Text List

III, D. 38, A. 1, Q. 1

III, D. 38, A. 1, Q. 1

Utrum essentiale sit mendacio esse falsum.

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum essentiale sit mendacio esse falsum.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Primo, per definitionem mendacii, quam ponit Augustinus, in libro De mendacio : "Mendacium, inquit, est falsa vocis. Significatio cum intentione fallendi". Si ergo definitio et partes definitionis sunt essentiales definito, ergo essentiale est mendacio esse falsum.

Item, hoc ipsum videtur per illud quod dicit Augustinus, Contra mendacium : Sicut lux opponitur tenebris, ita veritas opponitur mendacio. Sed tenebra, essentialiter loquendo, est privatio lucis : ergo mendacium est privatio veritatis. Sed veritatis privatio est falsitas : ergo, a primo, essentiale est ipsi mendacio esse falsum.

Item, sicut se habent esse veracem et mendacem circa hominem, sic se habent circa orationem : sed ista duo sunt incompossibilia circa eumdem hominem simul et semel, videlicet ipsum esse veracem et mendacem : ergo similiter erunt incompossibilia circa sermonem ; ergo impossibile est quod idem sermo sit simul verus et mendax. Si ergo mendacium non potest se compati cum veritate, videtur quod inseparabiliter habeat sibi annexam falsitatem.

Item, omne verum, secundum quod huiusmodi, est a Veritate prima ; sed nullum mendacium est a Veritate prima : ergo nullum mendacium est verum. Et est verum vel falsum : ergo essentiale est ipsi mendacio esse falsum.

Sed contra : Augustinus, in libro De mendacio, dicit quod "ille mentitur qui dicit verum quod putat esse falsum". Sed qui mentitur mendacium dicit : ergo aliquis dicendo verum facit mendacium : non ergo omne mendacium necessario est falsum.

Item, sicut verbuin discordat ab intentione, cum quis negat illud quod novit, sic etiam discordat, quando affirmat illud quod ignorat et de quo dubitat ; sed possibile est aliquem affirmare aliquod verum de quo dubitat ; ponatur ergo, cum sit possibile ; sed in tali affirmatione discordat sermo ab intentione loquentis : ergo est ibi vitium et peccatum. Sed non est nisi peccatum mendacii : ergo videtur quod aliquid simul possit esse verum, et tamen nihilominus est mendacium.

Item, si intentio est recta, totum est rectum : ergo, si intentio est mendax, totum est mendax ; sed aliquis potest dicere dictum verum intentione mentiendi : ergo possibile est quod aliquis dicendo verum sit mendax. Sed non est mendax nisi in illo dicto : ergo possibile est dictum verum esse mendacium.

Item, sicut se habet peccatum ad bonitatem, ita se habet mendacium ad veritatem ; sed qui facit aliquod bonum opus mala intentione committit peccatum : ergo similiter qui dicit verum fallendi intentione incurrit mendacium : ergo idem quod prius. Si dicas, secundum quod Magister videtur dicere in littera, quod possibile est aliquem dicere verum et mentiri, sed non est possibile aliquod dictum esse verum et mendacium simul, videtur esse oppositio in adiecto, quia sicut se habet peccans ad peccatum, sic se habet mentiens ad mendacium ; sed omnis peccans peccatum committit : ergo omnis mentiens mendacium dicit : ergo, si veritas dicti non repugnat actui mentiendi, non repugnat rationi ipsius mendacii.

Conclusio

Licetsola intentio fallendi sufficiat ad hoc, ut quis dicatur mentiri, ad completam tamen mendacii rationem requiritur duplex falsitas, scilicet respectu intentionis et rei.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod dictum exterius prolatum comparatur ad intentionem dicentis et ad ipsam rem significatam ; et secundum hoc sortitur dictum illud rationem duplicis falsitatis vel veritatis. Nam per comparationem ad rem dicitur sermo verus, per comparationem autem ad intentionem dicentis dicitur verax. Sic etiam falsitas duplex est circa sermonem. Nam per comparationem ad rem, videlicet cum non est adaequatio rei et sermonis, dicitur sermo falsus ; per comparationem vero ad intentionem dicentis, cum non est adaequatio scrmonis et intentionis, dicitur sermo fallax sive mendax.

Quoniam igitur mendacium nominat ipsum dictum per comparationem ad rem et ad ipsum dicentem, hinc est quod ad completam mendacii rationem duplex falsitas concurrit : una per comparationem ad rem et altera per comparationem ad intentionem loquentis. Et hanc duplicem falsitatem tangit Augustinus in definitione mendacii, cum dicit : Mendacium est falsa vocis significatio cum intentione fallendi. Prima autem falsitas tenet in ipso mendacio rationem materialis ; secunda vero rationem formalis, et ab illa secunda denominatur quis mendax. Propter hanc ergo duplicem comparationem, quam importat ipsum mendacium de ratione sui nominis, necesse est ad eius completam rationem concurrere praedictam duplicem differentiam falsitatis. Mentiri autem dicit actum per comparationem ad ipsum loquentem. Unde ad hoc quod aliquis dicatur mentiri, sufficit falsitas, quae concurrit ex discordia vocis et intentionis ; et hoc patet ex ipsa definitione vocabuli, quia mentiri est contra mentem ire. Contra mentem autem vadit, non solum ille qui dicit falsum scienter, sed etiam qui dicit verum quod putat esse falsum. Unde minus importatur, cum dicimus aliquem mentiri, quam quando dicimus aliquem dicere mendacium. Quamvis enim intentio fallendi sufficiat ad hoc ut aliquis dicatur mentiri, non tamen sufficit ad plenam rationem mendacii, secundum quod Magister dicit in littera et manifeste apparet ex ipsa notificatione Augustini et rationibus ad primam partem addtictis.

Ad Rationes

Ad illud vero quod obicitur in contrarium, quod ille mentitur qui dicit verum quod putat esse falsum, iam patet responsio, quia plura requiruntur ad perfectam rationem mendacii quam ad hoc quod aliquis dicatur mentiri.

Ad illud quod obicitur, quod sicut verbum discordat ab intentione in eo qui asserit falsum, ita etiam in eo qui asserit dubium et incertum, dicendum quod, etsi sit ibi similitudo quantum ad discordiam intentionis, dissimilitudo tamen est quantum ad discordiam sermonis et rei, quia, cum asseritur falsum scienter, non tantummodo discordat sermo ab intentione, sed etiam discordat a re ; et ideo non sequitur, quodsi in assertione falsi cogniti est mendacium, quod sit propter hoc in assertione veri incerti, nisi secundum quid.

Ad illud quod obicitur, quod intentio recta totum rectificat et obliqua totum falsificat, dicendum quod, etsi intentio obliqua totum dictum falsificet non tamen falsificat secundum omnem respectum, sed secundum respectum quem habet ad dicentem ; et ille respectus non sufficit ad mendacii rationem, sicut tactum est.

Ad illud quod obicitur, quod qui facit bonum mala intentione committit peccatum, ergo etc., dicendum quod bonum, mala intentione factum, non est simpliciter peccatum, sed peccatum illi qui facit, sicut, cum quis dat eleemosynam ex vana gloria, dare eleemosynam non est peccatum, sed illi qui mala intentione hoc facit. Sic etiam in proposito potest concedi. Et propterea ex hoc non habetur quod veritas simul stet cum eo quod est mendacium simpliciter, sed solum cum eo quod est mendacium secundum quid sive alicui. Aliter etiam posset dici quod non est simile, quia peccatum dicit privationem bonitatis ; bonitas autem dicit ordinationem in finem, quae quidem habet esse mediante recta intentione. Et ideo, recta intentione sublata, cum simpliciter pereat ordinatio, simpliciter iudicabitur aliquid esse peccatum. Mendacium autem dicit privationem veritatis, quae quidem non tantum consistit in comparatione ipsius sermonis ad intentionem, sed etiam ad ipsam rem.

Et per hoc patet responsio ad illud quod obicit consequenter, quod quicumque peccat peccatum committit : ergo qui mentitur similiter committit mendacium. Non enim est simile, sicut iam visum est. Esto tamen quod ista conclusio concederetur quod iste mentiendo committeret mendacium, non tamen sequeretur quod esset mendacium in se ; immo est ibi quid et simpliciter, sicut prius explanatum est. Unde solum illud dictum, in quo est falsitas per comparationem ad rem et intentionem, est mendacium simpliciter et complete. Illud vero, in quo est falsitas solum per comparationem ad intentionem, est mendacium alicui et minus complete. Illud autem, in quo est falsitas per comparationem ad rem tantum, est mendacium secundum quid et minime complete. Unde fere omnes rationes praemissae et etiam consimiles in processu suo peccant secundum quid et simpliciter.

PrevBack to TopNext