Text List

III, D. 3, P. 2, A. 3, Q. 2

III, D. 3, P. 2, A. 3, Q. 2

Utrum in corpore dominico formatio et distinctio membrorum facta sit subito an successive.

Secundo quaeritur de eius corporis perfectione quantum ad membrorum distinctionem, et est quaestio, utrum membrorum formatio et distinctio facta sit subito an successive in corpore dominico.

Rationes principales

Et quod non subito, videtur. Augustinus, in IV De Trinitate, tractans illud verbum Ioannis 2, 19 : "Solvite templum hoc... dixerunt ludaei : Quadraginta sex" etc. ; ibi Augustinus: "Hic numerus perfectioni dominici corporis congruit, quia, ut dicunt physici, tot diebus forma humani corporis perficitur". Ergo non videtur quod corpus Christi ab instanti conceptionis organizatum fuerit et formatum. Si tu dicis, sicut dicit Magister in littera, quod hoc dictum fuit propter incrementum molis, tunc non videtur quod quadraginta sex diebus perfectum sit, quia ad perfectionem hanc non pervenit usque ad annos viginti.

Item, ad Hebraeos 2, 17 : "Per omnia debuit fratribus similari". Ergo videtur quod in modo formationis corporis ; sed corpora aliorum hominum successive formantur : ergo videtur quod similiter corpus Christi.

Item, corpus Christi nutritum et augmentatum fuit sicut corpora aliorum hominum successive. Ergo videtur pari ratione quod fuerit successive formatum.

Item, formationem corporis antecedit consolidatio et consolidationem antecedit conversio et conversionem seminis decisio. Si ergo quaelibet istarum operationum non potest fieri in minori quam in instanti, et una est ordinata ad aliam, ergo videtur quod formatio corporis non poterit esse instantanea.

Sed contra : Augustinus, in libro De fide ad Petrum : Firmissime tene et nullatenus dubites, non carnem Christi sine divinitate in utero Virginis conceptam, priusquam susciperetur a Verbo ; sed Verbum non suscepit nisi carnem formatam, et in instanti suscepit eam. Igitur videtur quod in instanti corpus Christi fuerit ad perfectionis organizationem deductum.

Item, Augustinus, in libro De Trinitate : Non ex utero Virginis prius caro concepta est et postea divinitas venit in carnem, sed mox ut Dei Verbum in uterum venit, factum est caro, servata proprietate naturae, et perfectus homo in veritate carnis et animae.

Item, Virgo beata dicitur concepisse Filium Dei ratione carnis assumtae ex ipsa ; sed non est communicatio idiomatum nisi propter unionem, non est autem unio nisi ad naturam perfectam : ergo, cum in instanti conceptionis verum sit dicere Filium Dei conceptum ex Virgine, necesse fuit et corpus ad perfectam organizationem esse deductum.

Item, conceptio Christi fuit virtute mirabili et mirabiliter operante ; sed virtus mirabiliter operans est infinita et operans infinite : ergo videtur quod eius operatio debeat esse instantanea ; et si hoc, corpus dominicum in instanti in perfecta organizatione fuit constitutum.

Conclusio

Corpus Christi ad instanti conceptionis habuit perfectionem organizationis.

Respondeo : Dicendum quod absque dubio, sicut dicit Augustinus, corpus Christi ab instanti conceptionis habuit perfectionem organizationis. Et ratio huius sumi potest ex parte Verbi assumentis et ex parte virtutis efficientis et ex parte Virginis concipientis. Ex parte Verbi assumentis, quia non decebat Verbum assumere partem humana naturae ut esset homo secundum quid sed totam humanam naturam, et ita carnem et animam, maxime cum anima det carni congruentiam, ut uniatur cum natura divina, sicut ostensum est supra. Et quoniam anima non est nata uniri nisi carni formatae et organizatae, ideo in primo instanti conceptionis necesse fuit corpus ad perfectionem organizationis perduci. Ratio etiam est ex parte virtutis operantis, quia ibi virtus divina operabatur mirabiliter : hoc enim est miraculum miraculorum, quod femina concipiat Deum. Et ideo ad suae mirabilis potentiae ostensionem subito formavit illud corpus, quod natura non potest formare nisi successive. Ratio vero nihilominus est ex parte Virginis concipientis, quae statim, ut consensit, repleta : fuit Spiritu Sancto et Mater Dei effecta, iuxta illud quod angelus annuntiabat. Et quoniam Mater Dei non erat nisi Deus unitus esset carni quam conceperat, et caro nec Deo nec animae congrueret uniri nisi haberet membrorum distinctionem convenientem, hinc est quod ab instanti conceptionis corpus Christi debuit in membrorum distinctione perfectum esse. Unde concedendae sunt rationes ad istam partem inductae.

Ad obiecta

Ad illud quod obicitur, quod numerus quadraginta sex dierum congruit perfectioni corporis dominici, dicendum quod in Scriptura frequenter dicitur res tunc fieri, cum innotescit ; et per hunc quidem modum verbum beati Augustini est intelligendum, quia, etsi corpus dominicum ab instanti conceptionis fuit formatum, non tamen apparuit nec percipi potuit prae parvitate quantitatis molis ; sed post quadraginta sex dies ad tantam perfectionem quantitatis deductum est quod aspectibus hominum patere potuit. Unde corpus Christi illud in incremento cum aliis corporibus similitudinem habuit, quamvis non haberet similitudinem in formatione primaria ; non enim naturaliter, sed mirabiliter formatum fuit. Et sic inteJligenda sunt verba Augustini, in IV libro de Trinitate et in libro 83 Quaestionum, quae ad praesens omittuntur ob vitandam prolixitatem.

Ad illud quod obicitur de verbo Apostoli, quod per omnia debuit fratribus assimilari, dicendum quod verum est quantum ad ea quae faciebant ad reparationem generis humani, sicut hoc quod est tentari, conversari cum hominibus et pati. Sed in modo conceptionis, quia in nobis annexam habet traductionem originalis peccati, non debuit assimilari, quia non competebat hoc hominum Mediatori et Reparatori.

Ad illud quod obicitur, quod similiter fuit nutritum et generatum, dicendum quod non est simile, quia nostra augmentatio et nutritio culpam non habet annexam sicut nostra generatio ; et ita non sic debuit assimilari in generationis primordio sicut in augmento et nutrimento.

Ad illud quod obicitur, quod formationem praecessit consolidatio et consolidationem conversio, dicendum quod duplex est ordo, videlicet secundum tempus et naturam vel secundum naturam tantum. Isti autem tres actus ordinem habent in nostra generatione utroque modo, quia nostra generatio est a virtute finita, quae operatur in tempore. In generatione autem Christi non habent ordinem nisi secundum naturam ; et quoniam habentia ordinem secundum naturam simul esse possunt tempore absque aliqua incompossibilitate, hinc est quod nihil impedit illos actus esse in generatione dominica, quamvis non sint simul in generatione nostra.

Unde ratio illa non cogit, quia aut procedit ab ordine secundum naturam ad ordinem secundum tempus aut procedit ab operatione naturae ad operationem virtutis divinae. Et nullo istorum modorum est ibi necessitas consequentiae.

PrevBack to TopNext