Text List

III, D. 39, Divisio Textus

III, D. 39, Divisio Textus

Supra egit Magister de mendacio, quod opponebatur quinto praecepto secundae tabulae. In hac vero parte intendit agere de periurio. Haec autem pars continet praesentem distinctionem et dividitur in partes tres. In quarum prima inquirit Magister quid sit periurium. In secunda vero determinat qualiter sit iurandum, ibi : Quaeritur etiam utrum liceat iurare per creaturam. In tertia vero, quod iuramentum sit adimplendum etc., ibi : Nunc superest investigare utrum omne iuramentum sit iinplendum etc.

Prima pars dividitur in partes duas. In quarum prima determinat de periurio per comparationem ad mendacium. In secunda vero per comparationem ad iuramentum, ibi : Si autem quaeritur utrum iurare sit malum etc.

Hac secunda parte indivisa remanente, prima dividitur in partes tres. In quarum prima inquirit utrum essentiale sit periurio esse mendacium et determinat secundum opinionem alienam. In secunda vero determinat secundum opnionem propriam, ibi : Sed melius creditur etc. In tertia vero removet dubitationem annexam, ibi : Cum vero quis iurat quod verum est etc.

Similiter secunda pars, in qua determinat quomodo sit iurandum, dividitur in partes duas. In quarum prima determinat de forma iuramenti licita. In secunda de forma iuramenti illicita, ibi : Post haec quaeritur utrum fide eius utendum sit etc. Et hac parte remanente indivisa, prima dividitur in tres. In quarum prima quaerit quae sit forma iuramento congrua. In secunda, quae forma sit magis obligatoria, ibi : Si autem quaeritur quis magis teneatur. In tertia vero determinat quae sit formae iurandi intelligentia, ibi : Hic quaeritur quid sit dicere : Per Deum iuro.

Per hunc etiam modum tertia pars principalis dividitur in partes duas. In quarum prima determinat de iuramenti obligatione. In secunda vero de honestate, ibi : Sancta Synodus decrevit etc. Et illa parte remanente indivisa, prima dividitur in partes tres. In quarum prima determinat utrum iuramentum illicitum sit obligatorium. In secunda utrum iuramentum dolosum, ibi : Hoc etiam sciendum est quod quacumque arte verborum etc. In tertia vero inquirit utrum iuramentum coactum sit obligatorium, ibi : Quaeritur etiam, si peccat qui hominem iurare cogit. Sententia autem et subdivisio partium satis manifesta est in littera.

PrevBack to TopNext