III, D. 3, P. 2, A. 3, Q. 1
III, D. 3, P. 2, A. 3, Q. 1
Utrum corpus Christi productum fuerit ad perfectam molem subit, an successive.
Quaeritur ergo primo, utrum corpus Christi productum fuerit ad perfectam molem subito, aut successive.
Et quod successive, ostenditur. Lucae 2, 40 : "Puer iste crescebat aetate" ; sed ad crementum aetatis sequitur crementum molis : ergo etc.
Item, sicut patet ex historia evangelica, Christus habuit necessitates infantiles : unde et lactatus fuit a Matre ; hoc autem non esset nisi parvulus fuisset in quantitate : ergo videtur quod prius tempore fuerit in quantitate modica quam perfecta.
Item, augmentum sequitur nutrimentum ; sed corpus Christi alebatur, sicut corpus alterius hominis, successive : ergo similiter videtur quod augebatur paulative et successive.
Item, Christus assumsit naturam passibilem et mortalem ; sed talis est natura mortalis quod aut crescit aut decrescit aut proficit aut deficit ; vix enim unquam in eodem statu permanet, ut dicitur in Iob [14, 2] : ergo, si non competebat Christo decrescere, videtur quod talem naturam assumserit quod semper in hac vita quantum ad corpus profecerit. Ergo per successionem temporum ad perfectam quantitatem pervenit.
Sed contra : Ieremiae 31, 22 : "Mulier circumdabit virum" ; hoc intelligitur de Christo et beata Virgine ; sed virum circumdari in utero est in utero contineri, ad virum autem spectat corpus perfectae quantitatis habere : ergo videtur quod corpus Christi in utero Virginis fuerit secundum quantitatem molis. Non igitur ad perfectionem venit per successionem temporis.
Item, hoc ipsum videtur per hoc quod sequitur in eadem auctoritate : Novum faciet Dominas super terram ; sed novum est cuius simile non praecessit ; sed quod mulier in utero habeat puerum parvae quantitatis, hoc non est novum : ergo videtur quod Christus statim fuit ad perfectionem quantitatis productus, ex quo de Virgine est conceptus.
Item, divina virtus summa est et perfecta ; quia summa est, nata est operari subito et in instanti ; quia perfecta est, nata est educere operationem perfectam. Si ergo formatio corporis Christi fuit a virtute increata, videtur quod ab instanti conceptionis corpus illud eductum fuerit in quantitate perfecta.
Item, sicut anima coniuncta est Verbo in unitate personae immediate, ita et corpus ; sed anima statim, quando unita fuit Verbo Dei, perfecta fuit in virtute et scientia : ergo pari ratione et corpus in quantitate et figura. Non igitur videtur quod per successionem temporis quantitas corporis Christi fuerit ad perfectionem deducta.
Conclusio
Corpus Christi quoad quantitatem molis ad perfectionem deductum est per successionem temporis, quod fuit valde congruum
Respondeo : Dicendum quod corpus Christi quantum ad quantitatem molis ad perfectionem deductum est per successionem temporis. Et ratio huius est, quia perfectio quantitatis illius corporis fuit operatione naturae, cuius est operari secundum successionem temporis.
Si autem quaeratur : unde est hoc quod Deus corpus illud ad perfectionem voluit deduci mediante naturae operatione ? dicendum quod hoc fecit Deus valde congrue. Hoc enim, quamvis alio modo facere posset, sic fecit ad confirmandam fidei veritatem, ad commendandam humilitatis virtutem, ad conservandam universitatis legem. In hoc enim fidei veritas confirmatur, dum manifeste ostenditur per conversationem diuturnam et similem modum proficiendi in aetate, quod Christus non phantasticam, sed veram carnem assumsit. Et hoc quidem fuit valde opportunum, quia sine fidei veritate nullus est incarnationis fructus. Humilitatis etiam virtus in hoc commendatur, dum Dei Filius, qui est Rex regum et Dominus dominantium, factus est parvulus ; et qui prius nullo indigebat, lacte materno, sicut alii parvuli, pascebatur, pannis involvebatur et alia plura gessit, in quibus humilitatis utilitas commendatur. Et hoc fuit valde opportunum, quia propter hoc potissime Deus de caelo descendit, ut superbiam exstirparet. Universitatis etiam lex et ordo conservatur, quia Deus unicuique naturae concessit propriam operationem : nec utitur miraculis, ubi natura sufficienter per se potest operari. Et quia natura in Christo satis sufficienter poterat corpus Christi ad perfectam quantitatem deducere, ita quod in nullo derogabatur eius dignitati, ideo noluit Deus tempus anticipare, ut tamquam iustus universitatis administrator unumquodque iuxta virtutem sibi competentem operari sineret. Et hoc quidem conveniebat, quia naturam nolebat perimere, sed reparare. Et in hoc insinuat quod maior potestas usum inferioris potestatis non debet absque causa privare.
Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium de auctoritate Ieremiae, dicendum quod vir dicitur ibi Christus non ab aetate corporis, sed a vigore animi, quia plenus fuit virtutibus et scientia ab instanti conceptionis.
Ad illud quod obicitur, quod novum fuit, dicendum quod novitas attenditur in hoc qupd ipse erat Deus et homo, cuius simile nunquam praecesserat ; et in hoc quod ab instanti conceptionis vir fuerat adeo perfectus quod proficere nunquam potuit, et huius simile nunquam fuit. Et sic patet quod non oportuit quod esset quantitatis perfectae ad hoc quod novum quid esset. Unde ratio illa peccat secundum consequens.
Ad illud quod obicitur, quod virtus infinita operatur in instanti, dicendum quod verum est, quando virtus infinita operatur secundum totalitatem suae potentiae et operatur per se. In perfectione autem dominici corporis non tantum operatur virtus divina, sed etiam creata, cuius est operari successive, sicut ostensum est supra ; et illius est operari successive, cum sit virtus finita.
Ad illud quod obicitur, quod ab instanti conceptionis fuit perfectus virtute et scientia, dicendum quod non est simile, quia quamvis deceret Deum assumere aliquas poenalitates ad redemptionem nostram, non tamen decebat assumere culpam vel ignorantiam ; ideo magis habuit horum opposita, scilicet virtutem et scientiam, quam in instanti perduci ad corporis quantitatem perfectam.