III, D 1, A. 1, Q. 4
III, D 1, A. 1, Q. 4
Utrum quaelibet trium personarum possit incarnari per se ipsam.
Et quod sic, videtur. Tantumdem distat creatura a persona Filii quantum a persona Patris et Spiritus Sancti : igitur qua ratione persona Filii incarnari potest, distantia non impediente, eadem ratione videtur quod et persona Patris et Spiritus Sancti.
Item, posse incarnari spectat ad dignitatem, alioquin non conveniret Filio ; sed quidquid potest Filius ad dignitatem spectans, potest et Pater, cum totum posse habeat Filius a Patre : ergo, si persona Filii potest incarnari et carnem sibi assumere, videtur quod hoc possit et Pater consimili ratione.
Item, ad incarnationem faciendam non plura exiguntur quam extrema unibilia et unitas in persona et immensitas in potentia, quae extrema illa coniungat ; sed natura Patris ita est unibilis sicut natura Filii, cum sit una et eadem, et persona Patris ita est una sicut persona Filii, et potentia immensa : ergo etc.
Item, si persona Filii potest incarnari, aut eo ipso quo est Filius aut eo ipso quo est persona. Non eo ipso quo est Filius, quia Filius solum dicit respectum ad Patrem, non ad creaturam : ergo, si potest incarnari eo ipso quo est persona divina, ergo, cum Pater et Spiritus Sanctus sit persona divina, sequitur necessario quod persona Patris et Spiritus sancti ita possit incarnari sicut persona Filii.
Sed contra : Si persona Patris vel Spiritus Sancti incarnaretur, tunc duo essent Filii in Trinitate ; sed hoc est inconveniens, quodlibet autem inconveniens, sicut dicit Anselmus, in libro Cur Deus homo, apud Deum est impossibile. Ergo videtur similiter esse impossibile personam Patris incarnari vel Spiritus Sancti.
Item, incarnari non est aliud quam in carnem mitti, sicut vult Augustinus ; sed impossibile est Patrem mitti, cum non habeat alium a quo sit : ergo impossibile est Patrem incarnari.
Item, quod est proprium unius personae impossibile est alteri convenire ; sed incarnari est proprium Filii et sibi soli convenit : ergo impossibile est quod alteri personae conveniat.
Item, maiorem convenientiam habet natura assumta a Verbo cum aliis personis quam alia natura quae non est assumta. Ergo, si aliae personae non possunt illam naturam assumere quae assumta est a Verbo, videtur quod nec aliquam aliam. Sed illam non possunt assumere, sicut in praecedentibus monstratum est : ergo videtur quod nullam aliam assumere valeant.
Conclusio
Quaelibet divinarum personarum potuit et potest incarnari
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod aliqui dicere voluerunt quod nulla persona incarnari potuit nisi persona Verbi. Et rationem huius assignant : quia, si alia persona incarnaretur, nasceretur quaedam Trinitatis confusio, dum plures in Trinitate Filii dicerentur. Nasceretur etiam quaedam aequalitatis diminutio, dum duo Filii essent in Trinitate, quorum unus haberet excellentiorem nativitatem quam alter. Nasceretur etiam quaedam oppositorum indistinctio, quia tunc unus et idem Filius genitus et ingenitus diceretur, si Pater incarnaretur. Et haec omnia sunt inconvenientia ; et quia nihil inconveniens potest poni in Deo et circa Deum, ideo dixerunt quod nulla alia persona a persona Filii poterat incarnari, non propter defectum potentiae, sed propter dignitatem potentiae, quae non admittit aliquod indecens circa opus suum. Sed licet videantur in hac positione sequi beatum Anselmum, ipsum tamen veraciter non sequuntur, pro eo quod nec Anselmus vult hoc dicere esse impossibile apud Deum aliam personam a Filio incarnari, sed vult hoc ostendere quod non est ita decens de alia persona sicut de persona Filii ; et hoc verum est, sicut melius videbitur infra.
Quod autem Pater aut Spiritus Sanctus incarnari possit absque aliqua repugnantia, planum est. Posset enim formare corpus, quod sibi uniret de genere humano, non per viam generationis, sicut formavit corpus Evae, quae non dicitur esse filia Adae. Praeterea, esto quod alia persona assumsisset carnem de Virgine sicut assumsit Verbum, adhuc non esset ibi confusio nec aequalitatis diminutio secundum rem, quia ex hoc nulla fieret transmutatio circa personas divinas. Nulla enim est confusio, quando nos credimus quod unus et idem est temporalis et aeternus, immortalis et mortuus, immensus et circumscriptus. Nullum etiam . est inconveniens, cum dicimus Filium esse aequalem Patri et minorem Patre secundum .naturarum dualitatem. Et ideo concedendum est, sicut Magister dicit in littera, quod quaelibet trium personarum potest et potuit incarnari.
Ad rationes
Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quodsi Pater incarnaretur, quod tunc duo essent Filii, dicendum quod ista ratio procedit hoc supposito quod Deus non possit aliter assumere carnem quin eam assumeret de muliere tamquam ex matre. Hoc autem est falsum, quia aliter posset Deus carnem sibi assumere, si sibi placeret. Praeterea, esto quod alia persona assumsisset carnem de Virgine et esset filius Virginis, hoc in nullo derogaret Deo, quia nihil perderet ibi divina persona ; et ideo, si est inconveniens, hoc est solum propter nostram reputationem et ratiocinationem Cum autem dicit Anselmus quod quantumcumque parvum inconveniens in Deo est impossibile, dicendum quod hoc intelligitur de eo quod est inconveniens in Deo secundum se ; et tale est inconveniens quod nullo modo potest esse conveniens, et ideo est impossibile. De eo autem non habet veritatem quod est inconveniens secundum nostram aestimationem, quia Deus posset illud facere conveniens. Unde sicut concedimus de aliquo malo quod potest Deus facere illud, pro eo quod illud potest bene fieri, sicut est malum in se ; de aliquo vero non, quod est secundum se malum, quod nullo modo potest bene fieri : sic etiam in proposito est intelligendum, cum dicitur quod quodlibet inconveniens in Deo est impossibile.
Ad illud quod obicitur, quod incarnatio non est aliud quam in carnem mitti, dicendum quod verum est, prout incarnatio dicitur de Filio. Sed incarnari secundum suum intellectum generalem non dicit plus quam uniri carni in unitate personae. Et quamvis persona Patris non possit mitti, potest tamen uniri ; et ideo ratio illa non tenet, pro eo quod procedit ab inferiori ad superius destruendo.
Ad illud quod obicitur, quod incarnari est proprium Filii, dicendum quod sicut, si Petrus sit unicus filius Pauli, esse filium Pauli est proprium Petri, non quia non possit convenire alii, sed quia nunc non convenit alii : sic etiam in proposito intelligendum est, quod incarnari dicitur esse proprium personae Filii, non quia alia persona non possit carni uniri, sed quia nulla alia persona actualiter uriitur carni a persona Filii.
Ad illud quod obicitur, quod natura assumta a Verbo plus convenit cum aliis personis quam non assumta, dicendum quod, sicut in praecedentibus dictum est, etsi plus conveniat natura talis cum aliis personis ratione eminentiae et dignitatis, tamen minus convenit convenientia ordinis, quia, cum sit actualiter a persona Verbi assumta, non habet possibilitatem ad ulteriorem assumtionem. Non sic autem est de natur quae assumta non est ; et propterea illa ratio non concludit.