Text List

III, D. 39, A. 1, Q. 1

III, D. 39, A. 1, Q. 1

Utrum omne periurium sit mendacium.

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum omni periurio conveniat esse mendacium.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Quia periurium prohibetur per quintum mandatum secundae tabulae : "Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium" ; sed ibi prohibetur falsitas in verbo, quae scienter non potest esse sine mendacio : ergo videtur quod, cum ibidem prohibeatur periurium, quod omne periurium includat in se mendacium.

Item. qui assumit summam Veritatem in testimonium veritatis recte eam assumit ; et qui recte assumit non peccat : ergo quando summa Veritas adducitur ad confirmationem veritatis, nullum est periurium : ad hoc ergo quod sit periurium, necesse est ipsam Veritatem adduci ad confirmandum mendacium : redit ergo idem quod prius.

Item, qui asserit quod animo sentit non peccat, quia utitur sermone ad id ad quod institutus est ; si ergo periurans in assertione sua peccat, aliud ergo gerit in animo, aliud asserit in ore. Sed omnis talis est mendax : ergo mendacium est de esse periurii.

Item, periurium est peccatum linguae ; sed "linguam non facit ream nisi mens rea" et male sibi conscia : ergo ad hoc quod commitatur periurii culpa, necesse est quod fallendi intentio praecedat. Sed illa facit hominem mentiri : ergo etc.

Sed contra : Hieronymus, super Ieremiam, dicit quod "iuramentum tres habet comites, scilicet iudicium et iustitiam et veritatem" ; et sicut ex defectu veritatis contingit fieri iuramentum inordinatum, ita ex defectu iudicii et iustitiae. Si ergo periurium generaliter complectitur iuramentum inordinatum, videtur quod non omne periurium sit mendacium.

Item, aliquis, intendens facere adulterium et homicidium, hoc iuramento confirmat ; esto ita. Talis autem aut recte iurat aut periurat ; constat quod non recte : ergo periurat, et tamen non mentitur : ergo non est essentiale omni periurio esse mendacium.

Item, qui iurat adducit Deum in testimonium veritatis. Esto ergo quod iuret falsum quod credit esse verum ; talis, cum adducat Veritatem in testimonium falsitatis, periurus est ; sed quia credit et intendit verum dicere, non est mendax : ergo non omnis periurus mentitur nec omne periurium est mendacium.

Item, ad esse mendacii non tantummodo requiritur intentio fallendi, sed etiam falsitas sermonis ; sed contingit aliquem incurrere periurii crimen, si verum iuret et intendat falsum iurare et per iuramentum illud proximu laedere : ergo videtur quod alicubi reperiatur perfecta ratio periurii, ubi non reperitur plena ratio mendacii : ergo etc.

Conclusio

Non est essentiale omni periurio, siue assertorio sive promissorio, esse mendacium, si mendacium proprie accipitur; si autem large, tunc omne periurium includit mendacium.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod hic est triplex modus dicendi.

Quidam namque dixerunt quod periurium substernit sibi mendacium. Et isti dixerunt quod, si aliquis iurat falsum, quod credit esse verum, non periurat, quia non mentitur. Sed haec positio improbatur per Augustinum, qui dicit quod cum homo iurat quod putat esse verum, et tamen est falsum, temere iurat. Et ex hoc habetur quod iuramentum illud est temerarium et inordinatum et ita periurium, et tamen non est ibi mendacium.

Ideo dixerunt alii quod non omne periurium est mendacium pro eo quod non solummodo contingit incurrere crimen periurii propter veritatis defectum, verum etiam propter defectum iustitiae et iudicii. Sed instantia ista quae fertur videtur magis habere locum in iuramento obligatorio quam in iuramento assertorio : in illo enim proprie reperitur iudicium et iustitia. Et ideo adhuc remanet quaestio utrum omne periurium, quod opponitur iuramento assertorio, sit mendacium, cum sit veritatis privativum.

Propterea tertio potest adhuc responderi quod, sicut patuit ex praecedenti distinctione, aliquid est mendacium simpliciter et secundum rationem completam ; aliquid est mendacium secundum quid, videlicet quantum ad ipsius mendacii materiam ; aliquid est mendacium secundum quid, quia habet ipsius mendacii formam. Mendacium simpliciter est quod habet falsitatem in voce et in intentione. Mendacium vero secunctum quid et secundum materiam est quod habet falsitatem in voce, sed non in intentione. Mendacium secundum quid et secundum formam est quod habet falsitatem in intentione, sed non in voce.

Cum ergo quaeritur utrum periurium oppnsitum iuramento assertorio universaliter claudat in se mendacium, si large accipiatur mendacium, extenso nomine ad mendacium simpliciter et secundum quid, sic omne periurium in se includit mendacium. Et hoc est quod dicit Magister in littera quod periurium est vel iurando loqui falsum cum intentione fallendi vel iurando loqui falsum sine intentione fallendi vel iurando loqui verum cum intentione fallendi. Si autem proprie accipiatur mendacium, sic non est essentiale omni periurio, nec periurio prout opponitur iuramento obligatorio, nec periurio prout opponitur iuramento assertorio, sicut dicit Magister in littera et rationes probant prius adductae ad partem istam.

Ad Rationes

Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod periurium prohibetur in quinto mandato, dicendum quod non solum ibi prohibetur, immo etiam prohibetur in secundo primae tabulae, in quantum per ipsum periurium facit quis contumeliam summae Veritati, assumendo eam in vanum, dum assumit eam ad confirmationem falsi sciti vel falsi opinati vel etiam dubii. Posset tamen dici quod in quinto mandato prohibetur falsum testimonium, non solum quantum ad falsitatem sermonis, sed etiam quantum ad falsitatem intentionis, et coniunctim et divisim ; et prout divisim prohibentur, non dicunt mendacium secundum plenam rationem, sed secundum semiplenam tantum, sicut patet ex praecedentibus.

Ad illud quod obicitur, quod qui adducit divinam Veritatem in testimonium veritatis recte iurat, dicendum quod illud non est semper verum, quia potest eam adducere in testimonium veritatis, intendens eam adducere in testimonium falsitatis ; et illa, intentio perversa reatum periurii introducit, quamvis non habeat completam rationem mendacii. Praeterea, alius defectus est in ratione illa, quia non omne falsum est mendacium ; et propterea non sequitur, quodsi periurium includit falsum, quod propter hoc includat mendacium.

Ad illud quod obicitur, quod qui asserit quod in animo sentit non peccat, dicendum quod verum est, si ita novit in animo quod possit exterius asserere in sermone, et hoc est quando est certus ; sed quando falsa credulitate decipitur, si exterius audeat affirmare per iuramentum, non excusatur, quia, secundum quod conscientia erronea in moribus non excusat factum iniustum, sic aestimatio falsa in his quae creduntur non excusat iuramentum falsum.

Ad illud quod obicitur, quod lingua non est rea nisi mens prius sit rea, responderi potest dupliciter, quia illud verum est in sermonibus indifferentibus, sed in sermonibus malis et inordinatis et a Deo prohibitis excessus linguae introducit reatum mentis et conscientiae. Aliter etiam potest dici quod mens et intentio rea dicitur non solumodo, quia in iurando intendit fallere, sed etiam, si intendat iurare id de quo non habet certitudinem, pro eo quod ipsi summae Veritati subtrahit debitum honorem.

PrevBack to TopNext