Text List

Utrum essentiale sit mendacio esse peccatum.

Secundo quaeritur, utrum essentiale sit mendacio esse peccatum.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Primo, auctoritate Augustini, Contra mendacium, qui dicit sic : "Videtur mihi omne genus mendacii esse peccatum".

Item, Augustinus in libro De mendacio : "Aut non est credendum bonis aut credendum est eis quos credimus debere aliquando mentiri aut non est credendum bonos aliquando mentiri ; quorum primum est perniciosum, secndum stultum : restat ergo ut nunquam mentiantur boni". Si ergo aliquis mentitur, necesse est, in quantum mentitur, esse malum : ergo essentiale est ipsi mendacio esse peceatum.

Item, Augustinus, ibidem : "Quisquis aliquod genus mendacii, quod peccatum non sit, esse putaverit, semetipsum turpiter decipit". Ergo redit idem quod prius.

Item, hoc ipsum videtur ratione, quia essentiale est ipsi mendacio esse privationem veritatis et respectu rei et respectu intentionis ; sed ubicumque est intentionis obliquitas, ibi necessario est culpa : ergo necessarium est ipsum mendacium esse peccatum.

Item, omnis iniquitas, essentialiter loquendo, est peccatum ; ubicumque autem est mendacium, ibi dolositas est, quia aliud gerit homo in corde, aliud dicit ore ; ubi autem dolositas est, ibi iniquitas : ergo, a primo, impossibile est aliquod mendacium non esse peccatum.

Item, verba instituta sunt ad hoc quod homo exprimat per illa illud quod mente gerit ; sed quicumque mentitur utitur verbis ad contrarium eius quod mente gerit : ergo quicumque mentitur utitur verbis ad contrarium eius ad quod instituta sunt ; et omnis qui utitur re ad contrarium eius, ad quod instituta est, necessario illa abutitur ; et omnis qui abutitur peccat : ergo omnis qui dicit mendacium peccat.

Sed contra : Primo, per exempta, quia, Genesis 22, 5, Abraham, cum intenderet puerum immolare, dixit se cum puero reversurum ad servos ; et Isaac. de uxore sua dixit quod soror eius esset, Genesis 26, 7 ; et de Ioseph similiter habetur exemplum, Genesis 42, 9 et 44 ; 15. Si ergo facta Patriarcharum narrat Scriptura, non sicut reprehendenda, sed sicut imitanda, et ipsi mentiti fuerunt, videtur quod mentiri possit aliquis sine peccato.

Item, in Scripturis proponuntur multae locutiones, quae secundum intentionem litterae falsae sunt, sicut patet de eo quod dicitur Iudicum 9, 8, quod ierunt ligna ad rhamnum etc. ; et disputantes proponunt multa quae sciunt esse falsa. Cum ergo Sacra Scriptura absque aliquo peccato fuerit data et scripta et inspirata, et disputatio ad veritatem inquirendam sit laudabilis et meritoria, videtur quod aliqua mendacia dici possint absque ulla culpa : ergo non est essentiale ipsi mendacio esse peccatum.

Item, secundum quod dicit Ambrosius, "non solum est mendacium in. verbis, sed etiam in operibus simulatis" ; sed contingit facere opera simulata absque aliquo peccato, sicut fecit Iosue, qui simulavit se fugere ante habitatores Hai ; et David, qui simulavit se stultum ante regem Achis ; et Iehu, qui simulavit se cultorem Baal ; et isti non peccaverunt, sed potius commendantur : ergo videtur pari ratione quod possit fieri mendacium in verbis sine peccato.

Item, maius malum est homicidium et furtum quam sit mendacium ; sed furtum et homicidium potest bene fieri nec est necessarium semper esse peccatum, sicut patet de his qui occidunt auctoritate legis, et furantur tempore necessitatis, vel ex praecepto Domini, sicut filii Israel : ergo videtur multo fortius quod mendacium aliquod possit bene fieri : ergo non est essentiale ei esse peccatum.

Item, mendacium, quo quis mentitur proximo, est contra mandatum secundae tabulae ; sed in mandatis secundae tabulae, ut dicit Bernardus, potest Dominus dispensare, ut bene fiant : ergo et in ipso mendacio : igitur non videtur quod essentiale sit ei esse peccatum.

Item, possibile est quod quis mentiatur propter castitatem alterius conservandam quem diligit ex caritate ; sed omne quod fit ex caritate fit bene et meritorie, et tale non est peccatum : ergo, si possibile est mentiri ex caritate, possibile est mendacium non esse peccatum.

Conclusio

Omnemendacium est peccatum; immo hoc ipsi ita est essentiate, ut nullo pacto, nullo fine, nullu dispensatione, sive humana sive divina, possit bene fieri.

Respondeo : Dicendum quod absque dubio omne mendacium est peccatum ; et adeo est ipsi mendacio essentiale esse peccatum, ut nullo pacto, nullo fine, nulla dispensatione, nec humana nec divina, possit fieri bene. Et hoc Augustinus dicit expresse et nititur multipliciter probare, et in hoc communiter concordant doctores. Sed rationem huius difficile est assignare et ad hoc possumus niti diversimode.

Una namque ratio reddi potest ex parte eius contra quod est mendacium. Mendacium enim est contra Veritatem, homicidium vero et furtum contra creaturam. Deus autem contra suam veritatem non potest facere nec aliquis iuste contra divinam veritatem ire, quamvis possit quamlibet creaturam alii pro voto subicere et eam disponere et ordinare. Ideo, licet possibile sit dispensare in homicidio et furto, non tamen in mendacio. Sed haec ratio non videtur sufficere, quia non omne mendacium est contra Veritatem increatam. Sicut enim est bonitas creata et increata, ita etiam et veritas ; et sicut Deus est supra creatam bonitatem, ita etiam est supra creatam veritatem. Ergo sicut potest dispensare ut aliquis destruat aliquod bonum creatum, ita tamen quod nullum fiat praeiudicium suae bonitati, ita videtur similiter de veritate.

Ideo est alius modus dicendi, quod mendacium nullo modo potest bene fieri, nec aliquo fine nec aliquo praecepto dispensativo, quia semper manet in eo deordinatio, quae quidem est ex discordia vocis et intellectus. Non sic autem est reperire in aliis ; nam divinum mandatum superveniens tollit deordinationem illam quae est in homicidio et in furto : ideo magis adhaeret malitia ipsi mendacio quam furto vel homicidio. Sed nec adhuc videtur istud sufficere, quoniam, si Deus potest facere duos homines discordare ab invicem sine peccato, sicut dicimus de Paulo et Barnaba, videtur similiter quod, manente intellectus et sermonis discordia, possit ex dispensatione divina amoveri omnis culpa. Et ideo non videtur ratio sufficiens sumi ex parte discordiae intentionis et sermonis.

Et ideo adhuc st tertius modus dicendi, quod dupliciter dicitur aliquid esse malum : aut ex genere actus, utpote cum transit actus super materiam indebitam, aut ex malitia intentionis. Cum autem transit actus super materiam indebitam, hoc potest esse dupliciter : vel respectu Dei vel respectu proximi. Si respectu Dei, sic est malum in se et secundum se, nec ullo modo potest bene fieri, sicut est odire summum Bonum et blasphemare Deum. Si respectu proximi, sicut est nocumentum inferre proximo in persona vel in rebus, sic est malum in se, et potest aliquo fine bene fieri, quia potest recta intentio supervenire ex dispensatione. Cum autem aliquid est malum ex malitia intentionis, tunc, sive sit respectu Dei sive respectu proximi, simpliciter malum est et nullo fine potest bene fieri, quia dicit privationem debiti finis. Unde facere hoc maium esse bonum nihil aliud est facere quam aliquid simul esse bonum et malum. Tale autem est mendacium. Nam mendacium non solummodo dicit malum ex hoc quod actus transit super materiam indebitam, sed etiam ex intentione indirecta, quoniam ad esse mendacii ista duo concurrunt, videlicet dicere falsum et intentio fallendi. Et primum est malum in se et potest bene fieri ab eo qui ignoranter dicit falsum. Ratione vero secundi est malum secundum se et nullo fine potest bene fieri nec circa ipsum potest dispensari, sicut nullo modo potest bene fieri quod aliquis cognoscat alienam intentione adulterandi sive ex improbitate voluntatis. Concedendae sunt igitur secundum hoc rationes ostendentes quod essentiale est ipsi mendacio esse peccatum et quod ipsum mendacium est malum secundum se, sicut dicit Augustinus, quoniam de ratione sui nominis includit inordinatam intentionem, sicut ostensum est.

Ad rationes

Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium per exempta Veteris Testamenti, de mendacio Abrahae, Isaac et Joseph, dicendum quod nullus eorum mentitus est. Nam, etsi Abraham vellet filium suum immolare, credebat tamen ex magnitudine fidei suae, sicut dicit Apostolus, quod Dominus eum suscitaret ; sciebat enim quod firma erat promissio, qua dictum fuerat : In Isaac vocabilur tibi semen.

Similiter nec Isaac mentitus fuit, quia Rebecca soror erat et uxor, et dicendo ipsam esse suam sororem, veritatem utique tacuit, sed tamen falsitatem non dixit. Similiter etiam nec Ioseph mentitus fuit, quia verba illa non dicebat affirmando, sed potius tentando, cum dicebat eos esse exploratores. Unde potius intelligenda sunt interrogative quam affirmative. Cum autem dixit se peritum esse in augurandi scientia, large accipitur verbum augurandi pro futurorum praevisione. Praeterea, hoc ipsum etiam interrogative dixit, potius exprimens famam populi, quam de hoc habebat, quam sibi attribuere volens famam illam. Sic etiam et de consimilibus iudicandum est.

Ad illud quod obicitur de locutionibus positis in Scriptura, dicendum quod ea quae transumptive dicuntur referuntur ad consequentem intellectum et pro illo intelliguntur ; et quando pro illo habent veritatem, nullum est ibi mendacium. Et hoc est quod dicit Augustinus, in libro De mendacio : Quidquid figurative fit aut dicitur non est mendacium ; omnis enim enuntiatio ad id quod enuntiat referenda est. Omne autem figurative factum aut dictum hoc enuntiat quod significat eis quibus intelligendum prolatum est. Et sic nullum est ibi mendacium, quia non enuntiantur pro intellectu primo, sed pro secundo, qui verus est.

Sic nec in disputatione est mendacium, cum proponuntur aliqua falsa ad hoc quod per illa deducat homo ad maius falsum, et deducendo ad maius falsum reducat ad verum. In disputationibus enim propositiones magis sunt interrogationes quam veritatis assertiones, nisi forte in doctrinalibus disputationibus, in quibus oportet discentem credere, ubi sola vera proponuntur, probantur et supponuntur.

Ad illud quod obicitur de simulatione in facto, dicendum quod est simulatio cautelae et instructionis et duplicitatis. Simulatio cautelae fuit.in Iehu, cum finxit se cultorem Baal, et David, qui finxit se stultum. Simulatio vero doctrinae fuit in Christo, cum finxit se longius ire, sicut dicitur Lucae ultimo, 28 ; in quo erudivit discipulos officium hospitalitatis, quo coegerunt illum apud se manere, per quod meruerunt etiam illum cognoscere. Simulatio vero duplicitatis est in hypocritis, qui in signo exteriori ostendunt se esse bonos et interius replentur malitia. Primae duae simulationes non tenent rationem mendacii, sed tertia rationem mendacii tenet, et illa non est sine peccato.

Praeterea, non est simile de verbo et facto, quia factum non est principaliter institutum ad significandum mentis conceptum. Sermo autem ad hoc institutus est ut sit nuntius et interpres ipsius mentis et ut homo significet alteri quod est apud se et ut constituatur veritas apud audientem quae est apud loquentem ; et ideo qui ad aliud utitur ipso sermone abutitur et incurrit peccatum mendacii. Non sic autem est semper ex parte facti.

Ad illud quod obicitur, quod maius peccatum est furtum et homicidium quam mendacium, dicendum quod, quamvis gravius peccatum sit utrumque eorum, quando fit mala intentione et malo fine, quia tamen contingit illa a malo fine separari, ideo possunt fieri. Non sic autem est in mendacio reperire, quia de ipsa nominis ratione nominat intentionis obliquationem.

Ad illud quod obicitur, quod est contra mandatum secundae tabulae, dicendum quod in mandatis secundae tabulae quantum ad actum bene contingit Deum dispensare, sed quantum ad deordinationem intentionis nunquam, ut aliquis excusetur a peccato propter divinum praeceptum, manente intentione deordinata.

Ad illud quod obicitur de eo qui ex caritate movetur ad mentientiendum, dicendum quod caritas praesupponit veritatem, unde ad nihil movet quod veritati repugnet, veritati dico ex parte animae. Unde dicit Bernardus quod ad hoc quod opus sit laudabile, necesse est quod sit caritas in intentione et veritas in electione. Et quia veritas non servatur in prolatione mendacii, hinc est quod mendacium ex caritate non potest dici. Sicut enim ex caritate non potest scienter committi malum, quod quidem maneat malum, ut inde eveniat bonum, sic etiam non potest ex caritate dici falsum, ut inde sequatur verum aut bonum. Et est simile, quoniam sicut vis operativa deservit affectivae, sic vis interpretativa deservit intellectivae, et sicut finis affectionis est bonum, ita finis intelligentiae est verum. Sicut ergo nullum opus potest ex caritate fieri nisi quis intendat bonum, et illud opus sit ordinabile ad bonum, sic etiam nullus sermo potest ex caritate proferri nisi in illius sermonis prolatione primo intendat verum. Et quia mendacium ordinatum est ad contrarium veri, videlicet ad indicandum falsum ex ipsa intentione proferentis, ideo non potest fieri ex caritate nec meritorie, sed semper male. Et haec ratio tacta fuit in ipsa responsione facta ad quaestionem.

PrevBack to TopNext