pietati promittitur quam alii, dicendum quod hoc est propter commendationem ipsius misericordiae, in cuius actu maxime meretur homo Dei misericordiam et gratiam. Et magis promittitur vita quam aliud donum, propter hoc quod illa est quae maxime amatur ; et ut homo, exspectans longaevitatem vitae, non abhorreat longam vitam parentum.

Alia etiam ratio potest reddi de ista promissione ; quia Iudaei maxime proni erant ad idololatriam et avaritiam, quae est quaedam idololatria ; ideo praecepto illi, quod est de idololatria, subiungitur comminatio ; et praecepto illi, quod est de beneficentia, quae est contra avaritiam, subiungitur promissio ; ut per comminationem retraherentur a malo et per promissionem traherentur ad bonum. Posset etiam dici quod comminatio posita circa primum praeceptum primae tabulae refertur ad alia ; similiter et promissio circa primum praeceptum secundae, et ideo non oportuit iterare.

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit in expositione secundi mandati secundae tabulae quod in hoc praecepto : Non occides, prohibetur actus homicidii, secundum spiritum voluntas occidendi. Et obicitur contra hoc, quia peior est voluntas occidendi quam sit voluntas moechandi ; sed voluntas moechandi non solummodo prohibetur secundum spiritum, immo etiam secundum litteram : ergo pari ratione et voluntas occidendi. Item, Exodi 22, 18 : Maleficos non patieris vivere ; in quo mandato praecipitur interfectio : ergo videtur quod repugnantia sit inter mandatum morale et iudiciale. Item, cum prohibetur occisio, aut intelligitur generaliter de quolibet vivo aut intelligitur specialiter de proximo. Si generaliter de quolibet vivo, ergo peccat qui occidit muscam et pediculum ; quod absurdum est et erroneum. Si specialiter de proximo, ergo non videtur peccare qui occidit semetipsum vel qui occidit bovem alienum.

Est igitur quaestio, quid in hoc mandato prohibeatur et quid etiam huic mandato in Evangelio superaddatur.

Respondeo : Dicendum quod dupliciter est loqui de intelligentia huius mandati, videlicet secundum intellectum Legislatoris vel secundum intellectum populi carnalis. Si secundum intellectum Legislatoris, sic utique prohibetur homicidium exterius et voluntas deliberativa ordinata. ad laedendum proximum ex iracundia. Unde prohibetur ira cum consensu deliberativo in animo et cum expressione exterius in verbo et signo et cum perpetratione in facto. Si vero intelligatur secundum intellectum carnalis populi, qui solum reputabat illud prohiberi pro quo inferebatur poena ab ipsa Lege, sic intelligebatur prohiberi ira progrediens ad opus homicidii.

Et hunc intellectum dicit Magister litteralem, non quia intellectus alius non esset de principali intentione ferentis Legem, sed quia claudebatur ibi implicite. Et quoniam illius explicatio facta est in lege Evangelii, ideo dicit Magister superadditionem illi mandato esse factam, non quia novum aliquid praecipiatur, sed quia intellectus praedicti mandati explicatur, dum non tantum datur intelligi in praedicto mandato prohiberi perpetrationem homicidii in opere, sed etiam consensum in corde, ostensionem in signo et expressionem in verbo. Propter quod tria dicit : Qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Qui autem dixerit raca, reus erit consilio. Qui autem dixerit fatue, ubi est expressio verbi ; reus erit gehennae ignis ; ubi dat intelligere triplicem gradum peccati iracundiae praecedentem homicidii consummationem. Et per hoc patet responsio ad primum obiectum.

Ad illud vero quod obicitur, quod in iudicialibus praecipitur interficere maleficos, dicendum quod nulla est ibi contradictio, quia in uno prohibetur homicidium innocentis et iusti, in alio praecipitur occisio malefici. In uno etiam prohibetur homicidium ex propria auctoritate, in alio iniungitur ex auctoritate Legis ; et ista duo non habent oppositionem nec repugnantiam.

Ad illud quod quaeritur cuius occisio prohibetur ibi, dicendum quod prohibetur ibi occisio viventis vita rationali, sive sui sive alterius ; unde qui semetipsum interficit facit contra praedictum mandatum. Unde nimis extendunt haeretici praedictum mandatum ad vitam cuiuscumque animalis bruti. Illa enim licet occidere, pro eo quod data sunt homini in escam et subsidium temporale, secundum quod dicitur 9, 3 Genesis.

Dub. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit in expositione tertii mandati, ibi : Non moechaberis, id est, ne cuilibet miscearis, excepto foedere matrimonii. Videtur eniin quod non sit recta expositio Magistri. Si enim ex prohibitione gravioris non intelligitur prohibitio minus gravis, cum adulterium sive moechia gravius peccatum sit quam fornicatio, videtur quod in hoc non intelligatur prohibitio fornicationis. Item, cum graviora , sint peccata contra naturam quam peccatum adulterii, videtur quod potius deberet illa prohibere inter praecepta Decalogi quam peccatum adulterii.Item, super illud Matthaei 5, 28 : Qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, dicit Glossa quod ibi omnis libido carnalis, qua fornicatur anima, a Deo intelligitur prohiberi. Cum igitur hoc fiat per omne peccatum, videtur quod omne peccatum ibi prohibeatur : videtur ergo quod isto mandato habito, cetera superfluant.

Respondeo : Dicendum quod in mandatis Decalogi prohibentur peccata, maxime in mandatis secundae tabulae, secundum quod sunt ad nocendum proximo ordinata. Et quoniam quantum ad peccatum carnis maxime offenditur proximus per adulterium : hinc est quod illud praecipue prohibetur. In illo tamen intelligitur prohiberi omnis illicitus coitus et membrorum illorum abusus, secundum quod dicit Magister, sive per peccatum fornicationis sive per peccatum contra naturam. Et per hoc patet responsio ad duo prima obiecta.

Ad illud vero quod obicitur de illa Glossa, dicendum quod Glossa illa intelligitur moraliter de fornicatione spirituali ; sed secundum litteralem intellectum in mandato illo prohibetur illicitus usus membrorum genitalium extra legem matrimonii. Omnis autem seminis effusio deliberativa praeter legem matrimonii est illicita et intelligitur hic esse prohibita per adulterium, quod directe matrimonio repugnat. Utrum vero fornicatio simplex sit peccatum mortale et ex qua causa, invenitur quaesitum in tractatu de matrimonio ; ex quo cum his quae hic dicuntur potest aliquatenus haberi intellectus huius mandati.

Dub. VII.

Item quaeritur de quarto mandato, quod est : Non furtum facies, ubi dicit Magister quod prohibetur sacrilegium, rapina et usura. Et est quaestio quae sit differentia inter illa tria. Et videtur quod sacrilegium non sit specialis differentia furti, quoniam sacrilegium dicitur esse, cum quis aufert non sacrum de loco sacro : videtur ergo quod, cum circumstantia loci sit accidens, quod non faciat speciem peccati diversam. Item, obicitur de usura, quia furtum est contrectatio rei alienae invito domino ; sed usura est contrectatio rei domino volente : ergo non videtur quod usura contineatur sub furto. Item, qui adiuvat furem ad furandum currit cum fure et peccat mortaliter : ergo, si usura furtum est, quicumque dat usuram peccat mortaliter ; quod quidem videtur valde inconveniens.

Item, si quis daret alicui alii pecuniam pro accommodatione domus vel etiam sine aliquo obsequio sibi facto, ille qui acciperet non committeret furtum nec aliquod peccatum : ergo multo fortius videtur quod qui accommodat alii pecuniam, de qua lucratur et facit ei servitium, quodsi recompensationem recipit, non committat aliquod peccatum. Propter hoc est quaestio quare magis committitur usura in accommodatione denariorum quam in locatione domorum et aliarum rerum.

Respondeo : Dicendum quod in praecepto illo intelligitur prohiberi omnis illicita usurpatio rei alienae ; et illa potest fieri per violentiam vel per fraudulentiam, et hoc vel simpliciter vel ubi adiacet consecratio aliqua. Unde prohibetur hic furtum simplex et sacrilegium, quod est furtum perpetratum circa rem sacram vel locum sacrum ; et rapina, quae fit per violentiam ; et etiam usura, pro eo quod in usura est quaedam violentia et quaedam fraudulentia : fraudulentia in hoc quod vendit homini rem suam. Tenetur enim unusquisque subvenire proximo in mutuo ex divino mandato ; dum ergo vendit ei illud quod tenetur ei facere, ipsum fraudat et decipit. Rursus, dum ex pactione aliquid ab eo exigit, quodam modo ad id ad quod non debet ipsum compellit. Unde omni tempore usura fuit prohibita sicut et furtum, secundum quod innuit Magister in littera.

Ad illud vero quod primo obicitur de sacrilegio, dicendum quod circumstantia loci et personae bene potest transferre in aliud genus peccati, sicut corruptio sanctimonialis ratione consecrationis transfert in novum genus peccati. Similiter et in proposito intelligendum est. Quod enim est accidens actioni in genere naturae potest esse complementum in genere moris.

Ad illud vero quod obicitur de usura, quod usurarius non contrectat rem alienam invito domino, dicendum quod est voluntas absoluta et conditionalis. Et cum dicitur quod usurarius contrectat res quas recipit ultra sortem, volente domino, dicendum quod hoc est verum de voluntate conditionali, sed tamen invito quantum ad voluntatem absolutam. Magis enim vult pecunia carere quam beneficium mutui perdere, licet voluntate absoluta vellet quod impenderetur sibi mutui gratia sine mercimonia.

Ad illud quod obicitur, quod tunc usurarius currit cum fure, si usura continetur sub furto, dicendum quod, si quis dat usuras praeter necessitatem, non est immunis a culpa ; cum vero ex necessitate usuras dat, non peccat, quia licitum est unicuique redimere iuris sui vexationem. Unde sicut illi qui dat vestes suas latroni, antequam permittat se interfici, non dicitur currere cum latrone, sic qui solvit usuram in necessitate non dicitur currere cum fure. Quantam autem necessitatem quis debeat exspectare, hoc est unctionis et rationis rectae determinare, pro eo quod secundum diversas conditiones personarum diversimode necessitates debent pensari.

Ad illud vero quod obicitur, quod licet dare pecuniam pro accommodatione domus et etiam gratis, dicendum quod non est simile. Primum, quia, ubi pecunia datur liberaliter extra omnem pactionem, est ibi liberalis donatio ; et ideo non est illicita contrectatio. Non sic autem est ubi intervenit illicita pactio. Similiter non est simile de aliis possessionibus et de pecunia, et hoc ex triplici causa. Prima quidem est, quia in mutuatione pecuniae transfertur pecunia in dominium alienum. Et huius signum est quia non tenetur illam eamdem numero reddere, sed illi consimilem ; in accommodatione autem dontus vel equi dominium non transfertur. Alia vero ratio est, quia pecunia, dum in usum vertitur, non consumitur nec deterioratur ; non sic autem est de aliis rebus quae, secundum quod magis et diutius eis utimur, magis tendunt ad defectum. Tertia vero ratio est, quia pecunia, quantum est de se, per se ipsam non fructificat, sed fructus venit aliunde ; non sic autem est circa res alias, quae de se ipsis afferunt fructum et utilitatem : et ideo non est simile. Possent autem hic plura quaeri de usura et furto et rapina et sacrilegio, sed pro causa brevitatis ista sufficiant.

Dub. VIII.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. Contra hoc obicitur, quia non solum peccat qui falsum testimonium fert contra proximum, sed etiam contra se ipsum : ergo non solum illud deberet prohiberi, sed etiam istud. Item, si quis falsum testimonium fert ad utilitatem proximi, constat quod absque dubio peccat ; et non peccat contra proximum, immo contra Deum : ergo videtur quod prohibitio falsi testimonii non spectet ad secundam tabulam, immo ad primam. Item quaeritur, cum periuri um sit in iniuriam Dei et in iniuriam proximi, propter quid,. Magister dicit periurium magis prohiberi in isto mandato quam in secundo mandato ? Et quare magis agit de periurio in expositione istius mandati quam in expositione secundi ?

Respondeo : Dicendum quod in hoc praecepto prohibetur falsitas oris, praecipue prout ordinatur in nocumentum proximi, et per consequens nihilominus in quantum ordinatur ad nocumentum sui. Verbum enim ad alterum est, et qui falsum alteri loquitur, quodam modo, etsi non noceat aliquid auferendo, fallit tamen decipiendo. Et per hoc potest responderi ad illud quod primo obicitur.

Ad illud vero quod obicitur, quod quis mentitur contra Deum, dicendum quod mendacium quod est in doctrina fidei et religionis et est contra veritatem divinam et ordinatur ad nocumentum proximi, ex diversis causis potest prohiberi, et in mandatis primae tabulae et in mandatis secundae, sicut dictum est de periurio. Et quia cognitio periurii pendet ex cognitione mendacii : periurium enim includit mendacium ; hinc est quod, quamvis prohibeatur et in secundo mandato primae tabulae et in quinto secundae, Magister reservat determinare de periurio in explicatione quinti mandati. Et per hoc potest ad obiecta responderi.

PrevBack to TopNext