Text List

III, D. 38, Dubia

III, D. 38, Dubia

Dub. I.

In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit de mendacio obstetricum, quod propter misericordiam veniale fuit peccatum, non tamen nullum. Sed contra hoc obicitur per illud quod dicit Gregorius, in Glossa super 1, 21 Exodi : Benignitatis earum merces, quae in aeterna vita remunerari poterat, per culpam mendacii in terrenam recompensationem commutata est. Sed nihil commutat mercedem aeternam in temporalem nisi mortale peccatum : ergo videtur quod mortaliter peccaverunt. Item, videtur quod hic contradicat Hieronymus Gregorio. Hieronymus enim dicit quod aedificavit eis Dominus domos spirituales : ergo non videtur quod fetribuerit eis in praesenti.

Respondeo : Dicendum quod circa hoc est duplex modus dicendi. Quidam volunt dicere quod mendacium obstetricum habuit duplicem respectum, videlicet ad vitam puerorum et ad vitam propriam ; mentiebantur enim pro utraque servanda. Et secundum quod habuit respectum ad vitam puerorum, sic erat ex pietate ; secundum autem quod habuit respectum ad servandam vitam propriam, quam magis dilexerunt quam veritatem, sic erat ex libidine. Et primo modo erat peccatum veniale, quia erat mendacium officiosum ; secundo modo erat peccatum mortale, quia procedebat ex mala radice, videlicet ex libidinoso amore vitae propriae, et eo tempore quo veritas confitenda esset : et ideo haec culpa abstulit eis mercedem quam meruerant ex pietate, quam prius habuerant servando parvulos ex timore Dei. Et secundum hoc dicunt currere diversas Sanctorum auctoritates. Sed iste modus satis calumniabilis est, quia durum videtur dicere quod aliquis pro servanda proprii corporis salute mortaliter peccet, dicendo aliquod mendacium leve.

Alius modus dicendi est quod in ipsis obstetricibus duo est considerare, pietatis beneficium praecedens et mendacium subsequens. Et primum fuit ex quadam naturali pietate nec erat meritorium, sed disponebat ad meritum ; mendacium vero subsequens disponebat ad contrarium ; et ideo pietas praecedens fuit temporaliter remunerata propter mendacium, non quia mendacium illud auferret vitam gratiae prius habitae, sed quia ad gratiam habendam viam praecluderet, quod quidem bene potest facere peccatum veniale. Et hoc est quod vult Gregorius dicere, cum dicit : Benignitatis earum merces, quae in aeterna vita remunerari poterat ; poterat, inquam, non potentia disposita et propinqua, sed potentia remota. Et ex hoc patet quod nulla est controversia inter Gregorium et Augustinum, nulla etiam est contrarietas inter eos et Hieronymum, quia non vult dicere Hieronymus quod obstetrices habuerint domos spirituales per assecutionem gratiae, sed quia quodam modo ad gratiam praeparatae fuerunt per timorem et pietatem.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit quod quartum sola mentiendi fallendique libidine fit, quod merum mendacium est. Contra hoc enim obicitur : videtur enim quod nullum tale sit mendacium, quia, secundum quod dicit Dionysius, nullus operatur ad malum aspiciens. Si ergo mentiri de se malum est, videtur quod nullus unquam mentiatur solummodo aspiciens ad ipsum mendacium. Item, libido est radix omnium malorum : ergo non solum convenit quarto generi mendacii, sed etiam omni mendacio quod fit ex libidine : ergo penes hoc non debet assignari aliquod genus mendacii. Item, mendacium, quod fit sola libidine mentiendi, nullum habet excusatorium ; et peccattun quanto minus habet excusationis, tanto est gravius : ergo videtur quod illud mendacium sit primum et capitale inter omnia mendacia et non sit quartum genus.

Respondeo : Ad hoc dicendum est quod mendacium illud dicitur fieri ex libidine, quo quidem homo mentitur solum ut placeat sibi. Propter quod notandum est quod libido multipliciter dicitur. Uno modo dicitur libido improba voluntas ; et sic est radix mortalium peccatorum. Alio modo dicitur libido quaecumque immoderata delectatio ; et sic libido dicitur a libendo, et hoc modo non solum est radix mortalium, sed etiam venialium. Hoc autem dupliciter potest accipi : vel communiter, prout quaerit finem in actu proprio aut consequenti ; aut specialiter, prout in actu proprio quiescit. Primo quidem modo communis est omni peccato ; secundo vero modo penes ipsam accipitur differentia mendacii quod fit ex libidine, quod, inquam, non dicitur fieri ex libidine, quia procedat ex mala voluntate, sed quia homo in mentiendo non quaerit aliud quam semetipsum oblectare in ipso mendacio. Et huiusmodi minus malum est quam illud in quo intendit alii nocere et maius malum est quam illud in quo intendit alii prodesse ; et ideo medium locum tenet inter mendacioruni genera.

Ad illud ergo quod primo obicitur, quod nullus operatur ad malum aspiciens, dicendum quod in mendacio duo sunt, videlicet veritatis absentia et quaedam ars et astutia. Et licet non delectetur quis in absentia veritatis, contingit tamen aliquem delectari in quadam arte et astutia mentiendi ; et hoc aliquo modo habet speciem boni. Et ratione illius dicit Augustinus quod sola mentiendi libidine contingit aliquem mentiri.

Ad illud quod obicitur, quod libido est radix omnium malorum, dicendum quod libido ibi sumitur large ; sed hic appropriatur ad delectationem quae habetur in ipso actu mentiendi, qua quis finem in se quaerit et non in altero ; quae ideo constituit speciem mendacii, quoniam in aliis speciebus mendacii homo non tantum in se, sed etiam in aliis finem quaerit.

Ad illud quod obicitur, quod illud mendacium dicitur esse maximum, dicendum quod hoc non est verum, quia magnitudo mendacii attenditur secundum maiorem obliquationem intentionis ; magis autem obliquatur qui in mendacio intendit alium offendere quam semetipsum delectare : et ideo ratio illa non valet.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Mendacium est falsa vocis significatio cum intentione fallendi. Obicitur enim contra hoc, quia abstracti et concreti eadem est definitio. Sed mentiri potest quis sine falsa vocis significatione, secundum quod Magister dicit post, videlicet cum quis, intendens dicere falsum, dicit verum : ergo ista non est recta definitio. Item, sicut mendacium contingit esse in verbis, ita etiam contingit esse in factis. Ergo non tantum debet dici falsa vocis significatio, sed etiam falsa operis significatio. Item, videtur quod praedida notificatio non conveniat omni mendacio, quia qui mentitur mendacio officioso non intendit fallere, sed prodesse ; et qui etiam mentitur mendacio iocoso non intendit nisi se delectare. Ergo non videtur ista definitio omni mendacio convenire.

Respondeo : Dicendum quod, sicut tactum fuit in praecedentibus, ad completum esse mendacii duo concurrunt, videlicet falsa vocis significatio sicut materiale et fallendi intentio sicut formale ; et ideo recte est assignata praedicta notificatio mendacii.

Ad illud vero quod obicitur, quod abstracti et concreti eadem est definitio, dicendum quod mendacium, sicut prius tactum est, non tantum dicit comparationem ad mentientem, sed etiam ad ipsam rem de qua fit sermo ; mentiri vero proprie dicit comparationem ad ipsum mentientem ; et ideo plus claudit in se mendacium quam mentiri, nec est idem omnino mentiri et mendacium dicere, sicut Magister in littera dicit aperte. Nec sequitur quodsi aliquis mentitur, quod dicat mendacium, si proprie accipiatur mendacium, nisi forte large accipiatur mendacium ad mendacium secundum quid et simpliciter.

Ad illud quod obicitur, quod mendacium non solummodo est in verbis, sed etiam in factis, dicendum quod, etsi aliquo modo est in factis, secundum quod innuit Ambrosius, proprie tamen loquendo in verbis est, secundum quod dicit Augustinus. Verba enim sunt proprie signa indicantia mentis conceptum, pro eo quod ab interiori procedunt et voluntarie formantur ; et quoniam mendacium respectum dicit ad id quod est in mente interius, hinc est quod proprie est in sermonibus et vocibus et per falsam vocis significationem definitur, licet et in aliis aliquo modo analogice et per posterius reperiatur.

Ad illud quod obicitur, quod ista notificatio non convenit mendacio iocoso et officioso, dicendum quod notificatio ista per prius convenit mendacio pernicioso ; iocoso autem et officioso convenit quodam modo quasi per posterius. Unde vocabulum fallendi in notificatione mendacii non tantum importat decipere, sed etiam falsum dicere ; et hoc est omni mendacio commune et generale. Falsum enim dicere exterius quodam modo fallere est, dum homo id dicit quod potest hominem ad falsitatem deducere et deducendo ad falsitatem fallere et decipere.

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit quod Iacob matre auctore fecit ut falleret patrem, videtur non esse mendacium, sed mysterium. Videtur enim hoc non habere veritatem, quia Iacob dixit falsum cum intentione fallendi patrem ; intendebat enim significare quod ipse esset Esau : ergo videtur quod simpliciter fuit mendacium : ergo videtur quod simpliciter fuerit mentitus. Item, mendacium est ita malum quod nullo modo potest fieri bonum, nec per se nec per dispensationem aliquam : videtur ergo quod nullo Spiritus Sancti consilio nec matris imperio potuit ipse Iacob a mendacio excusari.

Respondeo : Dicendum quod, secundum beatum Augustinum et etiam Ambrosium, Iacob vir simplex a mendacio excusatur et quantum ad id quod dixit verbo et quantum ad id quod fecit in facto ; verbo enim dixit et facto simulavit se esse Esau. Quantum ad id quod dixit verbo excusatur, quia non intendebat patrem fallere, sed dirigere ; non intendebat etiam dicere se esse Esau quantum ad personam, sed quantum ad dignitatem primogeniturae et benedictionis quam sibi a Deo vindicaverat. Et hoc, inquam, non propria auctoritate, sed matris imperio et Spiritus Sancti consilio dicebat ; qui quidem Spiritus Sanctus in uno et eodem vocabulo multiplicem habet intelligeniam. Quantum etiam ad id quod fecit facto, simulando se esse Esau, non peccavit, quia, secundum Ambrosium, factum illud figuram praetendebat futurorum. Unde propter praefigurationem et rectam intentionem, quae dirigebatur secundum Spiritus Sancti inspirationem, dicit Augustinus Iacob non commisisse mendacium, sed implesse mysterium iuxta Scripturae testimonium, quae dicit eum virum simplicem, non dolosum.

Ad illud ergo quod primo obicitur, quod Iacob patrem suum intendebat decipere, respondendum est per interemptionem quod falsum est, sicut prius tactum est, quia non intendebat dicere se esse Esau quantum ad proprietatem personae, sed quantum ad proprietatem benedictionis et primogeniturae.

Ad illud quod obicitur, quod Spiritus Sanctus non potest dispensare de mendacio quod non sit peccatum, dicendum quod illud veritatem habet quando mendacium vere et proprie mendacium est ; sed hoc modo Iacob mendax non fuit, quia, quamvis unum praetenderet, aliud praefigurabat, et Spiritus Sanctus illud, quod praefigurabatur, principaliter intendebat et Rebecca praecipiens et Iacob obediens, cuius signum est quod ipse Isaac post benedictionem datam, per Spiritum Sanctum in ecstasi elevatus et intelligens futurorum praefigurationem, postquam etiam deprehendit ipsum fuisse Iacob, confirmavit prius datam benedictionem.

PrevBack to TopNext