III, Distinctio. 1, A. 1, Q. 3
III, Distinctio. 1, A. 1, Q. 3
Utrum persona una possit simul uniri cum alia, assumendo unam et eamdem numero naturam.
Tertio quaeritur, utrum persona una possit simul uniri cum alia, assumendo unam et eamdem naturam numero.
Et quod non, videtur : Anselmus, in libro Cur Deus homo, capitula 9 : Plures personae nequeunt unum et eumdem hominem assumere ; quare tantum in una persona fieri necesse est.
Item, si personae plures unirentur uni et eidem naturae, aut ergo in unitate essentiae aut in unitate suppositi. In unitate essentiae non, quia impossibile est Creatorem et creaturam convenire in una essentia. In unitate personae non, quia tres personae in persona non conveniunt, sed personaliter distinguuntur. Ergo videtur quod nullo modo plures personae possint unum hominem accipere.
Item, unio divinae naturae ad humanam facit sibi mutuo communicare propria idiomata. Ergo, si tres personae assumerent unum hominem, ille homo esset Pater et Filius et Spiritus Sanctus ; et ex hoc sequeretur, propter communicationem idiomatum, quod Pater esset Filius et Spiritus Sanctus et e converso ; et si hoc, tunc periret personalis distinctio.
Item, si tres personae assumerent unum et eumdem hominem, aut ergo unica unione aut pluribus. Si unica, ergo, cum Pater et Filius et Spiritus Sanctus non communicant nisi in essentia, unio illa esset in aliquo essentiali, quod est impossibile. Si pluribus, ergo plures essent incarnationes. Sed contra : impossibile est esse plures incarnationes respectu unius carnis, quia incarnatio non habet inceptionem nisi ratione carnis, ergo pari ratione nec numerari habet nisi ratione carnis. Ergo nec pluribus incarnationibus nec unica plures personae possent assumere unam et eamdem naturam.
Sed contra : 1. Humana natura idoneitatem habet ad hoc ut assumatur a persona, in quantum est imago ; sed una et eadem anima est imago trium personarum simul et semel : ergo videtur quod a tribus personis possit simul et semel assumi.
Item, una persona potest assumere plures naturas, et nihil impedit quod Dei Filius non possit assumere unum alium hominem, cum arctatus non sit ad illam singularem naturam quam assumsit : ergo pari ratione videtur quod plures personae possirit assumere unam et eamdem naturam, cum ita possint plures personae super unam naturam, sicut persona una in plures naturas.
Item, gratia habet conformari naturae ; sed plures personae divinae communicant per naturam in una substantia et essentia simpliciter una : ergo pari ratione communicare possunt in una natura per unionem gratuitam. Ergo plures personae possunt unam et eamdem naturam assumere.
Item, aut una natura, quae assumitur ab una persona, potest assumi ab alia aut non. Si sic, habeo propositum. Si non, quaero quid impedit ? Cum non sit ibi nisi natura creata et persona divina, aut ergo erit impedimentum ex parte naturae creatae aut ex parte personae divinae. Sed ex parte naturae creatae non potest, cum illa subiaceat omnino potentiae divinae personae. Ex parte divinae personae non, quia inter divinas personas nulla est resistentia, nulla est repugnantia, cum una aliam circumincedat et una sit cum alia. Ergo, si nullum est impedimentum, videtur simpliciter quod plures personae possint hominem unum assumere.
Conclusio
Plures personae non possunt unam et eandem numero naturam assumere
Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit Anselmus, "plures personae non possunt unum et eumdem hominem assumere", non propter defectum potentiae, sed propter repugnantiam contradictionis implicitae. Si enim plures personae assumerent unum hominem ad unitatem talem quae faceret communicationem idiomatum, ergo aut assumerent in unitatem quae quidem esset unitas quae se teneret ex parte assumentis aut assumti. Si in unitatem quae quidem se teneret ex parte assumentis, cum ex parte assumentis non sit reperire nisi unitatem personalem et unitatem essentialem, tunc plures personae assumerent unam naturam in unitatem essentiae vel unitatem personae ; sed utrumque horum simpliciter est impossibile. Nam plures personae divinae non possunt convenire in una persona nec natura creata et increata possunt transire in unam naturam. Si autem assumerent in unitatem quae quidem se tenet ex parte assumti, cum illa sit unitas individualis, assumerent ergo in unitatem individui ; sed illud adhuc est impossibile, quia assumens non trahitur ad unitatem assumti, sed potius trahit assumtum ad unitatem propriam : nam assumere est ad se sumere.
Et sic patet quod, si dicatur tres personas assumere unum et eumdem hominem, omnibus modis implicatur contradictio, sive intelligatur quod assumtio fiat in unitatem naturae sive in unitatem personae. Nam si fit talis assumtio in unitatem naturae, ergo ex divina natura et humana constituitur una natura : ergo non est distinctio assumentis ad assumtum, ergo nec assumtio vera. Si autem fit assumtio in unitatem personae, ergo plures personae communicant in unam personam : ergo plures personae non sunt plures personae Si autem fit assumtio in unitatem individui, cum illa unitas non se teneat ex parte assumentis, sed assumti, assumens non assumit naturam aliam ad propriam unitatem : ergo non assumit ad se, sed ad aliud ; et si non assumit ad se, non assumit : assumtio igitur in unitatem individui non est assumere vere et proprie, sicut nunc loquimur de assumtione. Propter igitur contradictionem implicitam, plures personas assumere unam et eamdem naturam nec est possibile nec est intelligibile. Rationes igitur hoc ostendentes sunt concedendae.
Ad rationes
Ad primum quod obicitur in contrarium, quod una anima est imago trium, dicendum quod imago de ratione sui dicit expressam repraesentationem, non secundum totum illud in quo imago est, sed secundum aliquid sui. Unio autem quae quidem est in incarnatione totam humanam naturam in atomo et secundum totum facit uniri divinae personae, ita quod tota substantificatur in una tamquam in una propria hypostasi. Non est autem inconveniens quod aliquid repraesentet plures personas secundum differentes proprietates et potentias ; inconveniens autem est quod unum et idem uniatur pluribus personis in personae unitatem ; et ideo non sequitur, quodsi una anima potest esse imago trium, quod simul et semel possit uniri tribus personis.
Ad illud quod obicitur, quod una persona potest assumere plures naturas, ergo similiter plures personae unam naturam, dicendum quod non est simile, quia, cum unio illa incarnationis fiat in unitatem personae, non in unitatem naturae, pluralitas naturarum non sic repugnat unioni incarnationis sicut pluralitas personarum.
Ad illud quod obicitur, quod plures personae possunt communicare in eadem essentia per naturam etc., dicendum quod non est simile, quoniam unitas personarum in una substantia dicit convenientiam in natura ; convenientia autem in natura non repugnat distinctioni in persona sicut nec econtra diversitas in natura repugnat unitati in persona. Sed unio gratuita non dicit convenientiam in natura, sed in persona ; et ideo pluralitas personarum repugnat unitati unionis. Et propterea ratio praedicta non tenet, quia non est simile hinc inde.
Ad illud quod quaeritur, quid impediat, dicendum quod nec persona impedit per se nec natura humana per se, sed modus unionis. Quia enim divina natura unitur humanae in unione personae, incompossibile est quod in ma unione sit unitas ex parte extremorum et pluralitas ex parte medii, in quo attenditur illa unio. Unde sicut est incompossibile quod plures personae sint una persona, non propter repugnantiam personarum, sed propter inclusionem duorum oppositorum, sic in proposito est intelligendum.
Haec autem dicta sunt de incarnatione ipsa secundum eum modum secundum quem facit idiomatum communicationem, per quem modum Filius Dei factus est homo. Et isto modo impossibile est intelligere plures personas assumere unum et eumdem hominem, sicut ostendit Anselmus et ostendunt rationes praemissae. In hoc tamen non excluditur omnis alius modus assumtionis, quia, cum multa possit Deus facere, quae intellectus noster non potest capere, quis audebit asserere quod tres personae non possint unum et eumdem hominem assumere ? Nihil enim videtur impedire quin tres personae possint per gratiam illud efficere ut sint personae unius singularis naturae in tempore, cum illa natura sit possibilis et omnino obediens respectu cuiuslibet personae in Trinitate. Et pro tanto voluerunt aliqui dicere non irrationabiliter quod poterant tres personae assumere unum hominem in unitate individui ; quod si rationabiliter intelligatur, satis rationabiliter potest sustineri. Nec repugnat verbum Anselmi nec ea quae praedeterminata sunt. Non enim volunt dicere quod illa assumtio terminaretur ad unitatem individualem ex parte assumentis, sed quod tres personae, si unum hominem assumerent, essent unus homo, ita quod in illis tribus personis esset communis unitas singularis naturae assumtae, non unitas personae. Quidquid autem sit de hoc, illud pro indubitanti habendum est quod modo assumendi praedeterminato impossibile est plures personas unum et eumdem hominem assumere propter implicationem contradictionis implicitae, quia sequeretur quod Filius esset Pater.